Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Hyemis descriptio.) Si quae unquam, haec sane fuit sine nivibus, sine frigore hyems; veris initio fuere tecti montes nivibus, subfrigida experiebamur tempora circa 19 et sequentes dies Maji, in Junio pruina fuerat. Dei hoc fuit adoranda providentia, quoniam favente colendis agris tempore inseminaturae multae factae sunt ubivis ac ferme ab omnibus, ut animalium defectum hyemis amoenitas suppleret, factumve fuerit exiguis pecoribus inseminatum plus fuisse quam annis iis, quibus pecude abundavimus. Pruinae ipsae, licet in Junio, ob vim solis nocendi virtute carebant. Octavo.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|