Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Carolostadiensibus Viennam oratores, qui sine effectu sunt remissi. Idem gubernator generalis ad praecavendos tumultus, primo, sic egit, ut ipse nil agere videretur, quoniam tabellae et caetera omnia ad generalem Brentano mittebantur et expedita vulgataque Brentanii veniebant nomine. Beckius se quasi oratorem et populi advocatum apud subalternum suum simulabat, ut gratiae Beckii esse viderentur, onera Brentanii. Secundo, quaeque | 598 agerentur, quasi dicasterialiter conclusa acta sunt; ad consilium assidentibus officialibus gradus cujuslibet, cumprimis schismaticis ac Mikassinovichio, episcopo item schismatico Placzkensi dicto horumque archimandritis, ut hac via tumultum evitaret, quem tamen maxime fames prohibuit. Metus hujus non vanus erat, ut per Stiriam Carnioliamque locatae legiones commissum sibi habuerint, parere evocationi Beckianae. Ab officiali capitaneo Brevenhuber mihi relatum est: sibi fuisse a Beckio dictum, quod cum politicus regni Croatiae status militari jurisdictioni ac territorio perpetuo adversaretur, suasque contributiones exageret, in his aulae circumstantiis totque evoluto bello contractis debitis, ne idem militaris status vel reducatur plane, vel coarctetur territorio, non solum ad firmandam militarem jurisdictionem se intendere, ast effectu demonstrare conari, hunc prae politico longe esse utiliorem; adeoque ab aula praeferendum dilatandumque, utpote cum ex suis dispositionibus post triennium tantum in pecuniis aulae allaturus esset, quantum politica inferret jurisdictio, ac insuper militaturus esset, adeoque aulae evaderet utilior ex utroque servitio; cum politici milites statuere deprecarentur. Haec subtilis Beckii cogitatio magnis aliquando confusionibus locum dabit. Quae Carolostadii a Beck agebantur, aeque per Kleffeld in generalatu alio acta sunt, videlicet Varasdinensi, atque aequalibus modis ac mediis. Quinto.

Previous paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.