Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Casus Boszileviensis cum circumstantiis.)

Pro exemplo aliorum futuraque memoria notare visum est. Ante annos aliquot comes ab Aversperg dominium suum Boszilievo domino Ignatio Voikovich conjunctim et affini suae domicellae Depoczi pro summa 47 milium vendidit coram Chasmensi capitulo. Comes Christophorus ab Orsich jure vicinitatis ob bona sua Severin, jus prioritatis praetendens, fatum emptorem coram tabula banali evocat, felixque illico in sui favorem terminat, annullata plane per tabulam fassione, coram Chasmensibus facta, quod interimalem anteriorem Voikovich non produxerit, quae tamen ut intra partes assecuratoria, seseque ad subsequam authenticam referens atque hujus obligatoria, ex ea regula juris ad casum hunc inapplicabili fuit seposita, quod referens sine relato nil probaret, adeoque vicit comes, antequam vel ad praetensam in actione quaestionem devenisset. Comitissa Pesthini aeque felix effecit praesentia sua, ut ejusmodi sententia per curiam approbaretur. In executione opponit se Voikovich eatenusque in processu appositionali succumbens, canonicus Galliuff qua assessor banalis tabulae ad exequendorum executionem exmittitur et 16. Maji ad Boszilievo appellens, cum ad arcem venisset, seseque praedicta domicella Depoczi, qua contrahens attamen in jure non stans, aut vel citata hactenus, opposuisset, idem assessor Galliuff extemplo agit judicem, rejectave domicellae oppositione, arcem totam cum dominio cunctisque appertinentiis plenopotentiario domini comitis ab Orsich Petro Gojmerecz, alias judlium ejusdem districtus, resignat, idemque vigilias ad portam arcis constituit; his peractis, exequens ad comitem abit. Repulsa cum fuisset vigilia adeoque reoccupatio facta, comes in persona cum conductis hominibus prope 200, militibus item secum ex confinio ductis circiter 30 adfuit, arcem oppugnat, laesis in ea pluribus hominibus, eamque capit, Depoczianas ejicit suosque homines. Universa sic appraehendens seseque contra jus omne possessorem efficiens, partium utraque advocatos suos Viennam mittit. Et esto gravissimum fulminatorio repositorium in favorem domicellae ab aula venisset, comes et huic se opponit, dum substitutus vicecomes Mathias Sztolnekovich ad effectum mandati eo pervenisset. Post factum hoc festinat Viennam comes sperans in eo remedium et relaxationem repositorii, quia judicis et exequentis facto res evenisset, verum errores erroribus addere nolens cancellaria, cum quidquid sit, de exequentis illegalitate et praecipitantia reoccupatio juris remedium esset; comes objurgatus graviter non sine temeritatis suae nota Vienna rediit, gravius fulminatorium expeditum, vigore cujus per ante dictum vicecomitem domicella in integrum est reposita. Et quia ex productis partium Viennae | 587 evenisset, judlium Gojmerecz plenipotentiarium simul et judicem fuisse comitis, ejusdemque in eo facto plures maleversationes, mandato regio ab officio suspensus, eodemque, cum purgare se nequivisset, privatus exstitit; ex accepto hinc dolore etiam mortuus post trimestre. Gojmericzio surrogatus ad judicis officium per supremum comitem est Georgius Ivanchich, homo rudis et officii incapax, utpote qui terminata rethorica clavigerum, dein provisorem, postea arendatorem ejusdem arcis gessisset, conflatisque hinc pecuniis armales litteras sibi procuravisset. Assessori canonico Galliuff profuit status ecclesiasticus, eumque a poena

-- 463 --

exemit, juris autem ignoratio a malitia, capitulum quoque cryses suas passum est, dum inscio domino Ignatio Volkovich obligatorias hujus comiti Orsich tradidisset, ad excontentandum Voikovichium hac ratione ab Orsich in 47 illis milibus florenorum. Iste dum mense Junio interesse deponere vellet, capitulum istud levare non poterat ob praeassumptam a comite Orsich obligationem. Volkovich metuens, ne bonis privetur, executionis specie tituloque executorio comes Orsich bona retineat, (prouti a vicecomite Spissich informatus et volebat, nisi Viennae repraehensus fuisset) molestat capitulum, et deposito interesse ad judiciarias manus, ipsas summas capitales sibi creditas offert, petitque obligatorias penes comitem Orsich existentes; hie admonitus eas recusat restituere. Confusio in capitulo gravis, quod totum antedictum de obligatoriis negotium factum quatuor canonicorum fuisset, videlicet custodis Reess, canonicorum Galliuff, Delinich, Popovich. Demum post multas preces Orsich videns, semet in bonorum possessorio non relinqui, a cogitatione exequendi boni Boszilievo vigore habitarum Voikovichianarum obligatoriarum, ac in se translati debiti, jure recessit, ut nec Galliuff vigesimalitatem praetendere possit ob traditam illi ab Orsich pecuniam ad judiciarias manus, neque capitulum pro bimestri interesse sive ab Orsich sive a Voikovich, ut hac ratione capitulum a summa 22 milium fl. bimestrali interusurio carere debuerit, adeoque praeelegit carere 220 fl., quam ex facto hoc sive lites sive confusiones ex repraesentationibus; quatuor attamen illi canonici damnum hoc refundere debuerunt.

Decimo octavo.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.