Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Congregatio Zagrabiae.)Zagrabiae praesente episcopo repetita fuit congregatio de assumenda per regnum fidejussione levandorum 10 milionum. Quae demum sic admissa fuit, ut nullatenus Croatiae regnum tale debitum sub ulla ratione vel praetextu afficere valeat, aut onus eorundem exsolvendorum etiam in parte minima suffere unquam regnum vel privati debeant. Qua nihilominus apparente formalitate videbatur aula esse contenta.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|