Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Pax Europae redita.)

Pax quoque inter belligerantes ab anno 1756. Europae principes confecta promulgataque est, cujus virtute, quantum hic innotuit docuitque eventus, Silesia cessit Borusso, in eaque rex Borussiae est constabilitus, Saxonia suo restituta est principi. Borussus, dempta Hungaria, aliorum suae Majestatis statuum et provinciarum garantiam, ut ajunt, assumpsit; saerenissimo coronae principi et Austriae archiduci Josepho, Romanorum regis titulum absque futura electionis tempore controversia cessit, pluraque alia, quae nos latent. Post haec ex more distributa per provincias sunt regimina, captivi restituti dimissique ultro citroque. Croatae nostri, qui in servitio borussico non emanserunt, tardius redivere, quod superiore anno ad Prussiam translati fuerint.

Sexto.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.