Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Mors archiducis Isabellae.)

Viennae die 26. Novembris serenissima archidux Elisabeth, dicta passim Isabella, serenissimi archiducis Josephi ab anno 1760 conthoralis, nata Parmensis, summo aulae ac mariti luctu obiit in puerperii tempore; reliquit filiam Mariam Theresiam 20 Martii 1762. natam. Ista, quia confessarium Jesuitam non habuisset, ideo mortua 591 in florenti aetate, per Jesuitas pueris in scholis atque simplicioribus foeminis dicebatur. Erat virtutibus regiis ornata plane, ut sui desiderium coronae et provinciis reliquerit. Contra monachum, qui funeralem dixit, prodiere per typum censurae, quod videlicet alio indiguisset concionatore, nam ille monialem eam depinxit, ut si serenitatis titulum omisisset, nemo eam natam educatamque principem ex oratione credidisset, sed monialium institutis dimetiente.

Vigesimo.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.