Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].

Next paragraph

Bano Zagrabiam appellente ac in episcopi arce hospitante, in eadem arce die 22. Maji congregatio regni est habita. Relata ex more conferentiae Varasdinensis acta, tum ad diaetam ex parte regni lecti sunt nuncii, statimque ad bani propositionem conclamati: nempe ad tabulam procerum dominus Nicolaus Fridericus Gerlechich, colonellus regiminis Glinani, ad tabulam statuum dominus Joannes Busan regni vicebanus et dominus Antonius Jankovich ob respectum affinitatis cum excellentissimo domino comite Georgio Fekette vicecancellario, cujus Jankovich fratruelem haberet uxorem, Christophorus autem Niczky consiliarius ejusdem Jankovich sororis nomine Catharinae esset maritus, soror autem Niczkii Georgio Fekette vicecancellario uxor esset. Hactenus vicebanus, nunquam perhibentibus actis publicis ad diaetam fuit ablegatus, primum nunc in Busanio est exemplum, quod evenit ideo, quia homo iste, nescio qua persvasione, apud ruri habitantes nobiles ea polleret autoritate talique praejudicio, ut quamvis in omnibus, a se vel per se actis ex delegatione publici, sit infelicissimus, tamquam meris subtilitatibus laborans, nullum quod sit, quod felix regno evenisset, attamen quidquid ab eo agitur, fieri aliter nequivisse existimatur et res divine acta creditur. Et cum Busanius assoleat, universa ea damnare, quae per ipsum acta non fuissent, ut hac ratione diurna ipse habeat obtineatque, prudens protonotarius Nicolaus Skerlecz, ad obsequendum Busanianae ob diurnorum perceptionem avaritiae adeoque obligandum illum, tum ideo,

-- 479 --

cum et ut aliquando honorem habeat, se fuisse vidisseqne diaetam, nam 1741 a bano Eszterhazio obtinere hoe non potuit, etiam per exercitam factionem 1751. nec cum Rauch, nec Naisich conveniebat, rejectus ideo. Fatum Busan a bano proponi curavit, ut in casum emergendorum quorumpiam regno et nobilitati vulnerum, haec tollerentur ex praejudicio erga Busanium, quod is defensor et salus patriae esset, neque sit, qui murmuret, vel adversetur soluta diaeta, ageret denique ipse pro recuperandis avulsis vicebanali officio. His ergo electis regni ablegatis, pro compilanda instructione die altera et subsequis in domo regnicolari sub bani praesidio actum est, haec vero ideo, ut clerum et episcopum laterent praecipua. Ad speciem quaedam sunt posita, generaliter additum, ut residua ablegati cum bano et protonotario Posonii videant, et quaecumque sive ex comitatuum gravaminibus sive alias excerpenda, proponenda, urgenda, efficienda putaverint, agerent libere; quod haud evenisset, si Busanius ablegatus non fuisset. Studiose autem haec sic facta sunt, ut hac rationе sequentia valeant obtineri: primo, judicatus ille cleri intuitu subditorum suorum sine appellationis beneficio tolli, vel saltem regulari ad recti, justi aequive rationem, consequenter judicia pro lubitu tolli; secundo, banderiorum bano et regno procurari subjectio; tertio, episcopalium et capitularium tolli jurisdictio, qui in suis territoriis publias regni constitutiones non reciperent, nisi in favorabilibus, pluraque similia.

606

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.