Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Marito ejus emenda promotio (fuit enim tum decurio solum) emptnsque illi capitaneatus, fratri item ejus sive Malatinszkio alteri, qui postea ad regem Borussiae defecit. Comes ipse ultra matris suae iras, quam paulo ante mortem placaverat, iras sibi junctorum sangvine affinium item suorum, aliarum item familiarum aversionem est consecutus, ut ob fatale matrimonium et eas, quas nactus est, promotiones tardius acceperit, multisque erogatis pecuniis et honoribus, quos fuisset ob tanta sua servitia assecutus, hac |580
de causa careat; quod sine aulae nutu relictisque illustrissimis familiis, huic Susanae se alligavisset. Sero errorem animadvertens, postquam vidisset 1750., Petovii existente Majestate, Susanam ad conspectum regium permissam non fuisse, quamvis opera episcopi Zagrabiensis Francisci Klobusiczki respectu religionis (quia videlicet mater cum sex filiabus romano catholicam fidem, ejurato Luthero, professa fuisset,) id fieri posse speravissent, sine effectu. Ad probandam familiae Malatinszki nobilitatis vetustatem (regina promittente, si hoc probaretur, se Draskovichianam, ut ajunt, damam cruciatam declaraturam) magnis sumptibus descenderunt, saepiusque submisso Liptoviam secretario comitis, Horvatovich vocato, testimonium comitatus de nobilitate fatus secretarius attulit, sed genealogiae probatio et vetustatus accidit difficilior. Ac utroque ad me 1756 recurrente ob cognominis similitudinem, proposui, si Malatinszki cum Malatinczi familia conjungere possunt, viderent. Malatinczi de Balatincz vetus fuit in Sclavonia familia et illustris honoribus, erant enim vicebani ex eadem, et cum erumpente Lutheri dogmate cum Zrinio Malatinczi, actis et instrumentis testantibus, nova haec fuissent amplexati. Zrinio redeunte ad sacra romana, Malatinczi amore novi dogmatis abierunt ad loca, ubi suum profiteri possent Lutheranismum; viderent ego, an non ejus sint descendentes, -- 456 -- quamvis mutata dialecto dicti Malatinszki . . . . [49]
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|