Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Caeterum creditum a singulis, aulae jussu scripsisse Kollarium id, quod svadebant propositiones regiae, quas eum nosse oportuit praevie. Hinc crysi non caruit aula, dum opus nutu suo exaratum tueri noluit. Adversus libellum sub anonymo scripsit aliquis sub titulo: Vexatio dat intellectum, opus adversus aulam, quo conabatur persvadere, reges nostros vere nec dominos esse, esse autem dominum quemvis nobilem. Prodiit opus hoc ex primatis Barkoczi aede et ex manu sua primo, quod ei notam in aula attulit, infirmitatem ex apraehensione causavit, et demum mortem. Juramento purgare semet doctiores omnes debebant et reliquos inter ex regno nostro protonotarius dominus Nicolaus Skerlecz, qui ex compilatis regni Sclavoniae actis et gravaminibus tulit ad invidiam laudem. Post diaetam lictoris manu crematus est manuscriptus liber: Vexatio dat intellectum, quod censura iterum haud caruit, aulae eam non fuisse Majestatem, ut opus sub diaeta cremasset, damnasset, aut saltem prohibuisset, uti opus Kollarii. Scripsi ego etiam adversus Kollarium, sed nequaquam de singulis, at pure causam ponendo, cui et quomodo principes de rebus ecclesiasticis merae disciplinae leges ferant; adeoque legislativa potestate gaudere ecclesiam, dum Kollarius istud suo opere enervare niteretur, ad quae Posoniensis deputatio nec advertit. Manuscriptum meum misi primati ipsique Kollario. Interim quia ad opus Kollarii omnia praemissa a nobis descripta sunt nempe historia, deputationis acta Posoniensis, apologia Kollarii, opus illud: Vexatio dat intellectum, meum quoque in originali adesset, non est, ut hic inserantur. Romana illa Kollarii condemnatio fuit contra tenores bullae Benedicti XIV. 1758. editae die 9. Julii incipientis: Sollicita etc. Quamvis porro auctor infamis operis: Vexatio dat intellectum ignotus remanserit, suspicandi adversus Joannem Baptistam Paxi episcopum Syrmiensem, ponderatis circumstantiis et libello ipso maximum fuit argumentum. Nempe primo, ob expressum eo libello odium suum adversus me Balthasarem Kerchelich, quem ibi Kerchelevich scripsit, quod nempe imperite quasvis carthas edat et det Kollario edendas; nihilque fieri Viennae a consiliariis, rebus Hungaricis invidis, nisi me authore, quod Hungarorum

-- 484 --

nemo scribere potuisset, et servivit ad excitandum adversus me odium per Hungariam. Hinc idem episcopus Joannem Jozipovich canonicum Zagrabiensem et hoc anno Viennae collegii croatici rectorem disposuit, ut in Croatiam scripserit, Kollarium fateri esseque sub juramento fassum, opus illud neutiquam suum, at meum esse. Quae res heu quale odium excitavit adversus me tam in capitulo, quam et regno. Secundo, in eodem | 611 opusculo non parcitur Rittero et cum falsifitatibus. Quare dum duxit me Ritteriana ova spargere, cum extraneus devoluta ad me Ritterii quaedam scire nequiverit, viderit autem Ritteriana manuscripta Paxius, suspicione gravatur. Tertio, quia inferioris opus primas non vulgasset ut istud, Paxium autem promoverat ipse ad episcopatum Syrmiensem, quod ad putum primatis collegium olim Pazmanianum emerit, egregie decipiendo capitulum. Quarto, quia Paxius eodem tempore, quo opus illud vulgari describique incepit, Posonio abiit, ut de illo qua absente haberi non possit suspicio, hinc neque purgatorio juramento gravatus est. Quaedam imperite et hiulce ex legibus applicata eo opere sunt, vel ipse Paxius talia congessit, vel cum Sigismundo Komaromi ad latus suum continuo. Quinto, quisquis stylum Paxianum perspectum habet ejusque cogitandi vim, arguet opus illud Paxianum esse. Interim certo istud affirmare nequeo, cum auctor latuerit. De diaetali in reliquo progressu videnda diaetae acta. Post disputationes inutiles tandem ad aulae vota promisaa est contributio in annuis fl. rh. [62]
Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.