Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Restauratio comitatus Crisiensis.)
Ivanichii die 7. Septembris e captivitate sua liber comes generalis Josephus Draskovieh, comitatum Crisiensem per se regendum suscepit, restaurationem instituens, vel maxime ob tot defectus et lamenta contra Ignatium Kassner, omnia agentem pro pecuniis. Josephus Arbanasz exoratis suffragiis in officio est confirmatus, substituti vicecomitis munus fuit oblatum Benedicto Krajachich, sessionemque accepit, ut spectabilis titulum a sede reciperet; statimque resignanti successit Mathias Plovanich, notariatum reservavit Benedictus Krajachich, sed ob officia plura, ut secretarii conferentiarum fiscalatus capitularis, directoratus domini supremi comitis etc., quia impediendus praevideretur, pro vicenotario | 585 electus dominus Thadeus Busich cum fl. 100 annuo salario ex cassa comitatus, perceptor factus Michael Mixich, judices nobilium Petrichevich ac Svagel relicti, uti et fiscalis Fudroczi, vicefiscalis Josephus Lukinich sive Pavun constitutus. Actum de erigenda Crisii comitatus ampla magnificave domo. Depositi Kassner et Senny Decimo quinto.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.