Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

expeditione processus accepta, cum appellationem negatam vidisset, Viennam est profectus, ibique revisis actis, cum exhoruisset consiliarius referens, vigore mandati regii banus pro judice delegatur, qui mense Junio anni hujus condemnat Vugerianam in 60 fl. persolvendis Raguseo pro carceribus perpessis. Intuitu autem processualium exspensarum ad Szalle fuerunt inviati, aprobante sententiam Majestate et pro executione remittente, hanc Zagrabiensi comitatui comisit banus, comitatus domino judlium Benedicto Arbanasz, coram quod asistente fisco comitatus, Raguseis ex liquidatione exspensarum in fl. rh. 523 convictus fuit Szalle, executioque secuta in Vrabcensi vinea, sese opponentibus filiabus quoad tenuta civitatis. Denuo Blasius ivit Viennam et ob immutatam cancellariam, consequenter informationis defectu, cum pigeret Niczkium, denuo omnia relegere, res ad sequentem annum decidit, urgenteque Blasio, iterum ad banum est remissa, ad audiendum Szallium, qui exposuerat, se auditum non esse. Itaque assumptis a bano comite Joanne Patachich, Nicolao Skerlecz et Georgio Petkovich, postquam Szalle judicatum suum nequivisset docere, cum arbiter non fuisset, defectu compromissi qua judex intrusus et falsus convictus exstitit in fl. rh. 523, approbante sententiam aula et Szallio judicatum solvente, taliterque quaesitum interesse amittente. Casus iste inauditus fuit, ut vestigium ejus in legibus a sancti Ladislai tempore non reperiretur, neque lex ulla esset de falsis seseque intrudentibus judicibus ab epocha s. regis Ladislai; quae nunc lex per sententiam fuit renovata, a Szallio autem subtilizante factum lege vetitum.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.