Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

Annus 1765.
Notanda sequentia.

Primo. Ob diaetae Posonii continuationem banalis tabula anno hoc suo caruit foro et judicatu.

(Nuptiae Josephi regis Romanorum.)

Secundo. Die 23. Januarii Viennae peractae sunt nuptiae regis Romanorum et Austriae archiducis serenissimi Josephi cum Josepha Maria, nata 30. Martii 1739. filia imperatoris Caroli VII. et sorore ducis moderni Bavariae. Нaе nuptiae pompam illam non habuere uti priores, sive 1760. cum defuncta Isabella Parmensi, et videbantur plus religiosae esse quam solennes; intra pauperes distributum aes copiosius. Occasione hac tantum cohors praetoriana Germanorum Viennae erecta est instar hungaricae illius anni 1760. Hortus oliin Eugenianus attributus huic cohorti est, data illi ante hungaricam eminentia, est enim germanicae juventutis; et ne lis sit eatenus aliqua, quod hi Germani charactere superioris procenturionis vulgo oberleitinantii gaudeant, dum Hungari subprocenturionis honore insigniti forent, conclusum publicatumque est. Horum insuper Germanorum exigua et periculis carentia sunt obsequia, cum Hungari praecursare obligarentur tantorum periculo et ruina. Pro hac augusta nulla fuere exacta per Sclavoniam et Hungariam, ut alias fieri solitum, honoraria, neque ad nuptias invitabantur magnates Hungariae; episcopus nihilominus Zagrabiensis Franciscus Thauszy ex cleri, capituli suoque aere aureos Cremnicenses mille reginae pro neonupta submisit medio canonici Josephi Galliuff, qui mense Decembri prioris anni Posonio rediverat et cum aureis praemissis fuit Viennam ab episcopo missus, ut labem, quam ex publicis in diaeta adversus suam negligentiam accusationibus contraxerat, abstergeret. Accusabatur autem in diaeta, quod curam nullam spiritualium haberet, ut populus non

-- 487 --

nisi tria sacramenta agnosceret nempe: baptismum, poenitentiam, matrimonium. Secundo, ea quae subsidii sunt regii, miserioribus parochis eundem rapere, neque ulli parochorum dare, spoliare illum ecclesias atque plurima alia, et haec a comitatibus Szaladiensi, Simeghiensi, Verocensi. Intuitu usurpati subsidii 10 mil. flor. dedit perceptori cassae parochorum, residuum eidem mansit, nec parochi sublevati sunt.

(Baronatus regni novus. Indigena comes Sermage.)

Ad finem Februarii diaeta protracta est majori otio quam labore. Quid in ea et qualiter conclusum | 618 sit, testantur editi articuli, circa quos noveris, baronatum, ut vocamus, regni unum adauctum esse, videlicet turmae praetorianae capitaneatum. Primus hoc titulo baro regni effectus princeps Nicolaus Eszterhazy. Secundo, appellationem rusticis ex dominali foro admissam esse, qua haetenus carebant etc. Comes Sermage indigena factus est. Fuit anno 1723. parens suus receptus pro indigena regni hujus, regia confirmatione accedente. Quod sibi valuit, ut et pro Hungariae indigena acciperetur, et erga taxam mediam sive pro aureis mille occasionem, quaerendi indigenatus, comiti praebuit Franciscus Kussevich, qui ob violatum a comite contractum mutuae societatis, quoad pannificinae fabricam et impeditam a comite aequam Kussevichianae pannificinae, eundem ex defectu legalis indigenatus, ad reluenda bona Sesztine, in jus vocaverat. Qua incommoditate semet liberare volens comes, indigenatum petiit et hunc obtinuit, opera praecipue bani et episcopi etiam Varadiensis baronis Adami Patachich.

Primas Hungariae Franciscus Barkoczi periculose Viennae decumbebat, sublevatus modice, cum Josephus rex Romanorum obvium sibi factum ad currum suum recepisset.

(Assessores duo tabulae banalis novi, magna regni displicentia et in protonotarium odio.)

Post finem diaetae hoc anno terminatae, ut et articuli diaetales anni 1765. inscriberentur, redeuntibus nunciis ad Sclavoniam, regni Sclavoniae generalis congregatio pro die 17. Aprilis Zagrabiam indicta est. Bano post diaetam Viennam adveniente, quia de augendi assessoribus tabulae septemviralis diaetaliter fuisset constitutum, petiit ipse a Majestate regia, ut in tabula similiter banali duo augerentur. Regina indulgente, cum is do minum Antonium Jankovich, titulo consiliarii antea potitum et olim vicecomitem Crisiensem, sub hac diaeta regni nuncium, alias affinem domino vicecancellario Hungariae Georgio Fekette et domino consiliario ac referendario Christophoro Niczki, proposuisset, prouti etiam dominum Petrum Spissich vicecomitem comitatus Zagrabiensis, suaque regia Majestas utrumque subito resolvisset, banalis tabulae assessorum numerus hac ratione et anno hoc adauctus est. Antea enim fuere banus ut praeses, duo ex magnatibus, ex clero unus praelati nomine, et ex nobilitate tres, nempe vicebanus et protonotarius ex officio et tertius a regia Majestate nominatus; nunc vero ex statu nobilium quinque essent. Res haec magnam apud clerum et magnates invidiam concitavit. Dicebant primo : [64]

Note (foot) return to page14 i ½ redka prekrižano. |

619

Quod dum diaetaliter de augendis tabulae banalis assessoribus constitutum non fuisset, banum sine praevio statuum ordinumque consensu

-- 488 --

ejusmodi auctionem assessorum privative orare non potuisse, cum ob gubernationis connexionem, cum Majestas non sit, tum ob salarium, quod electi in fl. 120 annue percepturi essent, haud sine aggravio plebis, quae ex bani impetu onus hoc portare debebit. Secundo, quia necessitas assessorum fuisset examinanda et cognoscenda praevie, prouti et modus; permoleste enim habuere magnates, quod hi neglecti sint et unus saltem ex iis non positus. Comes Patachich Joannes annis multis gratis egit tabulae banalis supernumerarium, dein fl. 200 fuit assecutus ob labores impensos. Hinc dum gratis laborandum est, laborari debere a clero et magnatibus; dum honor et merces adsunt, haec nobilibus attribui. Pro magnatibus nullas esse in regno accomodationes, hinc exiguum esse quoque eorum in regno numerum, et qui sunt, accommodationis defectu eos negligi et oeconomicis occupari oportere. Tertio, protonotarium cum bano lusisse, ut sic etiam in judicialibus eluderetur, dum assessores quinque nobiles praevalituri sunt adversus opinionem suam, si, per inconcessum, duorum magnatum et praelati haberet conjunctionem; nam vota quinque adversus quatvor semper praevalebunt. Praeterea occupare studere nobiles omnia; habent enim comitatuum officia, habent tabulae districtualis, et sic obtentis tabulae banalis habenis manifeste magnates et clerum sibi subjugare intendere. Quarto, gravissime etiam habitum est: nec fuisse admissas instantias, sed quasi omnes regnicolae etiam nobilium reputati fuissent inhabiles, ex impetu bani ad protonotarii vota assessoratus distributus est; et vel maxime. Quinto, promotionem Petri Spissich clerus [65]

Note (foot) return to pageRukopis ima coerus: što je očevidno lapsus calami caeterique nobilium accepere aegerrime, fuitque habitum et persvasum omnibus, assessoratum eum meruisse ob turpem et mendacem adversus clerum instantiam suumque cleri odium et passiones ejus, praecipue interessentiae ac vindictae. Mirabantur etiam, banum, qui nosset Spissichium |

720

hujusque passionatas violentias, testatas in ofiicialibus Draskovichianis, adeo se obcoecari a protonotario permisisse, quod talem pro assessoratu reginae proposuerit, aliis universis relictis. Hinc, ut rem hanc despectus publici cleri clerus accepit, ut interpretatus est, protonotarium unice ideo Spissichio studuisse, ut habeat socium mali adversus clerum et alios animi; non solum pro aperto et notorio hoste cleri est judicatus, sed per frequentissima apud episcopum consilia examinatum, qualiter comes banus a protonotarii mancipatu eliberari valeat, qualiter debitae virtutibus promeritisque suis promotiones impediri; qualiter verbo vindicta accipi et ex Spissichii promotione protonotarius bilim haurire. Ad haec consilia aliqui tantum sunt adhibiti capitularium, et ad ista procuranda protonotario canonicus Josephus Galliuff electus. Quia vero diaetaliter fuisset conclusum, ex parte Croatiae promovendum aliquem ad cancellariam aulicam Hungaricam Viennae, rumorque erat, hanc spartam protonotarii futuram, ideo ad hoc impediendum a clero et episcopo cura et sollicitudo omnis primo posita. Galliuff Viennam denuo relegatus sub praetextu negotiorum capituli ac episcopi, signanter levandae pecuniae annis anterioribus camerae Posoniensi mutuatae, sed in veritate ad impediendam protonotario promotionem eumque Viennae accusandum ob praepotentiae et imperii ambitum. Interea quidquid adversus protonotarium exquiri verborum poterat, quidquid

-- 489 --

factorum suorum diligentissime indagabatur a canonicis Petrovich, (cui ejusmodi in cartham et conceptum redigere, gloria cessit) Petkovich, Kukuljevich, Kanotay, item Krajachich, Blasekovich etc., et quia Petrovich apud banum valere observabatur, in partibus Varasdinensibus mansit continuo. Me ipsum medio Petkovichii ab amicitia viri dignissimi removere, et nescio quae rescire volebant; verum postquam ego perstitissem, me nunquam observavisse malum protonotarii animum, neque nos conferre de aliis ac rebus eruditis et historiam veterem illustrantibus, de iis vero, quae ad officium cujuscumque spectarent neutiquam, tandem relictus sum. Probatio unica remansit, an videlicet pro capituli praetensionibus ego disserere velim aut recusare. Rem hanc dum mihi tam Komaromi episcopi fiscalis quam et Petkovich canonicus proposuissent, animadvertens, quo res inclinaret, reposui omnino paratumque esse ipsi domino protonotario opus meum exbibere, cum sciam, aliud esse amicitiam ob virtutes et merita, aliud causam. Scripsi itaque dissertationem sub titulo:,,Motiva demonstrantia, judicatum capituli et ecclesiae penes eandem reliquendum". Paragraphus primus (sic!) fuit ex regum privilegiis; secundus, de usu; tertius, de rationabilitate | 621 privilegiorum et usus; quartus, de motivis legalibus; quintus, enervatio et solutio comitatus motivorum. Et quia forum nostrum, negavissem, esse forum pure dominale, sed privilegiale et inixtum, haec res Petrovichio displicuit. Galliuff canonicus ut caput factionis adversus protonotarium effectus, sic et director totius quaestionis, successive Vienna redux, non solum certissimos reddidit episcopum et capitulares, de eodem non accomodando Viennae, sed insuper coram ephebis et legulueis fabulam ex eodem ad mensas lusit. In effectu observatum, banum ab eodem devolvisse, pluraque alia inferius suis locis insinuanda.

(Congregatio regni.)

Zagrabiae ergo die 17. Aprilis in episcopio sub bani praesidio habita est regni congregatio. Relatio diaetae facta, praesentati articuli, acta diaetalia. Residua inter lis praecendentiae intra capitulum Chasmenses et pp. Paulinos enata est. Hi, nesciretur quomodo, ante Chasmenses locum habuere. Balthasar Matakovich canonicus Chasmensis et parochus in area capitulari s. Mariae movit quaestionem, sed sine fundamento quopiam. Hinc ut partes, quae habent motiva, pro suis praetensionibus futura congregatione exhiberent, impositum. Episcopus Zagrabiensis commissario bellico detexerat, sibi pro gesto (munere) locumtenentiae banalis in anno 1757, quo nempe banus in bello erat borussico, deberi fl. rh. 2000, neque sibi esse exsoluta; haec ab illo donari aulae et militari cassae. Oommissarius Preindmiller haec detegit commissariatui, laudatur a zelo episcopus, mandaturque statibus, ut ab episcopo promerita 2000 fl. rh. statim deponant commissario. At inspectis domini Busan tum exactoris regni rationibus publice in regni congregatione, quietantia manu sua subscripta et sigillata illi et regni statibus, de rite persoluto episcopo quoad gestam locumtenentiam fuit exhibita, et suae Majestati submissa; episcopo reponente, se fuisse oblitum. Interim ne quam crysim subeat Viennae, commissario numeravit 2000 fl., qui eundem ut obliviosum senem excusavit.

(Conscriptiones ordinatae.)

Sub hac etiam congregatione, de conscriptione per comitatus peragenda, actum fuit. Pro ordinandis rubricis sub praesidio comitis Joannis Patachich ordinata est deputatio, et ad eandem dominus protonotarius, vicecomites ordinarii nempe: Georgius Petkovich

-- 490 --

Varasdinensis, Josephus Arbanasz Crisiensis, Mathias Sztolnekovich substitutus Zagrabiensis, ex parte cleri Balthasar Petkovich, civitatum Ladislaus Szalle, qui opus futura regni congregatione referent.

(De insulis Dalmatiae quaestio.)

Item de insulis Dalmaticis Cherso et Veglia petebatur a statibus informatio, qualiter et qua ratione ad Venetos sunt devolutae. Quo in merito sciendum, imperatorem Franciscum I. ratione commerciorum, de rehabendo maris Adriatici si non dominio, saltem cousu cogitavisse, ac hunc in finem naves majores in portu Kralievicza et Bucari fabricandas ordinavisse; quae etiam fabricabantur. Informari voluit de eisdem insulis, cancellariae Viennensi Hungaricae res primo demandata, haec onus rejecit ad cameram Posoniensem, qua veterum monumentorum custodem. Ista, ut semet eliberet, | 622 bano statibusque commendat negotium. Res plane ridicula prodiit, et haec sollicitudo aulae facta est publica, ut a me plane Ragusei de his aulae intentionibus petierint informari, curaque tenuit Venetos. In regni congregatione propositnm negotium. Dominus colonellus Nicolaus Fridericus Gerlechich, semet audivisse, retulit: insulas has a Frangepaniis olim fuisse Venetis venditas; Jesuitarum collegii Zagrabiensis rector Petrus Pertholt etiam de auditu, quod quidam Frangepaniorum uxorem Venetam habuerit, cui praefatae insulae a marito fuissent inscriptae, hinc cum illi aes illa exsoluta nunquam fuerit, haec a morte mariti Venetias transiens, Venetis illas legaverit. Status videntes, praemissa infirma esse, responderunt: solidas desiderari notitias abalienationis, erui autem ex diversis litteris, insulas illas olim Frangepaniorum fuisse. Posoniensis camera committit post haec fiscali hic regio domino Sigismundo Komaromi, ut, mandatis requisitoriis acceptis, in capitulis his ejusmodi exquirat documenta, quibus de Veglia comites Frangepanos inscribi constaret. Recepit ipse aliquot hujusmodi documenta, me quoque pro notitiis molestare non destitit, cujus et precibus et incommodis fractus, dedi eidem; Leopoldi regis olim jussu in anno 1701. Paulum [66]

Note (foot) return to pagePisano: Pulus Hitter his de rebus indagasse, testarique eundem, in camera Posoniensi exstare Frangepaniana documenta, quibus jus regum Hungariae et Frangepaniorum possessorium probaretur; abalienatio autem, cum publicorum esset foederum, ad quae status Croatiae non influerent, neque tractarent talia, hic quaeri non posset, neque his ex partibus praestolari posse notitias alias, quam 1630. articulum 23., ad quem etiam camera inviaretur; tum ad foedus nobis ignotum, quod 1618. intra Venetos et Ferdinandum II. pactum est. Meam hanc ad folium unum deductam opinionem memoratus fiscalis camerae misit, postquam de insulis illis altum silentium contentique fuere camerales, ipsis suppeditatum fuisse modum, ut ad perquirendum ultro non stringerentur. Caeterum sparso rumore, ejusmodi Venetos fuisse attentos, fide digne intellexi, Dalmatasque partim novis gratiis, partim terrore regiminis austriaci, media vitae subditorum ad se trahentis; (id quod Veglienses aliique commetanei ex dispositionibus generalis Beck factis ad mare Adriaticum viderunt) sibi in fide confirmavere, ut domi meae Vegliensium unus fassus sit, malle se perire omnes, quam ad modernum austriacum regimen pervenire, dum viderent, quam tractentur vicini austriaci a Beck generali.

-- 491 --

(Piaristae Carolostadii.)

Qui generalis tam Belovarini pro pp. Piaristis, Marcham introductis 1756.. templum erigere incoavit, quam et Carolostadium | 623 fatos Piaristas provinciae austriacae anno hoc introduxit. Venerat ipse Piaristarum provincialis Zagrabiam, ac hinc Carolostadium. Beckius illi ea, quae ad sacellum s. Barbarae parochiae Dubovaczensis spectarent, obtulit tum pro domo et residentia cassarmas, et donec fundentur, pro quovis ex militari cassa fl. 150. Provincialis quinque juvenes suscepit Zagrabiae, quorum duos Crandorffium ad Stiriam, tres Viennam misit. Novembri mense venere Piaristarum tres Carolostadium et locum occupavere, recepti cum tormentorum explosione et processione, scholas aperuere illico, ibidemque semet fixere.

(Koller personalis esse cessat. Illyeshasy resignat et novus judex curiae regiae. Novus personalis.)

Postquam diaetaliter resolutum fuisset, personalis praesentiae officium ex nobilitate conferendum alicui, cum offlcium istud baro Franciscus Koller habuisset, suramo Hungarorum disgustu, abundantissime postrema diaeta testato, ubi baro Koller indecentius acerbiusque abunde fuisset tractatus, comite judice curiae regiae Josepho Illyeshazy ad resignandum officium suum ab aula disposito, ob valetudinem sinistram et obtentam ordinis Stephanei primae classis crucem pensionemque annuam, eidem in officio curiae regiae judicis datus successor comes Nicolaus Palffy, aurei velleris eques et emeritus regni Hungariae cancellarius. Baro Koller ante personalis, Viennam translatus est, cum pensione 8000 fl. futurus interea reginae adlatus, donec promoveretur. Huic autem in officio personalis praesentiae successit dominus Jacobus Szvetich, referendarius et consiliarius cancellariae aulicae hungaricae Viennae.

Zagrabiae hoc eodem anno ab episcopo theophoriae dicta proeessio est immutata. Ab olim et juxta rituale Zagrabiense mane hora 5. matutinum fuit sacrum, post quod processio. Episcopus esto in hac theophoriae processione visus nunquam sit, sublato matutino sacro et concione, processionem incoandam media sexta voluit, ad quod tempus nec vicini parochi, nec populus comparere potest, tum absoluta processione solenne sacrum incoari, quod anno isto aeque incoatum.

(Primatis mors.)

Die 18. Junii Posonii obiit comes Franciscus Barkoczi de Szala s. r. i. princeps, regni Hungariae primas, strigoniensis archiepiscopus, ordinis Stephanei primae crucis eques etc., fortunae magnae filius. Natus fuit (quemadmoclum oratio funebris et collegia funeralia publico exposita testarentur) anno 1710. die 15 seu idibus Octobris Paloczae avito in castro patre Francisco comite Barkoczi, comitatus Ungvariensis supremo comite, matre Juliana e comitibus Zichi de Vasankoe, 18 prolium matre, quae unum Franciscum ablectavit materno lacte. Anno aetatis tertio miserrimam infirmitatem subiit, ut ab hac dei ope et nuncupatis votis, quod ecclesiasticus sit futurus, restitutus credebatur, in voti tesseram tum illico vestem clericalem asumpsit. Cassoviae humaniores excepit litteras, Tyrnaviae philosophiam scholasticam sub Emerico Tolvay Jesuita, quam 1729. absolvit, defendit sub historia Ladislai Turoczi Jesuitae, dedicando librum augussissimo Carolo VI. imperatori et regi Hungariae, a quo aureo torque est donatus et abbatis titulo. Missus Tyrnavia e rubrorum sive generali collegio cleri, Romam ad collegium s. Appollinaris transiit, ibidemque

-- 492 --

theologiae naravit operam. Redux Roma et presbyther factus | 624 Agriensis civitatis 1734. parochus et ejus capituli canonicus effectus est ab excellentissimo Agriensi tum praesule Gabriele Erdoedy. Anno 1740. a primate Emerico Eszterhazy canonicus Strigoniensis et praepositus collegiatae s. Martini de Scepussio cum vicarii potestate dictus, episcopus etiam consecratus Tangrensis, postquam occasione coronationis regis Mariae Theresiae 1741. crucem praetulisset, 1743. actualis intimus consiliarius, simul et tabulae septemviralis assessor factus, 1744. die 8. Decembris Gabrieli Erdoedio successit, estque Agriensis declaratus episcopus. Sequente anno summa pompa introductus, immortali memoria illi praefuit ecclesiae, dioecesim vastissimam visitavit ipse, monachos et Jesuitas docuit praestare etiam obedientiam episcopis, hosque respicere, etiam ubi opus erat censuris; clero litteras restituit ac philosophica, theologica, canonica studia, quae prius Agriae Jesuitae tradebant, dicta typisque data pereleganti eatenus oratione clero docendas dedit; qua re nil potuit cogitari efficique salubrius tam ad praecepta evangelii, dum ex clero posuit deus doctores, quam et existimationem cleri. Et si monachi suas servant scholas, cur clerus a monachis deberet excoli. Synagoga vetus tamdiu habuit prophetas, donec vocationi suae incubuit, sed ubi pharisaeis, saducaeis permisit doctrinam, prophetia desiit et ipsa infecta est, ut ad salvatoris crucifixionem devenerit. Celebris sub illo fuit Agria a juris municipalis studio, cum Agriam Hungariae Sclavoniaeque juventus concurrerit frequens. Nazaraeos eo induxit, fecitque isthic plurima, quae ab ilia praestolari debent ecclesia; specialia enim ego remotus recensere nequeo. Celeberrimus fuit locus ab eo ornatus Fuorcontrasti appellatus, quem tamen a successore vidit negligi et ruinari. Sane qua Agriensis episcopus pompam splendoremque amavit, non sine contractis passivis debitis majoribus. Vidi ego occasione diaetae 1751., superavisse eum pompa universos alios magnates, episcopos. Qua occasione deputationum egit praesidem et sive ad Majestatem, sive ad status oratorem. 1755. fuit commissarius ad complanandas discordias intra Polonos et Scepussienses oras, quas 1756. terminavit ad Viennensis et Varsaviensis aularum contentum. 1760. splendore et apparatu summo Viennae nuptiis intra serenissimum Josephum II. et Isabellam Parmensem initis interfuit. Demum 1761. die 13. Maji primas regni Hungariae est renunciatus, pallioque Strigonii per archiepiscopum Viennensem Christophorum Migazzi et episcopum Jaurinensem Franciscum Zicby obtento, solemnem Tyrnaviam facit ingressum. Strigoniense praesidium a regina impetravit, omnesque curas eo intendit, ut ad locum suum capitulum Strigoniense redeat. Templi incoavit fabricam, Viennae collegium vocatum Pazmanianum capitulo Zagrabiensi pro 52 milibus vendidit, alumnos Tyrnaviam transferendo, Strigonium inde transituros. Parochiam Pestinensem Piaristis eripuit, eamque clero restituit, debita passiva, quae ut Agriensis contraxerat, qua primas exsolvit, nam ut antea fuerat pomposus et splendidus, ita qua primas mediocritatem servavit. | 625

Ordinis Stephanei 1764. dte 6. Maji instituti primus ipse magnae crucis eques fuit; ejus anni diaeta fatalis sibi fuit, tum ex orationibus ad Majestates dictis, cum vel maxime ob infame: "Vexatio dat intellectum" per se vulgatum, ob quod cum videret gratia se regia cecidisse, negatamque sibi audientiam, ex rei hujus apprehensione infirmatus et Viennae diutius curatus, Posonium rediit, nec valens

-- 493 --

restitui, testata palam resignatione in divinam voluntatem susceptisque sacramentis, die 18. Junii Posonii obiit, anno aetatis suae 55 necdum expleto; III. Idas Augusti triduanae funeris exequiae Posonii in templo s. Martini actae. Orationem funebrem dixit p. Josephus Pinter Jesuita, cancellarius Cassoviensis, typis editam Tyrnaviae. Qua orator ob aedificari incoatum Strigonii templum partitus est vitam ejus in templa tria, quorum primum magnificentiae in cultu Dei, aliud sapientiae in imperio sacro, tertium sanctitatis in suscepto vitae instituto.

Pro more mundi vix vivere desiit, sua omnia sunt reprobata. Praedicabatur subditorum tyrannus et milia multa restituta sunt injuriatis. Incoatum Strigonii opus, ut demoliatur, imperabatur, denuo mutata mandata sunt. Collegium Pazmanianum a Croatis reddi oportuit, denique qui maximus praedicabatur, dum vixit, post mortem minimus habitus; sic nempe ludit mundus, sic adulatorum turba. Servire Deo, optimum est.

(Aula pergit ad Tyrolim. Nuptiae Petri Leopoldi. Mors imperatoris Francisci I. Josephus II. imperator et corregens.)

Initio mensis Julii augustissimus imperator Franciscus 1., Maria Theresia regina nostra, Romanorum rex Josephus, archidux Austriae Leopoldus Petrus cum numerosa principum, comitum, ministrorum caterva in Tyrolim Oenipontum abivere, causa celebrandarum ibi nuptiarum inter Leopoldum Petrum et Hispaniae regis Caroli III. filiam Mariam Ludovicam, natam 24. Novembris 1745. Quibus de rebus uberius videndi consulendique illi, qui isthic fuere. Die quinta Augusti Oeniponti celebratae sunt nuptiae et sponsi Florentias missi, assumpto ducatu Hetruriae a Leopoldo Petro qua magno Hetruriae duce. Harum nuptiarum gaudiique solennitas in luctum et dolorem mutata est, quoniam imperator Franciscus I. Oeniponti die 18. mensis Augusti, dum recreari in theatre vellet, nulla praecedente imfirmitate alia vel signo ejusdem, ibi in theatro male habere coepit, et recedens, apoplexia tactus, repentine obiit. A multis creditum, veneno extinctum, quod ipsi Deo notum est. Augusta conjux obruta dolore in monasterium se recepit. Filius Josephus jam antea rex Romanorum, imperator evasit. Corpus defuncti Viennam delatum, apud Capucinos in solito sepulchro die secunda Septembris reconditum est; imperator Josephus II. ipse advenit Viennam etiam, secuta hunc et augustissa mater maestitia plena, quae filium et imperatorem Josephum corregentem dixit, significavitque provinciis suis haereditariis. Parentatum defuncto imperatori Bononiae in templo parochiali s. Magdalenae, cardinale et | 626 archiepiscopo loci Vincentio Malvezzi sacra absolvente, dominicano ab Elena funebrem perorante, rectore collegii illius illyrici Joanne Skergatich canonico Zagrabiensi existente.

(Restauratio comitatus Zagrabiensis.)

Interim die octava Julii Zagrabiae comitatus Zagrabiensis restauratio facta est. Et quia Petrus Spissich ordinarius antea vicecomes in assessorem tabulae banalis fuisset promotus, nec candidari potuit, in ordinarium ergo vicecomitem electus est Mathias Sztolnekovich aliter Bornemisza, antea provisorie substitutus; pro substituto ex perceptore dominus Josephus Zaverszki, perceptor factus Benedictus Arbanasz; judlium districtus maritimi Josephus Thianich, Transcolapiani Georgius Ivanchich, Podgorjensis Florianus Gall, Zagrabiensis Franciscus Mikulich, Transsavani Josephus Galliuff, Zelinensis ad s. Joannem et Marocha Joannes Zaverszki. De notariatu indigne actum. Supremus comes

-- 494 --

studebat Alexandro Sechen, judicio singulorum et omnium dignissimo aptissimoque et qui hactenus officii hujus pondus cum laude et approbatione sustinuit. Verum quia is judicabatur protonotarii cliens, adlaborante clero: percutiatur catulus, ut sentiat leo, suis modis effectum procuratumque est, ut Michael Blasekovich, dubiae nobilitatis et familiae dominorum comitum Erdoedy fiscalis, eligeretur. Diu fluctuabat ipse, num acceptaret ex insinuatis motivis, praecipue dura supremus comes fiscalatum resignandum sibi declaravisset, demum victus precibus capitularium et Christophori Sztolnekovich ac Georgii Levachich assessorum tabulae, in quorum promotionem studuit dominus protonotarius, ipse notariatum est consecutus. Alexander autem Szecsen vicenotarius mansit, obtento fiscalatu Erdoediano, quem ei impedire procurabatit domino protonotario infensi; fiscalis comitatus Petrus Blasekovich factus, vicefiscalis, substituti vicecomitis filius, aeque Zaverszki.

(Ablegati Viennam.)

Sub praesenti comitatus congregatione quoniam plurimae fuissent adversus generalem Beck quaerimoniae, ut impositionum seu accisarum positarum a foro, vino, ouera, occupationes variae, violentiae item, ideo universa haec comiti bano fuere praesentata, qui tum ob haec, cum et ob mandandam executioni resolutionem regiam in merito comissionis generalatus Varasdinensis sub praesidio comitis Draskovich, ad diem septimam Augusti congregationem generalem Varasdinum indixit publicavitque. In hac igitur generali regni congregatione sub bani praesidio celebrata, intuitu lamentorum contra dominum Beck prouti et resolutionis regiae hic adnexae sub A [67]

Note (foot) return to page

Spectabilis ac magnifice comes fidelis nobis sincere dilecte. Demissae relatis Majestati nostrae iis, quae fidelitas vestra de actis et progressibus mixtae in Croatia commissionis anno superiore 1764., ad investigandas inter statum provincialem et generalatum Varasdinensem vigentes territoriales controversias, per nos clementer ordinatae, successive una cum transmissis protocollis isthuc repraesentavit, quaeve hic per mixtam itidem commissionem aulicam, revisa discussaque fuerunt clementer resolvimus, ut ad procurandam inter incolas utriusque jurisdictionis tranquilitatem interimaliter, usque dum per exmittendam eatenus commissionem localem finalis linea praefatum generalatum a provinciali terreno integre separans elaborari et per nos resolvi poterit; non modo differentiae illae, respectu quarum inter partes coalitum est, aut secus per mutuum accessum norma in submissis eatenus sessionum protocollis deducta, complanatae sunt; verum etiam reliquae omnes, quae seu simpliciter in contradictorio manserunt, seu vero supremae decisioni nostrae submissae sunt, juxta elaboratum et hic sub littera A. annexum projectum ac mappam componantur, et in ejus conformitate interimalis linea per nullam partium sub gravi animadversione transgressibilis immediate ducatur.Quocirca fidelitati vestrae hisce benigne serioque committimus et mandamus, quatenus cointelligenter cum suprema in generalatibus Carolostadiensi et Varasdinensi praefectura commissarios ex parte provinciali ita instruere noverit, ut hi una cum commissariis ex parte status militaris deputatis ad faciem locorum controversorum quo citius, et quod, si fieri potest, adhuc ante proximum foenilegium exire, et secundum praeannexum sub A projectum terrena militaria a provincialibus ducta eatenus linea, sive cumulis et signis militaria a provincialibus ducta eatenus linea, sive cumulis et signis

, Oenipontum ad Tyrolim ut regni nomine

-- 495 --

oratores missi sunt comes generalis Christophorus ab Orsich, canonicus Josephus Galliuff et Antonius Bedekovich, regni exactor et banalis tabulae assessor. Liberalissime posterioribus singillatim | 627 diurni fl. rh. decem, comiti ab Orsich 12 dietim assignati, viatici cuivis fl. 200., episcopus cuivis dedit ex liberalitate sua aureos Cremnicenses 100. Moverunt Zagrabiae die 18. Augusti, quo imperator obiit, et Clagenfurtum advenientes, audita imperatoris morte et aulae turbatione, eatenus informato comite bano, hujus responsorias praestolabantur, qui eos Viennam ire disposuit, eoque profecti sunt, ac odore pingvis hujus diurni fl. nempe 32 dictim ultra mensem Novembrem Viennae mansere. Secutus eosdem ad Octobris metalibus errectis, non obstante quacunquo exceptionc et obice, in forma provisorii effective separare noverint nec intermittant. Haec enim est positiva et seria voluntas nostra, in reliquo etc. Datum Viennae 31. Maji 1765, M. T. C. T. E.

Projectum.

Procurandae interimalis pacis intra controversa intra generalatum Varasdinensem et statum provincialem loca nimirum.

(Demio incipiendo a Czirqueno.)

Incipiendo a Czirqueno controversa sylva Polchensis pagis confinariis Herszovo, gorni i dolni Markovecz, Majur gorni i dolni, Bolch, Farkassevecz, Zvonik, Sarampov et Rebel, quemadmodum et sylva Sabniczensis pagis Sabnicza, Farkassevecz, Zvonik, Hagen, Vlaska Kapella, et libero oppido Czirqueno: quoad communem pascuationem, glandinationem, succisionem lignorum pro communi usu relinquatur; e contra magnus lucus Chasma, licet intuitu hujus altissimae decisioni substratum pro confinii duntaxat privativo usu reservetur.

(Quoad dominium Montis Claudii.)

Intuitu Montis Claudii posset differentia in conformitate commissionalis conventionis interae modalitate sequenti componi, ut piscatio in fluvio Chasma incipiendo a vigilia Bacsany deorsum versus duobus pagis Okoly et Vedernyak cum confinariis communis sit, in controverso autem terreno Radakovicza dato ramus fluvii Chasma, Radakovicza dictus occidentem versus privative pro confiniariis, ultra tamen Radakovicza orientem versus pro communi utriusque partis usu pascuatio libera maneat. Terrenum Megy Viderniak dictum, in quantum vestigium terrarum olim arabilium exstat, privative pro confiniariis, noviter vero exstirpatum pro communi utriusque partis pascuatione relinquendum esset. Praeterea terrenum Ludinszka Greda dictum pro pago confiniario Obedische privative, e converso sequestratum ad pagum Erdödianum Kompater, conformitate jam positarum mettalium similiter pro eodem pago privative maneat.

Sylva Ruskovicza praecise pro confiniariorum et familiae Habianchianae ejusdemque colonorum communi usu.

(Quod concernit differentias cum episcopatu Zagrabiensi.)

Differentiae episcopatus Zagrabiensis possent interea modalitate sequenti componi nimirum.

Ut secundum commisionalem conventionem episcopus in Ivanics nullum educillum habeat.

Piscatio ex parte dominii Dubrava in fluvio Chasma in tantum duntaxat communis sit, in quantum praeattactum dominium praeattacto fluvio conter-

-- 496 --

initium comes banus, ipse cum comite Joanne Patachich et protonotario domino Nicolao Skerlecz, quorum primus diurni fl. 10, posterior octo habuit ut hoc anno liberales admodum fuisse in diurnis appareat. Generalis Draskovich toto commissionis tempore dietim fl. 12 accepit, ad latus suum existentes diurnum fl. 5 habuere, diaetae nuncii fl. sex dietim singulus; descriptiones actorum et viatica a parte amplius certum 30 milibus fl. diurna liberalissima absumpsere et quidem omni destituta effectu.

(Congregatio Varasdini.)

Tum sub fata congregatione clamores ingentes excitati sunt in quaestione judicatus vel rectius appellationis ex foro cleri intra comitatum et clerum. Spes erat, ex superficie apprehenminum; sylva Sutticza utrique parti communis, Lusecz autem praecise pro Ivaniczensis praesidii et Ivaniczensis episcopalis arcis aedificio usufructuetur; sylva Chrett et sic dicta Preko Geczina e contra praecise pro confinio maneat.

In dominio Dobrensi pagi Czerina et Dereza etiam per totum communem usum cum episcopalibus habeant, quemadmodum in Lipovacsa pagus Dragichevecz, e contra ab hac pagi Draganecz, Komussevecz, Vagovina et Chasma abinde penitus excludantur.

In sic dicto Gatt et Ravnes pagi Komussevecz et Draganecz glandinationem et pascuationem absque succisione roborum communis usus sit, pagi autem Vagovina et Chasma maneant ab hac penitus exclusi, quemadmodum etiam omnes episcopales ab sic dictae sylvae Medy vode excluderentur.

In ita appelate Radaminichko communis usus praecise usque ad viam, ultra hanc vero praecise pro confiniariis.

In luco Varaski Lug dictum totum dominium Dubrava communem usum habeat.

In dominio Gradecz sylva Medy vode ad pagum confiniarium, Poliana privative, lucus vero Glogovnicza, intuitu cujus altissimae decisioni submissum, usque ad hanc penes pagos superius et inferius Tuchenik, et confinium pro usu maneat.

(Quod concernit civitatem Crisiensem.)

Quod civitatem Crisiensem et quidem sylvam Deszetine attinet, siquidem in praesentiarum confinium ipsum vigilias lignis focalibus provideat, praecise ad confinium, e contra Sassina e regione occasus praecise ad civitatem, ex parte orientali vero confiniariis, in glandinatione tamen et pascuatione tota sylva communis maneat.

(Quoad nobiles ad sanctam Helenam.)

Cum nobilibus ad sanctam Hellenam sylva Dabichev Verh communiter, huic vero contigua Habchia Jarek per confiniarios privatne usuanda foret, et quidem intra novam exstirpaturam usque ad Sibrinovechka Szteza.

(In merito Glogovniczensium patrum societatis Jesu Zagrabiae.)

Subditi collegii Zagrabiensis Glogovniczenses usque ad constitutas jam metas cum confiniariis, quod ad omnia in communi usu maneant, abinde tamen quotannis pro mondura in florenis 120 concurrant.

(Oppatoveczensium vero collegii Varasdinensis.)

Similiter subditi Oppatoveczenses collegii Varasdinensis, usque ad constitutas metas communem usum habeant, abindeque pro adjutorio mondurali florenos 90 concurrant.

(Quo vero ad nobiles Czinovczenses.)

Cum nobilibus Czinovczensibus Mons Rudina juxta Rudolphi 2 metales sub progressu hujus ultimae commissionis a domino supremo vigiliarum praefecto Delia Fontaine in mappam

-- 497 --

assarum rerum et cleri praepotentiae, hunc superaturum; verum supremo comite comitatus Zagrabiensis domino Joanne Jursich privative eatenus deductionem modestissimam submittente, postquam ilia fuisset relecta, pro clero remansit unicus comes Joannes Patachich, reliqni ore uno pro comitate clamabant, quibus accessere Paulini ac Jesuitae. Banus[ERROR: no link 67a:] . . . . contra datam abs se Posonii opinionem (ad) partes cleri attractus, insperatam videns tantorum accessionem ad partes comitatus, tempore emolliendos ratus animos, Jursichii deductionem communicandam cum clero censuit, sumptum, licet id ex parte provinciali altissimae decisioni submissum, praecise ad confinium pertinet.

(Ludbregense dominium concernens.)

In dominio Ludbregensi comitis Batthyany controversum terrenum in duas aequas partes dividendum esset.

(Raszinense dominium,)

In dominio Raszinensi sylva Cherna Reka, intuitu cujus altissimae decisioni ex parte provinciali submissum, confinio consignetur.

In civitate Caproncensi sylvae Kamenicza, Szlepich, Mala Meszaricza, usque Sztupe Vodenicza, Bassicza Berdo usque ad fluvium Rakovicza, Sussniar, Razboische, Vuchja Jama, Cherna gora, Bukova greda, Sztipanicza, Billo Szkopara, Drasicza, Vrabornichki breg, Sztolocz, Bellevina, Kossevecz, Draganovecz, Szkopara, Petro(v)dol, Pesztovecz, et prius vaivodales sylvae, tum terrenum Miholanszka Sztrasa cum aliis prius vaivodalibus et comendantum terris et foenilibus, quae postrema siquidem pro utilitate commissionis aulicae desumpta sunt, insimul confinio seu potius altissimo aerario consignentur, quantumvis ex parte provinciali per totum altissimae decisioni substratum, ubi converso sylva Kozaricza praeter communem pascuationem civitati Caproncensi in proprietatem cedendo.

(Pago antea commissionis aulicae concernentia.)

Cum pagis antea aulicae commissionis antiquus alveus fluvii Gluboky, pro metali stabili signo ponendus.

(Praesidium Capronczense concernentia.)

Quoad praesidium Caproncense et quidem Pikam, in qua etiam sic dictum Leniscbe et nonnulli horti invenirentur, a civitate Caproncensi intactum relinquatur, utilitasque altissimi aerarii nec in minimo impediatur, quod similiter a provinciali altissimae decisioni submitteretur.

(Verocense dominium concernentia.)

Demum quoad dominium Veroczense juxta designationem militarem in mappa deberent metae incipere a Kallilo ad metale signum militare, Velika Bukovicza, Duga Köosza, Borovo Berdo, ulterius penes viam ad Turnassicensia foenilia ducentem ad Chresnievam hunkam, ulteriusque directe ad Pregurkov Berek ad terram parochi Turnassicensis et sic consequenter ad Bukoviczam hunkam ad puteum, proxime Gradecz existentem, demum per palludem Riett directe eo, ubi magnum Sztrugh in Dravum influit, stabiles poni, sed et hoc a parte provinciali altissimae decisioni submissum.

(Deductio procurandae interimalis pacis.)

Modalitate praevia ad procurandam interimalem pacem intra generalatum Varasdinensem et statum provincialem linea limitanea constitueret(ur), interim penes hoc reliquae in prothocollo attactae exiguitates harumque circumstantiae observance venient.

-- 498 --

ne inauditus videretur. Ad quod demum accesserunt plus auctoritate bani quam ratione aliqua; conventumque intra partes, ut sibi repraesentationes communicando, demum parati adessent. Episcopus, ad respondendum deductioni Jursichianae, ordinavit Zagrabiae, aberat enim Varasdino dominus Komaromi et canonicus Petrovich ut capita, quibus adjunxit canonicos Petkovich, Zlatarich, Popovich, hi dein Balthasarem Pusztich, Kanotay et Krajachich. Atque haec fuere congregationis hujus praecipua.

(Nova cuprea moneta.)

Moneta cuprea anno hoc in regnum inducta est, vetiti priores cruciferi et cambiati in tricesimis, ragusei item denarii, qui argenti probae decimae fuere. Monetam hanc jam priore anno generalis Beck Carolostadium et Capronczam induxit, nunc ad regni jurisdictionem fuit introducta. Fuit autem varia, nempe denariorum tam hungaricorum, ubi numero quinque grossum constituerent, quam duorum grossum efferentium, item sex et 12 plane, quin fl. integri; metallum mixtum cum ferro, centenarius primo fl 96 efferebat, dein fl. 120 constituit. Numero 18 grossi libra erunt. Monetae hujus Septembri mense 10 milia fl. Zagrabiam ad tricesimae | 628 officium sunt advecta, totidem Decembri, praeter Varasdinense officium, atque alia. Hujus autem monetae haec erat origo. Camera Posoniensis vectigalia et gabellas elevavit admodum, ut ob horum excessum cuprum aliaque metalla Neosoliensia illarumque montanarum civitatum distrahi evaserit impossibile. Hinc dum plurium annorum remansere metalla, horum distrahendorum haec inventa est ratio, ut nempe in monetas reducantur, habitaque ratione et computu valoris metallici, impensarum, gabellarum, vectigalium, officialium monetarum ac aedificiorum et horum omnium imputatione valor accrevit, ut 120 fl. ex centenario excuderentur. Praeter impietatem istam onusque subditis fuit istud etiam, quod cupita quaesitaque per aulam commercia hac ratione impedirentur. Enimvero onus tantum sine vecturis securitate portari non posset, ac insuper extranei monetas has non reciperent. Sic plura numero onera in subditos redundarent, sed et argenteae aureaeque monetae valor anterior et puritas sunt mutata. Mariani vix ad quartam probam nunc veniunt, septenarii aeque; aurei autem vilissimi sunt, nec ad 2 fl. puritas auri potest attingere. Quid eheu non facit avaritia! Inductae autem novae monetae sunt videlicet decem, item 20 cruciferorum, qui antea non fuere et hi vilissimi argenti; aurei luidor vocati, valentes taxatione fl. 12 crucigeros 22 ½, item suffrendor fl. 6. cruciferos 11 [68]

Note (foot) return to pageiztrošeno od vlage nečitljivo . . . . vigent, volare vix aureum Cremnicensem valen [69]

Note (foot) return to pageod vlage istrišeno, nečitljivo. . . . de valore intrinseco. Certe in aggravium subditorum conjurasse videbatur aula, modosque omnes quaerere subditorum ruinae. Interea quia banus acceperat mandata, publicandi pro corregente imperatoris Josephi, ad finem Septembris regni congregationem Varasdinum indixit, ubi assessor tabulae judiciariae Christophorus Bornemisza sive Sztolnekovich pro sua audaci loquacitate et praescribendi pruritu temerarius, fatam corregentiam principi haereditario disputavit, praetendendo diaetam eatenns atque in ea juramenti dispositionem; neque capacitari voluit in discrimine, quod est inter defunctum et actualem imperatorem, ille enim uxori fuit adjunctus, iste legitimus est haeres vigore articulorum. Sed

-- 499 --

cum pertinaciter resisteret et blateraret pleraque, banus auctoritate quadam clamantem reprimere debuit; et edicendo, clamorem et pertinaciam tantam vix salvari posse sine nota, assessor audacter replicat: orbi notum esse, Nadasdios capite plexos, bonisque privatos ob infidelitatis notam, de familia autem Sztolnekovichiorum neminem. Banus assurgendo, praeesse et praesidere recusabat, at alterutrum exesse debere; tandem abiit Bornemisza, et comes banus cum Joanne Patachich et Nicolao Skerlecz | 029 regni protonotario eatenus cum diurno superius insinuato Viennam ablegantur, gratulaturi imperatori novo declaraturique, acceptari ejus corregentiam, eidemqne regnum commendaturi et cum aliis, qui Viennae, uti supra, erant nuncii ac oratores, adversus generalem Beck acturi; qui etiam hoc fine Viennam profecti sunt.

(Indagatur de scholis Jesuitarum.)

Sub hac quoque regni congregatione demandabatur ab aula, ut de profectu juventutis et scholis Varasdinensibus indagaretur. Occasio fuit, Varasdinenses Jesuitae pro bonis Kuchan saeculari jure impetebantur a domino Konczer. Rector tum collegii Mathias Warasich causam credidit Jacobo Frycz astuto callide et Jesuitarum inimico. Iste, ad impugnandum judicatum, statim in limine producit quaevis Jesuitarum, ex quibus patuit, Kuchan fundacionale non esse, sicque juvit actorem; tum docuit, revocanda esse allegata sua, Jesuitasque deseruit. Acceperunt illi alium, Joseph nempe Horvath, hominem jactantia sui plenum. Iste in plenis calumnia rebus se detinuit. Convicti Jesuitae in emenda, postquam in judicio rector declaravisset, se sui procuratoris stare allegatis, risus erant omnibus, quod doctissimos sese arbitrarentur. Recurrunt ergo ad aulam, exponendo: bona ilia scholarum esse et scholas cessaturas, si Kuchan ab eis amoveretur; aula ad veritatem expositionis sibi et processum referri jubet et de scholis inquiri. Jesuitae provincialis sui epistola, longe aliam raisse Majestatis suae mentem, docere nitebantur, sed tam banus quam et status, nil se habere cum provinciali res [70]

Note (foot) return to pageod vlage istrišeno, nečitljivo . . . . , sed mandatum regium semet executuros. Ad hanc igitur investigationem Jesuitarum studii ordinati sunt: Mathias Petrovich canonicus Zagrabiensis et Toplicae praefectus, Ladislaus Ozinderi emeritus vicecomes Varasdinensis et Ambrosius Vellachich notarius civitatis Varasdinensis, utilium bonarumque litterarum ignari et sine effectu, uti infra dicetur, investigatores.

Descenderat hoc anno et Julio mense dominus Christophorus Niczki, consiliarius et referendarius cancellariae Hungaricae Viennensis. ad bona sua croatica in Brokunievecz, Zagrabiam etiam, ubi condixerat cum generali Beck, qui Carolostadio Zagrabiam appulit et, portatis copiosioribus instrumentis, cum domino Niczki duabus noctibus et uno die in diversorio contulit. Galliuff canonicus ductor fuit Niczkii. Factum hoc displicuit bano totique patriae et Niezkius ut proditor considerabatur. Dicebat, ille, causa commercii cum generali Beck se contulisse, Zagrabiam venisse, ad obtinendum ab episcopo praedium Schitaroczianum. Verum fidem non obtinuit ob exspectatum generalem Beck et hujus Zagrabiam adventum. Hinc suspectus remansit Niczkius.

(Reess canonicus moritur.)

Anno hoc die septima Junii Zagrabiae canonicus Zagrabiensis Mathias Joannes Reess ex febri maligna et petechiali

-- 500 --

obiit. Vir fuit bonus et simplex, meus olim condiscipulus Viennae et Bononiae, | 630 studii debilis, at in cantu chorali firmus tam voce quam ejus peritia, molestus nemini [71]

Note (foot) return to page2 redka prekrižano.. . . . obiit. Canonicatum ejus accepit illustrissimus dominus baro Josephus Werneck, parochus sub Lipnik, et Posegae administrator.

(Mors viduae Ladislai olim Erdoedy.)

In Hungaria festo s. Annae seu gesti proprii nominis die obiit domina comitissa vidua Anna Erdoedy, excellentissimi olim comitis Ladislai relicta, nata comitissa Illyeshazy, ab omnibus laudata et communi omnium luctu. Reliquit filios tres, nempe: Alexandrum colonellum, Joannem Nepomucenum aeque colonellum, Carolum capitaneum et ex Nicolao filio nepotem Ludovicum, qui ratione divisionis suae ad archiepiscopum Colocensem, comitem Josephum de Batthyan compromiserunt, idemque excellentissimus dominus arbiter intra eos sequenti anno divisionem peregit.

(Mors Thomae Schitaroczi.)

Februario mense anni hujus Zagrabiae apud fratrem cantorem ecclesiae Zagrabiensis mortuus est Thomas Schitaroczi, olim in confiniis banalibus Glinae voivoda, quo officio vendito, praefectum oeconomicum comitis olim Ludovici ab Erdoedy, bonorum croaticorum anno 1748 assumpsit, et exsolutis passivis suis debitis facilitates suas in officio praefecti ultro 20 milia fl. adauxit et promovit [72]

Note (foot) return to page21 redak prekrižan.. . . . . .

Consilio medicorum instituto, cum insania sua pro desperata haberetur, frater canonicus carnifici sive lectori publico curandum tradidit. Iste variis modis postquam infirmum cruciavisset, demum ad extremum torturae genus pervenit, persuadens fratri cantori in cerebro infirmi, nil aliud esse quam vermes, qui cum extrahi non possent, opus esse |

631,

ut aegro ferream apponat coronam, qua rupto capite vermes illi evolarent. Consensit cantor, hocve tormento passus est fratrem torqueri in domo sua seque praesente. At cum post torturam istam debilior evasisset, neque evolassent vermes, provisus est sacramentis, neque scio, per quem conscriptum testamentum, medio duorum canonicorum Chasmensium Georgii nempe Jambrekovich et Antonii Churlekovich, tormentato huic stulto, non obstante capitulari authentia, stulto huic pro subscriptione est exhibitum, qui subseripsit "Thomas", paulo post mortuus. In testamento legata fere omnia clero, nempe capitulo Zagrabiensi 3000, Chasmensi 3000, monialibus Zagrabiensibus 1000, ecclesiae Schitaroviensi 2000, xenodochio deficientium 500, ac aliis diversis locis et ecclesiis ad 13 milia fl. rh., uxori unum vestitum. Subjecit totam dispositionem episcopo, ut is alterare eam valeat, executores post episcopum facit fratrem cantorem et canonicum Balthasarem Petkovich. In cathedrali ecclesia sepultus est. Cantor in universa manum posuit, viduae nil dedit, bona Novaki fecit sibi ab Erdoediis exsolvi etc. Vidua testamento contradixit et anno sequente coram banali tabula ad ejus invalidationem processit, episcopus cum executoribus in vitam viduae inquisiverunt, praetendentes, per ipsam effectum stultum esse. Illud mirabantur omnes, quod ante mortem carnificis tormentis se subjecerit, cfuae cura praefectorum Erdoedianorum foret ordinaria, ut tertius numeraretur praefectus Erdoedianus, sub cura carnificis mortuus. Alii interpraetati

-- 501 --

sunt fatum hoc Schitaroczii ob primam uxorem, pro qua praetendebatur uxoricidii reus, dum eum ob adulteria argueret; quidquid sit, judicia Dei abyssus multa.

(Antonius Jankovich mortuus.)

Mortuus etiam Septembri mense est dominus Antonius Jankovich in bonis suis Hungariae, consiliarius apostolicae Majestatis et assessor banalis tabulae declaratus, quamvis ad eam non pertigerit; decessit in flore aetatis circa annos videlicet 29 circiter. Inordinata rita facile mortem accelleravit. Prolium tutores post uxorem fecit sororem suam Catharinam Niczky et excellentissimum dominum vicecellarium Fekette, cujus agnatam reliquit viduam. Capitulum mortuo eo in bonis Horvaczka fecerat executionem more veteri in duplo. Haec reoccupata fuit, capitulo dissimulante.

(Comes Josephus Draskovich mortuus.)

Die 9na Octobris in Klenovnik obiit comes Josephus Casimirus Draskovich, generalis peditatus, camerarius, minoris crucis Theresiani ordinis eques et supremus comes comitatus Crisiensis, et hoc ex cordis palpitatione, susceptis etiam sacramentis. Publicam fecit confessionem, praesente etiam comitissa, malae transactae vitae et tantorum passivorum debitorum contractorum [73]

Note (foot) return to page½ redka prekrižano. veniamque petiit. In effectu reliquit oneratam domum suam amplius, quarn in 300 fl. milibus; pompam non servavit neqne splendorem ullum. Reliquit filios tres: Joannem Nepomucenum, capitaneum in banalibus confiniis, Franciscum collegii Theresiani alumnum, Josephum item sub educatione Zagrabiensis episcopi; filias praeterea duas. Banus uti hactenus publicum fecit singularem affectum suum in Draskovich uxorem, ita nunc viduae studuit omnimode. Properavit Viennam, | 632 sepulto defuncto, ut prorogatorium obtineret filio Joanni officium supremi comitis, vidaae pensionem etc.; prorogatorium obtinuit, pensionem item. tum rumore levandorum per banum a Genuensibus 300 (milibus) fl. rh., quibus debita exsolverentur et a commitissa facta admonitione, de levandis capitalibus ad novum annum, nisi mutatis obligatoriis ad interesse quinque a cento descendere velint creditores, plurimi sunt territi mutaruntque obligatorias, quin vel unicus fuisset exsolutus; credebatur ab omnibus, comitissam majorem aeris summam sibi congregasse, quia vita mariti alodialia quaevis pro se vendebat, diversis traficabat et modos omnes aquirendi . . . . [74]

Note (foot) return to page

½redka prekrižano.

haud omittebat.

(Mutatio supremorum comitum et Christophori Niczky elevatio.)

Quod officium supremi comitis comitatus Crisiensis attinet, sequentem fecit mutationem. Inter plures supplicantes erat fortissimus comes Joannes Patachich, aliunde Viennae constitutus et resolutioni proximus; cum ad omnium admirationem dominus (Niczky) consiliarius et referendarius in cancellaria aulica Hungarica resolvitur comes, et ad magnatum statum transfertur, comitatus Verocensis supremus comes, tabulae septemviralis assessor, minoris crucis Theresiani ordinis eques. Banus noster quoad Verocensem comitatum causa fuisse videtur, eo enim Viennae praesente, cum pro comitatu Crisiensi Niczkium sollicitare intellexisset, accedit reginam supplicando, ne Niczkius Crisiensem obtineat, sperando banus Draskovichio (filium) facilius successurum, si hunc amoveat. Aula videbatur eliberari velle ex cancellaria a

-- 502 --

Niezkio, nesciretur quibus de causis; Niczkius aeque abire suspirabat metu, si fors baro Koller ad cancellariam promoveretur. Itaque descripta mox Niczkii promotio publicatur, comes autem Ludovicus Patachich Verocensis antea comitatus supremus comes, sed hunc per filium Joannem administrans ab anno 1760., ad Crisiensem motu regio transfertur, solatio eo, quod una successor suus, si mori eum accideret, filius suus Joannes sit resolutus publicatusque. Comes Ludovicus Patachich, qui pro Crisiensi non institit et ob valetudinis sinistrem statum ab anno 1756. ipsum comitatum Verocensem medio administratorum rexit, egit gratias petiitque, ne bis solvatur expeditio, officium supremi comitis comitatus Crisiensis pro filio Joanne, tabulae praeside, statim expediri et resolvi. Quod etiam obtinuit factaque est expeditio pro comite Joanne Patachich cum mandato ad genitorem installatorio.

(Novus consiliarius Baizath.)

Ad cancellariam Hungaricam pro consiliario in locum domini Niczkii dominus Petrus Vegh, causarum regalium director, agnatus vicecancellarii et gener domini Stephani Nagy, consiliarii ad cameram aulicam, fuit resolutus. Vacabat etiam consiliariatus pro domino personali illustrissimo Jacobo Szvetich, eratque dubium, num ex Croatis aliquis vel ex clero sit substituendus; |633 et quia Josephus Galliuff, de protonotario non nominando, egisset omnia, comitissa de Loss comiti Joanni Patachich hac lege offert officium, si is sibi olim mutuata 7000 fl. rh. Alexandro Patachich patruo suo restituere velit, certissime resolvendum, alias resolutus in pectore regio canonicus Baizath promulgabitur. Responsum itaque suum praestolari ex reginae dispositione, cui comes cum respondisset, se gravatum esse debitis, neque alia assumere posse, ac quae per curiam regiam imposita haberentur exsolvenda patrui debita, bonis sub genitoris cura et administratione existentibus, tandem praefatus dominus Strigoniensis canonicus et archidiaconus Comaromiensis, abbas b. virginis Mariae de Százvár et tabulae regiae praelatus, in consiliarium regium cancellariae Hungaricae Viennensis est promulgatus ad finem Novembris, collato eidem etiam titulo episcopi Ansariensis; et sic iterum clerus ad cancellariam pervenit. Kollerii cliens Baizath fuerat, hinc ope hujus munus hoc assecutus credebatur; ejus loco ad tabulam regiam praelatus resolutus cantor, ecclesiae Vesprimiensis Ignatius Nagy.

(Mors palatini.)

Obiit quoque ad Novembris initium Nemet Ujvarini Hungariae palatinus comes Ludovicus de Batthyan, aurei velleris ordinisque Stephanei magnae crucis eques etc., olim regni cancellarius et ab 1751 palatinus. Reliquit filios comitem Adamum generalem, comitem Josephum archiepiscopum Colocensem, comitem Theodorum consiliarium cancellariae Hungaricae, Philippum, filiam, fratris sui Caroli s. r. i. principis uxorem. Congregavit immanes divitias, ac ut rumor erat, cuivis praeter mobilia, bona, tres miliones et centena aliquot milia. Judeorum fuit patronus, ut eo mortuo passim decantaretur: mortuum esse deum regemque Judeorum. Princeps Saxoniae Albertus, electoris moderni FridericiAugusti patruus, natus 11 Julii 1758., regiminis unius cataphractorum colonellus, generalis equitatus, aurei velleris et aquilae albae eques, universorum legionum equestrium per Hungariam commendans generalis et Comaromiensis fortalitii commendans, destinatus gener reginae per connubium cum filia ejus Christina, statim in locumtenentem regium resolutus est publicatusque; arx

-- 503 --

regia tam Posonii quam Budae pro eo et futura conjuge magnis sumptibus aptata; dati duci huic locumtenenti regio ad latus, comes Nicolaus Palffy judex curiae regiae, pro gabinetti secretario dominus Joannes Nepomucenus de Kerapelen, una colonellus legionis pedestris Hungaricae serenissimi archiducis Ferdinandi, unaque simul cancellariae regiae aulico Hungaricae resolutus consiliarius ad cancellariam ducis dominus Franciscus Subich, olim primatis Barkoczi secretarius, dein camerae Posoniensis aeque secretarius.

(Equites novi s. Stephani.)

Die 5. Novembris Viennae inaugurati sunt et publicati ordinis s. Stephani regis Hungariae equites et quidem magnae crucis: serenissimus archidux Austriae Ferdinandus, 2. princeps Venceslaus Liechtenstein, princeps | 634 Colloredo s. r. i. vicecancellarius, princeps Carolus de Batthyan campi mareschallus, princeps Kaunicz aulae cancellarius, Franciscus cardinalis et episcopus Constantiensis de Rodt, demum comes Josephus Illyeshazi emeritus judex curiae. Comendatores: comes Grossehlag regius minister ad aulam electoris Moguntini, Franciscus Thauszy episcopus Zagrabiensis, comes Seilern caesareo regius ablegatus ad regem Angliae, comes Andler, comes Volkenstein, comes Enczenberg, comes Thurn, comes Khevenhüller. Parvae crucis: comes Kinigl, comes Vurmbrand, comes Niczki, dominus personalis Jacobus Szvetich, baro Cassier, reverendissimus Carolus Szalbeck praepositus et suffraganeus episcopatus Vaciensis, dominus Paulus Gundl consiliarius cancellariae imperialis, dominus Stephanus Nagy consiliarius camerae aulicae, dominus Josephus Pichler gabinetti reginae secretarius, dominus Ladislaus Ballogh consiliarius consilii locumtenentialis, dominus Josephus Tersthyanszki administrator comitatus Strigoniensis, resolutus post mortem primatis, dominus Michael Saghi vicecomes Hevessiensis. In Sclavonia: dominus Petrus Spissich qua adhuc comitatus Zagrabiensis vicecomes torque aureo a sua Majestate fuit remuneratus, quod cum promoventibus commercia sese conjungendo, ipsis persvaserit, quasi is motu proprio virgulta penes Colapis ripas concreta fecisset exstirpari aut potius consecari, quod tamen dispositione totius comitatus et miserorum hominum gratuitis laboribus factum fuerat. Istud nihilominus privative a commercialistis cum fuisset attributum Spissichio suaque Majestas istud credidisset; tam torque submisso, quam ejus per rescriptum elogio singulorum animi vehementissime fuêre commoti tum adversus Spissichium, cum et quod Majestas tam facile credat ejusmodi hominibus, hinc quia iterum petebatur impedimentorum sublatio, uno ore negati laboratores fuêre, ne iterum sic vos, non vobis melificatis apes, eveniat. Ad vicecomitis Sztolnekovich magnas preces tandem a fumo singulo Cis - Colapianorum duo laboratores admissi lege ea, ut per commerciales exsolvantur, ne iterum sudoribus misesorum adulatorum aliquis mercedem eripiat. Certe genius nationis hujus est, vel omnes vel nullum praemiari.

(Commissionis executio.)

Idem Spissich ad effectum adnexae superius resolutionis regiae cum vicecomite Crisiensi fuit per banum relegatus initio Septembris, inde plane etiam in Sclavoniam tam ad effectum fatae

resolutionis quam et quorundam excessuuim a barone Sandor patratorum, quibus in rebus ad mensem Februarium sequentis anni occiipabatur non sine lucro

-- 504 --

suo majori. Caeterum fuit valde remissus in executione lineae interimalis et ad genium militarium permisit omnia, ipsique uncas locavêre, ubi quove voluere loco contra ipsam resolutionem regiam. cujus interpretes passus est, fuisse militares praecipue in terreno episcopali ac Raszinensi. Hi postremi cum Gielekovicensibus sese oposuêre generali Setwicz aliisque militaribus, quos inde pepulêre, interpretandi jus et extendendi militaribus .non competere, sustinentes. Res et factum horum | 635 etiam in aula est approbatum. Notandum vero, celebrem commissionem plurima decisioni regiae substravisse, ac quaevis talium substratorum pro militaribus resoluta fuisse; quae res indicio fuit, Majestatem regiam politici status rationem non habere, hinc et rumores famaque communis, militari statui quaelibet applicanda. Quibus permotus argumentis dominus Spissich occasione executionis, quaevis militaribus agendi, extendendi, interpretandi permisit potestatem, nec facile ad locum accessit alium, quam ubi solutus arhatusque favere voluit. Secuta vero sunt commissionem hujusque executionem diversa dissidia vicinarum partium, prouti etiam homicidia. Sic Dombrenses armati suis vigilabant, ad Ivanich aeque, ubi 19. Novembris secuta intra partes homicidia, sic ad Capronezam, Czirqueno, Jalesz, ut hinc pro stabili laboraretur linea; famaque esset et regiae litterae, proximo Martio exituram commissionem regiam, cujus praeses comes banus foret, tum generalis Beck cum uno cancellariae Hungaricae consiliario, camerali item, tam porro banus quam Beckius adlatus sibi assumerent, quos vellent, absque tamen suffragio assumendos futuros, banusque ad effectum hunc comitem Joannem Patachich et Petrum Spissich nominaverat.

(Caproncza deseritur.)

Caproncza anno isto, alias vetus securiusque praesidium, derelicta est. Jussu namque Beckii generalis Kleffeld transire Bellovarinum debuit caeterique stabales, quod populi onere summo erigebatur, tarde in praesidium surrecturum. Gemebat suspirando confiniarius populus tam ob labores quam adempta vitae media, dum beneficia quaevis elocarentur. Dispergebantur plurimi praecipue e Carolostadiensi generalatu. Violentiae patrabantur undique. Ex episcopi Zagrabiensis alodio Lupoglaviensi animalia ipsi episcopo ideo invasa et adempta, quod Ivanicenses comperta militarium in damnis invagiassent. Per 15 dies erant episcopi pecora apud militares, occisisque duobus bobus et 3 vaccis et per vadiantes in praemium repressalium acceptis, residua restituta sunt, episcopo eatenus se non movente, si ob hanc, ut dicebat, bagatellam aula offendatur. Ad bona Osztercz Cholnichiana involatum, prouti et Mresznicza domini Zebich, occupati quidam pontes in jurisdictione regnicolari, vi exacta ab iis ad militarem cassam tributa innumeraque similia alia, quae ab aula (esto repraesentata cum exaggerationibus majoribus, malleque status Turcam habere vicinum ac officialium in generalatibus administrationem) tamen vel non credebantur, vel sepeliebantur. Generali Beckio posteaquam etiam inferioris Sclavoniae confinia subjecta evasissent, is ad horum regulationem, suis rebus mobilibus Carolostadii divenditis, in Sclavoniam est profectus et primo Petrovaradinum atque Sirmium. Generalis mareschallus Merzzi Essekini commendans eidem restitit, regio mandato coercitus, quaeque agere permisit Beckium, qui isthic in Sclavonia pluribus emansit mensibus, ibi non adeo rigidus ob motus fors rusticorum et plebis Hungaricae. Officialibus

-- 505 --

sustulit plurima | 636, totus autem Beckii finis augendi fuit aerarii regii, istudque studium, ut, quantum ad haec confinia erogatur, tantum ex iisdem proveniat regi; hinc accisae, arendae et innumera onera. Populum afflixit non solum vigiliis, reparationibus et viarum novarum erectionibus, sed Belovarinensis aedificii positionibus, saepibus per metales turcicos ducendis ponendisque, censibus, accisis, emptionibus lignorum, et rerum quarumlibet, domuum pro officialibus erectione, Piaristarum inductione; superiore anno frumentum iisdem distribuerat ab eo leviori emptum. Anno hoc ex officialium stipendiis illud sibi exsolvit, mandans officialibus, ut hi salaria sua quaererent ex populo, seseque contentarentur ex accepto per confiniarios frumento. Tesseram vestitus vulgo monduram annis mutabat singulis, ut annue pro ipsa contribuerent; soli Deo notum, quis harum rerum et avaritiae tantae futurus aliquando sit eventus.

(Incoata conscriptio.)

Postrema regni congregatione cum deputatio conscriptionalis ideas opusque suum retulisset, hoc Novembri mense conscriptionis opus est incoatum. Districtuales suos conscripsêre districtus, assumpto ad latus vicejudlium, et quia a facultatibus contribueretur, instar dicarum in Hungaria facta est conscriptio. Interrogati rustici de anni procreatione sive obtentis metretis, ab his demebantur sapones, parochorum decima, jusmontanum, urbarialia, ut vix aliquid ad classem venerit; tum sequebatur numerus pecorum. Nec in beneficia, nec maleficia indaganda conscriptor sese immittere poterat, successive concertanda ut ad diem 15. Januarii opus finiatur; fuit demandatum. Operi huic ex veteri more sese commiscuit potentia quorumdam, respectus, interesentia. In comitatu Zagrabiensi, Siscium et ad partes Posavanas, quas obruendas quaerebant, vicecomes ordinarius Mathias Sztolnekovich exivit, severissime populum habens, ad episcopales substitutus vicecomes Josephus Zaverszki erat ; conscriptor. Canonicus Galliuff mansit Viennae constanter in negotiis capituli et episcopi, praecipue ob quaestionem illam intra comitatum et clerum et protonotario impediendas promotiones.

(Prolecéor in capitulo novus.)

Canonicus Malenich capituli lector ob insinuatam superius apoplexiam cum officio suo fungi nequiret, capitularium autem supplere eum nullus vellet, cum canonico Balthasare Petkovich mense Augusto contrahit, pro supplendo se erga annuos fl. 300 solvendos Petkovichio, decretorum insuper taxas, quod prolector esset habiturus, caetera autem lector Malenich acciperet. Latrones grassabantur per Carnioliam et Croatiam, depraedatis pluribus. Hic autem fuêre ii, quos dispositione Beckiana sua relinquere oportuit. Nunc ad reliqua minoris momenti quidem, attamen plane nec inidigna nec inutilia, convertamur.

Primo.

(Rixae intra studiosos et servos praepositi.)

Festo s. Josephi sive 19. Martii praepositi majoris et episcopi Belgradiensis servi ac famuli haeri sui cum imperio monarchae, praecipue cocus nomine Blasius ex innata, ipsis petulantia, assumptis armis, in civitatis regiae terreno, dum | 637 studiosi pacifice a secundis vesperis reverterentur, ex sacello s. Josephi contra eos, ad demonstrandam audaciam, ex virgultis armati insilierunt. Studiosi fuêre sobrii, poti praepositi servi; hinc facile fuit studiosis eripere

-- 506 --

frameas ebriis, eosdem reprimere, pereutere et insolentiam vindicare. In capite praepositoralium fuit cocus Blasius; praetextus insolentiae hujus fuit ille, quod quidam studiosorum debite et submisse de quadam illata sibi injuria a praepositi servo apud praepositum satisfactionem petierit. Qua re et haerus et servi fuêre offensi, hinc sese vindicare voluerunt. Studiosi videntes, invasores potos esse, cum iisdem ultro noluerunt congredi, ac quod eos dejecerint, arma sustulerint et colaphis aliquot dignati sint, tum illico ad Jesuitas sint lamentati. Rector Jesuitarum p. Petrus Perthodt, sciens mancipatum praepositi erga cocum Blasium, incassumque se acturum, rem comitatui detegit. Comitatus praepositum causa servandae tranquillitatis et amovendorum quorumvis incommodorum impensionis admonet. Praepositus judicia instituit, et cum advocati, quem et dominalis judex Paulus Plepelich haberent perspectum, si Blasium convincant, implacabilem reddendum praepositum, quem is prae anima sua diligeret; observantes, rectorem collegii Jesuitarum actionem formavisse pro studiosis, eum ab actoratu ex formalitate amovent, tum et concesso per Leopoldum imperatorem scholis privilegio, ubis Jesuitis non subjicerentur studiosi. Displicuit Jesuitis, rem hanc effectam publicam, sese a studiosis despiciendos interpretabantur; displicuit studiosis, sese fuisse elusos. Igitur Jesuitarum consilio compraehendunt praepositi ephebum, huic primo capillos abscindunt eumque tondent, tum virgis in foro scholastico caedunt, Jesuitis in scholis demoratis et ex lectionibus abire cui libuit permittentibus. Mater evirgati cucurrit ad rectorem, qui reposuit: se de his nil scire velle; ad carceres post virgas reponitur, custoditur a studiosis, examinatur a Jesuitis fateturque, Blasii jussu et potentia tam se quam et caeteros servos insurrexisse. Dimissus post iteratas virgas ephebus, a praeposito receptus non est, et cum Blasius similia si non deteriora metueret, apud Paulinos Remethae atque alibi per praepositum occultabatur. Ipse praepositus ex Gorensibus suis et civibus capitularibus ad domum servabat vigilias, sibi quoque a studiosis metuens. Demum post toleratos perpessosque timores, et quod Blasio suo carere non posset, per canonicum Mathiam Petrovich et tabulae banalis assessorem dominum Antonium Bedekovich rogat a studiosis, ut cum eo transigerent et amnistiarent. Rector cum 10 audacioribus adolescentibus petitis deferunt: 1ma harum fuit petitio, ut Blasius in foro publice ter virgetur, alii servorum bis; praepositus ipse fl. rh. centum pro elusorio illo impensionali processu solvat, expensas insuper nempe procuratorias fl. 30, alias erogative fl. 20 compenset. Haec postrema sine difficultate statim praestitit praepositus, sperans negligendam poenam servorum; at post triduum pactionis, tametsi a servorum aliorum verberatione fuisset remissum, a Blasii qua imperantis recedere noluerunt. Ad preces domini Bedekovich demum ad unam condescenderunt; sed praeposito flente, suspirante et ejulante: ergo Blasius meus caedi deberet, | 638 eheu prius moriar, quam hoc consentiam; visa hominis tanta debilitate, admiratio omnes tenuit. Demum post preces arbitrorum, cum a 50 ictibus recedere nollent studiosi, praepositus ipse ad preces devenit, flectere paratus, et ictum quemvis aureo deposito pro Blasio suo reluit. Depositis itaque 50 aureis, amnistia scripta est, data per studiosos Blasio securitas, et ipse demum e claustro ad haerum vel potius mancipium suum rediit.

-- 507 --

Secundo.

(Praetensa apparitio animae purgatorum.)

Nobili Alexandro Jellachich murata est domus in Harmicza, suburbio capellae s. Salvatoris proxima. Fuit illi uxor prima nata Malenich, ex qua praeter plures filios genuit etiam filiam nomine Constantiam; in aetate legitima annos ante aliquos mortua. In fata Zagrabiensi domo demortuam saepe spectari viderique, per ambitus deambulare, e fenestris prospicere, fragores praecipue in cellario excitare, fama fuit. Domus hujus inquillinam egit quaedam vidua Christina nomine, conditione civis. Die 24. Martii, nocte praecedente festum annunciationis b. virginis Mariae, cum fata Christina decumberet foresque, ut dicebat, servaret occlusas, ipsa dormiente, sensit se manu ardentissima tangi, ut sese vertendo plane e lecto caderet, inclamansque, aliam foeminam secum in cubiculo dormientem; videtur sibi videri defuncta Constantia, cui illa: ne timeret, dicendo, sed diceret patri, ut a se facta vota, visitationis templorum b. virginis Cellensis et alterius ad Lonsztros persolvi curaret, evanuit. Haec cum socia, allato lumine residuum noctis vigilando transigit et illucescente die ad Capucinos pergit, sacramentis se munit, confessarioque suo Capucino factum narrat, qui sesse scripturum domino Jellachich recipit. Rediens domum vestemque ob labores commutans, a puero quodam rudimentorum latinitatis discipulo admonetur de signo adustionis indusii gesti in manu. Examinat ipsa, mutando indusium, videtque manum optime expressam; sorori meae dominae Hadrovichianae rem primo pandit, puer autem ille in schola narravit, ut die eodem quivis de apparitione illa loqueretur. Magistratus civitatis tres numero senatores potius ex curiositate ad videndum relegat, ad me ipsum allatum fuit fatum indusium, vidique optime volam manus foemineae cum digitis quinque et, ut in manu esse solet, venis et nervis expressam. Examinavi quaevis, certe opus calcographi non esse judicavi, tum quod nemo artem intelligeret, tum ob inustionem, et praecipue cum pars illa indusii lacera fuerit, ut si arte et fraude commissum quid fuisset, vel fila lacerari vel comburi necessum fuisset, quod tamen non accidit. Lavi tum signum illud, sed post lotionem nigrius aparuit. Deliberare nescius, cum Christinam probae vitae et a fraudibus alienam testimonio civitatis intellexissem, ut taceret, admonui, nec monstraret, nisi fors ab episcopo aut ejus vicario jussa, ne videlicet in vanam gloriam vel ent(h)usiasmum deveniat, aut cadat; sed altero die Capucini, genus hominum simplex et rude, indusium illud accepêre, ut provincialis ipsorum pridie adveniens videre possit; abeunte provinciali domino Alexandro Jellachich cum epistola exmisserunt indusium ; qui ad vota illa exsolvenda ipsam hanc foeminam Christinam cum agnato suo Matachich misit. Et primo profecti sunt ad Lansztross, ubi Cisterciensis monachus audito antea casu acceptaque eleemosyna, cum reverterentur peregrini, scriptum iis dedit testimonium, se sub oblato | 639 sacrificio vidisse, Constantiae animam ad coelos evolavisse. Tum ivêre ad Mariam Cellensem, ubi aeque idem obtinuêre testimonium, quae diversitas fecit dubium et erogatum aes a Christina repetere voluit Jellachich; sed cum foeminae nil dedisset, neque ipsa ideo vel obolum accepisset, impetere illam desiit. Haec, ut acta sunt, descripsi, soli deo horum patet cognitio.

(Diabolus Gorensis.)

In Gore praepositi Zagrabiensis dominio sequens longe celebrior casus accidit. Omnium celebratum sermonibus isthic, in

-- 508 --

domo quadam daemonem sese insinuavisse, molestare homines, et cum loci capellanus exorcisaret domum noctu, ad parochialem Gorensem transivisse daemonem; illic sese in umbra praebere adspectabilem, sermones edere, miraque patrare. Officiales quosdam rerum omnium incredulos, dum ad domum comparuissent, rustici verberavisse, pluraque similia, pro referentis peritia fingendi. Parochus Gorensis Mathias Koosz in persona venit Zagrabiam, racensuit de daemone isto quamplurima episcopo, praeposito et capitularibus, ut videretur haereticum de re ista vel subdubitare. Plurima, ut fieri amat, divinae providentiae motiva praedicabantur, communis fuit ad coercendos confiniorum officiales, qui licentiacius viverent, et lectione allatorum ex Saxonia librorum infecti atheistae essent. Intellecto hoc officialium, quidam pecuniis arcanum rumpendum arbitrati, in domo ilia rustici corrumpunt aliquos audiuntque, esse in domo senem vetulam, quae edixerat: scire se bene diabolum. Ergo tentatur illa, et visis acceptisque pecuniis narrat: capellanum foeminae isthic unius ardere amoribus, quacum commiscendi cum occasio non fuisset alia, hanc adinvenisse, ut fragores per fatam foeminam, quacum amasia dormitabat, excitarentur, lumen allatum vento folle dato extingveretur, ut alii e domo fugientes vacuam domum relinquerent, capellanus ad exorcismum vocaretur, isthicve permanens frui amasia possit. Res ista successit commode. Demum persvasum rusticis, daemonem capellano dixisse, persequi semet unice cicisbaeam, quam cum continuo ibi tueri nequiret, ne ipsa rapiatur, rogarent parochum, ut is ad domum concubinam capellani reciperet. Rogârunt illi, parochus assensit, ergo transfertur ad curiam parochi molestata. Ut parocho iterum illudatur, finguntur molestiae etiam in curia parochi per solutum conductumque unum, qui bis irruere vi voluit, et semel portam dejecit. Ob lunae splendorem umbras facillime praesentavit, mugiendo, ut erat instructus, quaedam protulit, quaedam raucam imitaudo vocem, in capellanum invehendo, quod suam raperet animam; causa ergo securitatis, haec cum capellano concumbebat nocte singula. Posteaquam priora cum aliis multis circumstantiis prodidisset foemina et parocho etiam innotuissent, capellanus inde amotus est et daemon disparuit. Concubinae inventus maritus, officiales tandem prohibiti, ne ob cleri invidiam et suscipiendorum sacramentorum a plebe incuriam loquerentur. Casus reliquit unice memoriam diaboli Gorensis, ut serviat proverbio: est diabolus Gorensis; ad cujus intelligentiam praemissa notavi, alias omittere poteram.

(Res ludicra Varasdini.)

Varasdini aeque cum sera nocte deambulasset dominus Josephus Stephanus Suvich, antea capitaneus, cum quibusdam dominabus et domicellis defuncti Naisich libertinismum professis, ex joco aut impertinentia depraehensum domino Blaskoczi caprum alligant | 640 funi campanulae ad portam locatae. Caper semet rotando sonum edit frequentissimum, euntibus recte ad chorum Franciscanis, adest janitor fenestrella aperta, videt cornua, nigredinem, et bojatum audit, interrogat: quis esset. Ficta voce respondet Suvich: diabolus sum, ex Gore pulsus, apud vos quaero hospitium. Frater laicus currit ad gvardianum, quo reperto in choro, terrore plenus exponit, diabolum prae foribus rogare quarterium; narrans, habere illum cornua, esse nigerrimum, rotare semet et sonos edere varios. Franciscani territi, cum sonum edi turbatum audirent et bojatum, concludunt, ingratum hospitem repellendum esse cum

-- 509 --

sacramento; itaque imposita devotione et precibus quibusdam alii ad sacristiam pergunt pro venerabili. Interea saecularis vietor potus pridie e somno excitatus, credens obdormisse janitorem, ad frequentissimum sonitum accedit ad portam; claves ibi comperit, aperitque et ad hircum impingens credidit, quod casu sese involvisset funi; dum hunc eliberat, adsunt cum candellis monachi et venerabili. Rei novitate territus, credens, umbras mortuorum esse, dum voce lectorem theologiae novisset, quid hoc est, interrogat. Ipsi etiam vietorem voce agnoscentes, eum ut potatorem et nocturnae quietis turbatorem arguunt, sed is lumine habito hircum eliberat, narrando factum suum, et ad lumen cognoscendi hircum inductus est ad monasterium inclusus, nec die sequenti casu evulgato et Blaskoczio hircum repetente a Franciscanis est restitutus, sed mactatus datusque falcatoribus foenilium. Blaskoczi cum non aquiesceret, exsolutum tribus aureis habuit hircum ab illius scenae auctoribus.

(Confusio Szellensis.)

In Szella ad Siscium loco, ubi olim egi parochum, a Mathia Szantek nunc loci parocho templum elegans e ruderibus veteris Sisciae fuit extructum. Anno hoc episcopus Belgradiensis et praepositus Zagrabiensis qua loci, quia Gorensis archidiaconus novam consecrabat ecclesiam; consecratione facta, cum solenne perageret sacrum episcopus et concionator ambonem conscenderet, fit in templo repentinus tumultus clamorque, ut fugiant, quod mox turris cum templo corruerent viderique e turri scintillas quasdam. Itaque concionator primus evolat, adstantes pontifici per fenestras prosiliunt, populus ingenti tumultu et clamore qua per portas qua fenestras totus in fugam rapitur. Plures calcati ab aliis, plures laesi, duo plane conculcati et mortui, unus solusque episcopus et pontifex remansit; parochus loci primus fugam incoasse dicebatur. Tumultu hoc cessante et dilapso populo, cum turris templumque illaesa et integra mansissent, oportuit pontificem ad terminandum absolvendumque sacrum vocasse ministrum, quo obtento et redeunte, divina privati m absolvit. Super casu variae fuere conjecturae, variae explicationes; illa videtur verosimilior, quod parochus e turri voluerit jaculationes et campanator stuppam, quae flammam dedit observatam a deforis stantibus casu succendisset, deportabat autem et superius in turri deposuerat carbones pro turribuli necessitate. Parochus, ut plebi terrorem et pessima |641 omina removeat, terrorem illum subsequis concionibus ad vim consecrationis retulit, pulsosque fuisse daemones, qui ibi Christo confusionem facere volebant, terrore illato, vicisse nihilominus Christum, dum ecclesiae nullum illatum est damnum. Invidebant autem daemones, quia templum illud ex lapidibus olim a gentilibus positis et facile diis seu daemonibus sacratis olim haberetur constructum. Quibus rebus populum successive ad novum templum revocavit. Hos ejus sermones ex fideli relatione eorum, qui audiverunt ut sermonum auditores, refero, parochum ideo a zelo, eruditione laudantes, ut his ineptiis candidari pro canonicatu meruerit.

Tertio.

(Vicarius novus.)

Superiore anno mortuo canonico Thauszy in canonicatu successit Antonius Pullai, parochus Oboroviensis. Parochia a comite Antonio ab Erdoedy collata fuerat Adamo Habianecz nobili; sed quia praesentatus 12 annis antea fuisset Jesuita, et ut quarti anni theologus 1763. reliquisset eosdem, apud episcopum egerunt Jesuitae, ne pateretur, hunc ad parochiam talem attingere, pessimi enim rem exempli futuram

-- 510 --

eorumque magistris datura calcar dimittendae societatis. Episcopus praedictum Habianecz, postquam exivisset, per examina repertum idoneum miserat Ludinam pro capellano; qua occasione loci parochus Martinus Jaksich obiit. In parato aere reperta sunt apud eundem subtus cellarii scalas 12 milia fl., quae canonicus Mikinovich episcopo detulit et resignavit. Mobilium defuncti prouti et copiosiorum fructuum distrahendorum commissa fuit cura capellano Habianecz comissumque, ut ex his legatis satisfaciat. Satisfecit ille, et fl. rh. 700 ultra legata omnia remanserunt; hos fatus executor vicario generali Georgio Reess consignare voluit fine eo, ut cum iisdem disponeret, cum archidiaconus Joannes Kukuljevich, de iis episcopo consignandis, eum praemonuisset. Ad quae vicarius : diabolus rapiat episcopum, est manifestus praedo substantiae ecclesiasticorum, 12 milia jam rapuit, haec ipsi sufficere possunt. Jubet ergo, ne 700 fl. istos daret sive episcopo sive archidiacono; convocatoque consistorio constituitur, ut fl. 700 pro ecclesiae fabrica isthic applicarentur. Kukuljevich, ut insignis episcopo adulator, illico et factum capellani et vicarii episcopo detegit, qui ut vindicativi ad scandalum est animi, de utroque vindictam sumere quaesivit. Ergo adversus praesentatum Habianecz iniquissimas scribit Erdoedio litteras, illum nempe idoneum non esse, vagatorem et nec unquam examinatum, e Jesuitis ejectum. Erdoedius subirascebatur per vicebanum regni Joannem Busan alias Habianeczio affinem, per consiliarium Koller hominem ejusmodi fuisse commendatum, sustinuitque Busanius, ut Posonii qua regni ad diactam nuncius, ex passionato episcopi animo epistolam illam emanavisse; itaque fit, ut Habianecz approbationem cum sui summa commendatione, nedum quando ad Ludinam mittebatur, jurisdictionis, sed etiam pro beneficio quovis petendo et nominatim parochia Oboroviensi sub sigillo episcopi Posonium mittit. Reflectitur Erdoedianis responsoriis episcopus, at iste negat et falsitatis arguit Habianeczium. Vicarius Rees de examine interrogatus, ut episcopo assentiretur, false testatur: Habianeczium nusquam fuisse approbatum, singulique examinatorum dempto unico Josepho Mikinovich. Res haec iterum turbavit Erdoedium, at dum capitularibus caeterisque Croatis originale fuisset exhibitum, omnes testabantur agnoveruntque, approbationem esse legitimam, veramque vicarii | 642 per extensum scripturam et officii sigillum : informatoque bene Erdoedio de episcopi modis et falaciis, ipse sustinere coepit praesentatum scripsitque vehementius episcopo et cum exaggerationibus; quin adidit confirmationem, semet in diaeta procuraturum art. 26. 1504. Capitulares ad diaetam nuntii admonuêre episcopum periculi et episcoporum Hungariae murmurationis, si facto illius ad normam veterem parochi sine episcopi confirmatione stabiliantur; reflexerunt ad accusationes, quas comitatus contra eundem inter gravamina exhibuissent; indubiam esse approbationem Habianeczii totumque Posonium re hac personare, paratamque esse dissertationem de jure patronatus laicali, qua, si in publicum prodeat, toti Hungariae clero gravis reddetur. Episcopus habito cum sibi adulantibus consilio, nempe canonicis Delinich, Kukuljevich, Margetich, Popovich, culpam totam in suum vicarium Georgium Reess transfert, eumdemque vicariatu privat, denuncians eidem medio canonici Pullai, se vicarium alium constituisse, proinde, nisi illico resignet, crastino alium publicandum. Resignat Ressius et die altero Franciscus Antonius Popovich archidiaconus cathedralis et Sisciae praefectus, Zagrabiae

-- 511 --

praesens, in generalem vicarium promulgator. Habianeczianae acceptantur praesentatoriae lege ea, ut praesente episcopo novoque vicario, pro obtinenda confirmatione, examen illico subeat sub episcopi praesidio, assistentibus canonicis, Popovich, Kukuljevich, Delinich, Margetich, Turchich, qui postremi examinatores quoque fuêre. Margetichius ex morali philosophia quaestiones fecit, die altero Turchich de necessariis eum tentavit. Episcopus volebat rejiciendum, sed novus vicarius Popovich ab hac eum opinione removit, tum quod mereretur, cum quod facile evocari posset ad subeundum examen coram metropolita aut universitate aliqua, ibidemque pateret, ex odio pure fuisse rejectum ; episcopus determinationem substernit Delinichio. Hic, ex defectu scientiae rejici quidem hunc non posse, ait, sed ex defectu indigenatus, quamprimo enim Jesuita factus est, omni abrenunciavit dioecesi, adeoque docendum illi esse, quod pro dioecesano posset considerari. Placuit episcopo opinio, eamque laudavit tanto magis, quod titulo mensae careret, episcopo addente. Kukuljevich adversus opinionem Delinichii quaedam excepit, estque deventum clamoribus eo, ut uterque scripto se obligaret, resignaturum beneficiis suis, si Romae opinio sua non probaretur. Vicarius postea et ab illa sententia episcopum removit, quod videlicet Habianecz non esset indigena et vel maxime ob diaetam, si eidem quaestio substerneretur. Ergo confirmatur Habianecz, debuit tamen sub episcopi mensa concionari, cui episcopus assignavit pro tessera: sinite parvulos ad me venire, talium est enim regnum coelorum; sed parochus ex salute omnium legem illam ad omnes extendi debere peroravit, ad parvulos aetate, ad baptizmum et educationem applicuit, ad parvulos virtute ex psalmo 14.: domine, quis habitabit etc. et quis requiescet in loco | 643 sancto tuo, ibique denotatos versus explicuit breviter; dum venisset: qui loquitur veritatem et non fecit dolum incoassetque, episcopus: satis est, dixit, assidereque debuit mensae. Tum ad parochiam missus est in Februario. Ressius parocho dixit, mentitum se fuisse de ejus approbatione tam in gratiam episcopi, quam et quia credidisset, fidem approbationis eum perdidisse, praecipue postquam recognitionales authentice exegisset; lamentando, se fuisse inductum, cum habita fide approbationis postea de recognitione urgeretur, sequi se potuisse minus probabilem tutamque sententiam in casu subsequente, seu occasione recognitionis, qua negavit approbationem fateri tum ad episcopi nutum adeoque respectum, cum et tempus illud, haud autem anterius et omne. Interim esto prius lamentaretur ob labores vicariales, ob non solutionem pactatam, hanc hic ex vicariatu amotionem tam acerbe fert, ut in annum jam alterum e domo sua nunquam prodierit.

Quarto.

(Provinciales Franciscanorum.)

Provinciae Franciscanorum ss. Crucis reformatorum provincialis p. Joannes Nepomucenus Troper die 4. Martii obiit, provincialatus anno 2do, s. Capistrani observantium in Sclavonia aeque, anno sui provincialatus non expleto. In hac autem s. Ladislai provincia, Kanisae habito capitulo, in provincialem electus fuit tertio p. Cherubinus Fabsich, in custodem p. Antonius Simunarich, in definitores Cecilius Oppicz, Sylvester Thär, Marcellus Jurkin et Bonaventura quidam antea secretarius.

Quinto.

(Paulinorum generalis factum.)

Post electum in Polonia superiore anno in regem Stanislao II., cum pp. Paulinorum in. Polonia

-- 512 --

provincialis conventum Chesztekoviensem sibi ut abbati perpetuo impetravisset, hac ratione generalis officium perempturus Gerardus Thomassich generalis instituti in Poloniam advolat, subintransque conventum provincialem illico ad compedes damnat et clam per p. Hieronymum Novak in Croatiam submittit, ad conventum Csaktornensem includit, et sequenti anno 1766. occasione intermedii, ut vocant monachi, in capitulo generali ad triennalem penitentiam duram plenamque desperationis in conventu Ulimiensi agendam, cum privatione scapularis condemnat, ubi etiamnum torquetur. Provincialis Sveciae acceptis 200.000 fl., ut monachi retulerunt, aufugit. Porro referebant hic monachi ipsi, Fridericum Borussiae regem monachorum provincias sustulisse, at in conventu quovis constituisse ad veterem ecclesiae disciplinam abbates.

Sexto.

(Chasmenses praecedunt Paulinos.)

Superius facta est mentio de mota quaestione inter Chasmenses et Paulinos ratione praecedentiae in congregationibus regni; fuisse impositum, ut partes motiva sua exhiberent, quibus visis determinaretur; Chasmenses dum causam suam commendarent protonotario, videretque is ruditatem horum, ut ad me Balthasarem Kerchelich supplicarent, eatenus svasor exstitit, cum sine motivis majoribus usus praecedentiac Paulinorum difficulter speraretur superandus, et banus partes tueretur Paulinorum, episcopus exosus foret singulis. Itaque Chasmenses medio Josephi Vitnich | 644 ac Balthasaris Matakovich implorant opem, praecipue ne emaneant fabula. Ego misertus horum et domini protonotarii motus amicitia, dissertationem super quaestione compilavi, cujus exordio ostendi, haud esse frivolam quaestionem, sed divini eam esse juris et cunctarum gentium, atque hoc ob banum, qui ut Paulinis faveat, quaestionem praecedentiae esse foeminarum, publice et privatim edicebat; tum §-pho I. positis regulis, quae in praecedentiis servari solent, essentque jure canonico et divino et gentium firmatae. §-pho 2 ea, quae ex municipali jure nostro clarerent, deduxi, potissimum usus sum decreto II. s. Stephani, ubi gradus et praecedentiae singulorum exprimerentur. §-pho 3 probavi, ecclesiasticum statum intra regni status censeri, et e regni statu monachos exclusos esse, neque pro statu regni posse eos accipi, hinc ad diaetas pure ex privilegio vocari; membra autem constituentia regni statum anteferri debere privilegiatis, ex decreto Stephani sancti edocui. §-pho 4. Rationes speciales pro capitulo Chasmensi posui, nempe praeter regulas canonici juris generales, capituli hujus antiquitatem ex diplomatibus s. regis Ladislai, sub quo ut status regni considerabantur et publicis interfuere congressibus, quo tempore Paulinorum nec erat mentio, qui sui primam nativitatem ad annum 1215. faterentur aliis et hanc epocham negantibus; proinde in integrum esse restituendos, cum ideo tum ob archivii publici conservationem et publicam fidei dignitatem sigillique authentiam, quae ipsa publica fides ipsis attributa ex ratione decoris publici exigit, ut privatis anteponantur. §-pho 5. Paulinorum, quae dicere possent, enervavi, videlicet usum, qui tamen ob defectum rationabilitatis abusus esset et plane discrepans; nam in publica diaeta Hungaricae coronae nunc etiam Chasmenses Paulinos praecederent, ubi tamen per nuncios suos status regni Sclavoniae adessent; praecedentiam Chasmensium agnoscerent, domi autem contrarium, quare cum usus ille, qui in diaeta esset, sit potior, ut leges communes quibusvis privatis statutis, quae ipso jure nulla sunt, quando adversus leges communes sunt; ita Sclavoniae status totius coronae judicio et per ablegatos etiam suo non potest non videre, abusum esse, dum Paulini Chasmenses in his Sclavoniae congressibus antecedunt. §pho 6. Ex actis et regni Sclavoniae articulis mentorum fidem demonstravi, nempe status Sclavoniae anno 1593. per articulum conditum supplicuisse, ut qua innutiles et sine omni cultu divino et publici commodo viventes Paulini tollantur; pro Chasmensibus contra dum hi sigillum restituissent ob paupertatem, supplicuisse regiae Majestati, alia item plurima. Tandem abusus originem sub episcopo nempe monacho Simone Bratulich, qui simul erat locumtenens banalis, episcopus Zagrabiensis et generalis Paulinorum, tam ex cleri odio ob habitas cum capitulis lites, quam et ob factam per Chasmenses sigilli resignationem, esto non acceptatam, coegit eosdem Paulinos sequi. Obtendebant Paulini sui vicarii, | 645 quem nec nominare poterant, annotationem, qua notabatur, ipsis Martinum Borkovich Paulinum et episcopum Zagrabiensem 1684 occasione obsidionis Viennensis a Turca pro felici armorum successu praecedentiam deliberavisse, sed hujus deliberationis nulla sunt in actis publicis vestigia, quare scarteca illa, nesciretur cujus monachi tamen et pro monachis praecipue incredibili fundamento innixa, eridenda veniret. Haec in summa continebat fusior dissersatio plena eruditionibus, hanc comiti Joanni Patachich legendam praebueram, iste descriptam tradidit episcopo; episcopus Galliuffio Viennam mense Majo proficiscenti, ut describatur a Chasmensibus eisque dicatur, quam ille curam eorum gereret, et bano per Galliuffium traderetur cum commendatione et indicatione, esse opus viri magni, optime de patria et principe meriti. Facta haec sunt, ut mandârat episcopus; banus lecto opere desperatam esse Paulinorum causam cantabat. Comitis Joannis Patachich (cujus opus esse Galliuff edixerat) eruditionem in tam jejuna materia depraedicabat. Comes, dum a bano interrogaretur, asseruit, omnino traditum esse a se opus episcopo. Banus illud Paulinis communicat, ipsi ut tempus habentes generali suo, sollicitique erant pro responso; demum responderi nil posse obtinentes, ad me quoque fecêre recursum, ipseque prior Lepoglaviensis et vicarius provincialis p. Emericus Szmolko eatenus bis me adiit, multum adversus Patachichium lamentando, quem tamen Paulini nunquam offendissent. Ego usu dempto, quid respondere possent, me ignorare dixi, hoc autem procuratorem quemvis deducere ipsis posse. Offerebant 50 aureos, si Patachichianum opus refutem; reposui, me nec velle, nec posse adversus Chasmenses scribere, praeterea supponi non posse, tot intra monachos deesse virum, qui non validus sit ad congrediendum cum Patachich. Itaque Varasdini Augusto mense in congregatione regni habita, cum Chasmenses dissertationem illam a primoribus antea perlegi procurassent et copias plures distribuissent, quaestione enata, suprafatus Lepoglaviensis prior assurgens, enunciat: humilia religiosos sequi, neque opus esse, ut eatenus ultro moveatur quaestio, se nomine omnium, cum scitu totius ordinis Chasmensibus praecedentiam cedere, statimque una cum socio, ut eorum occupent locum, rogavit; supplicare nihilominus, nomine totius ordinis, ut status et ordines per suum articulum in sessione et voto eosdem confirment et quidem statum post Chasmenses, et hoc ob Jesuitas, ne eos sequi debeant. Ab omnibus priori acclamatum est: vivat, Chasmenses praecedentia potiti sunt, datus priori optatus articulus et partium

-- 514 --

utrique satisfactum. Episcopum latet de auctoris veritate, bano protonotarius ante congregationem detexit, me auctorem esse operis, seseque illud ante Patachichium habuisse, legisse, ponderasse, descripisse in Jakovlje bono suo, ac ut ad credendum banum disponeret, quae eo continebantur opere, recitavit. Dixit etiam, lusum fuisse episcopum, cum sciatur, si sibi constitisset de auctore, ob odium publicum, quo fertur in auctorem, eo ipso Chasmenses caruisse effectu et in poenam episcopum fuisse praecedentiae contrarium.|

646

Septimo.

(Marchio Perlass)

indigena esto sub diaeta factus Decembri mense, cum excellentissimo domino comite Theodoro Batthyan, consiliario aulico ad cancellariam regiam Hungaricam pro bonis suis croaticis, nempe Ozalj, Brod, Grobnik convenit pro 200.010 fl. milibus, et die prima Januarii 1766. comes Theodorus possessorium adiit. Post defectum Frangepanianae familiae Graecensis camera bona Frangepaniana tenuit, ex quo enata est ingens confusio. Praedicta Ozaly, Brod et Grobnik a Carolo VI. marchionibus a Perlass ex Hispania Carolum secutis sive dono sive, ut dicebatur, cambii titulo collata fuêre; quae etiam ad annum hunc inclusive tenuerunt, nunc ad praefatum comitem emptionis jure sunt devoluta, et ab hoc anno comitum Batthyan effecta.

Octavo.

(Comite Nicolao Palffio)

ad baronatum judicis curiae regiae elevato, principe autem Nicolao Eszterhazy novum turmae praetorianae baronatum obtinente, baronatus curiae item cubiculariorum regiorum vacabant. Hi duo itaque baronatus excellentissimis dominis aulae cancellario comiti Francisco Eszterhazy unus, alter autem excellentissimo comiti Georgio Fekette vicecancellario ad finem Novembris cesserunt. Nono.

(Dominus Joannes Busan vicebanus,)

jam ab annis multis abbatiae Topuszkensis comes terrestris, demum hoc anno plus coacte quam voluntarie ob commodum coacervatasque divitias ex officio isto, cum clamores sentiret omnium, et episcopum quaevis aliis committere videret, victor innatae sibi avaritiae evasit et fatum resignavit officium; successit dominus Lucas Novoszel, tabulae districtualis assessor.

Decimo.

(Tricesima Zagrabiensis.)

Habuit a Belae IV. temporibus libera regia civitas Montis Graecensis Zagrabiae praerogativam eam, ut cives a quibusvis tricesimis et vectigalibus officio solvendis immunes essent, at in medium et cassam civitatis partem 3tiam juxta vectigal exsolvebant. Privilegium hoc et usu perpetuo et sententiis plane curialibus in favorem civitatis fuit munitum stabilitumque. Annos ante aliquos, vi ac potentia mediante, camera Posoniensis ab usu cives exturbavit coegitque ad solvendam integralem officio tricesimam. Erat hoc gravamen per regnum ex civitatis parte depositum sub diaeta elapsa. Praeses camerae comes Antonius Grassalkovich eam impendit operam, ut adversus cameram nulla pateretur proponi gravamina, hinc iis visis universa et quaevis cum partibus accomodare studuit. Itaque cum regni nostri protonotarius dominus Nicolaus Skerlecz pressius gravamen hoc deduxisset, nedum in re, sed in modo etiam seu facti viam, praeses civitatis nuncium Ladislaum Szalle judicem civitatis eo disposuit, ut obtenta a magistratu plenipotentia transigeret, transegitque Posonii sub initium Martii pro deponendo capitali per cameram ad finem Julii in fl. rh. decem milibus; pro neglectu autem et annis octo, quibus camera ante praesentem conventionem a civibus

-- 515 --

integrale precium vectigalis traxit, fl. rh. 4000; hinc in universum pro summa 14 milium fl. Credebant magistratuales, summam hanc inter ipsos pro more dividendam, quare elogia summa data | 647 sunt Szallio et praeter diaetae diurna fl. rh. tres dietim efferentia notabilem summam, praeter expensas itineris aliaque is fl. rh. mille fuit remuneratus; at abeunte Szallio jussit camera elocare decem milia fl., residuis 4tvor vel debita passiva exsolvere, vel in civitatis ornatum convertere. Cives miseri onus in perpetuum sentient exsolutione totalis tricesimae, et quia sequenti anno camera pecunias deposuisset ideo, quae residua sunt, illic narrabuntur.

(Motus rusticani.)

Vix finem diaeta habuit, cum rustici in comitatibus Castriferei et Szaladiensi obedientiam dominiis terrestralibus negare inceperunt. Primi fuêre comitis palatini Ludovici Batthyan et comitis tavernici Adami aeque de Batthyan, Erdoediani et comitis ab Altham insulani. Hi intellecto eo, quod in diaeta adaucta haberetur contributio, nil adversus hoc se habere publicarunt, sed medium exsolutionis aliud non superesse, quam ut dominorum terrestrium urbaria ad aequum et justum redigantur, determineturque stabile urbarium, dum pro genio dominii annis singulis ad nova stringerentur. Videbatur hac rusticorum renitentia aula contenta, dum in effectu protegere visa est malecontentos, ut cresceret quotidie numerus lamentantium et rusticorum audacia; quin rumor erat, haec Daunii consilio fieri, qui consilii bellici erat praeses; an hoc ita sit, non afirmo. Aula nihilominus motus rusticanos dissimulavit, sed et ipsi magnates et nobiles pro remedio ad aulam recurrere, nescio quo ex motivo, recusabant, damna potius perferendo ex non acceptis robotis ac censibus, quam recurrendo pro auxilio. In radice poterat perimi malum, at eo dissimulato, uti ad annum sequentem scripturi, in gravius venit et majora causavit incommoda. Apud nos in Sclavonia in veritate comitatuum avaritia et praecipue comitatus Zagrabiensis hujusque supremi comitis Joannis Jursich indigentia, ut ex decretis juvari valeat, et comitatus ex taxis malum hoc quoque incoavit nominatim in Sziszlavich, ad Ribnik variisque partibus, et hoc ex actionibus fiscalibus. quibus quemvis nobilem ad instantiam perversi rustici comitatus afflixit, et adjudicate quaerulanti juramento continuo convincebat nobiles de rebus ante saecula actis; ut anno sequente dicturi fusius. Loborienses subditi ad aulam plane regiam intuitu urbarii ivêre, demandabaturque urbarii Viennam submissio, quae fusius etiam annis sequentibus occurrent.

Decimo primo.

(Anno isto Posega in liberam regiamque civitatem)

et quidem terminata diaeta evecta est, legibus plane novis reliquas inter, quod annue fl. rh. 850 ad cameram sint deposituri. Jus patronatus quoque parochiae illius in diplomate collatum acceperunt, cui episcopus Zagrabiensis in comitatu occasione publicationis contradixit, non item Varasdini in facta publicatione anno sequente 1766. privilegii. Statuti fuere per capitulum Quinque-Ecclesiense, prouti et antea dominus vicecomes Antonius Jankovich per mox dictum capitulum statutus fuerat, haud sine capitulorum Sclavoniae et regni praejudicio desumendoque aliquando hinc etiam argumente, partes illas ad Hungariam pertinere.

Decimo secundo.

(Monebatur episcopus)

per consilium regium locumtenentiale bis anno hoc, ac postremè de date 15. Octobris de parochiis conscribendis et eorsum mittendis. Mandati copiam et praescriptam conscriptionis

-- 516 --

normam in alio tomo diplomatum a | 468 nobis descriptam posuimus.

Decimo tertio. Banus Decembri mense cum comitissa Draskovichiana . . . . [75][ERROR: no link :]Nekoliko riječi prekrižano. venit Zagrabiam sub praetextu congregationis, reipsa, ut ob passiva domus Draskovichianae debita cum capitulo ageret. Aestiva frumenti procreatio anno hoc fuit sterilis et nulla, authumnalis uberior et desideratum a tot annis frigus circa 23 Decembris incoavit.

Decimo quarto. Fuit ab aula anno hoc submissus quidam mineralista, qui montes Medved, Okich, caeterosque plane ad mare visitavit, mineras detecturus; fumos fecit praetereaque nihil.

Die 29. Decembris media duodecima ante meridiem obiit Zagrabiae Antonius Millos Zagrabiensis canonicus anno aetatis suae 59., canonicatus 10. Archidiaconatum Chasmensem contulit episcopus Michaeli Margetich, canonicatum Balthasari Bedekovich parocho Ugrensi contra capituli voluntatem et candidationem; et quia illico fuisset resolutus, antequam ex more venissent capituli nuncii ad episcopum, ideo hi subtilitate quorundam istam fecerunt episcopo declarationem: capitulum candidare et proponere Balthasarem Bedekovich pro canonicatu non potest, cum tamen intelligeretur ab excellentia vestra jam resolutus, in lites et jurgia descendere non vult, sed ob respectum vestrae excellentiae eum recipiet. Iverant autem ad episcopum capituli nomine Balthasar Petkovich prolector et Mathias Petrovich.

Hoc anno in titularem s. Irenaei praepositum nominatus a sua Majestate est canonicus Zagrabiensis Antonius Zlatarich.

Regia liberaque Posegana civitas sigillum novum accepit, in cujus superficie corona, post hanc sol irradians, aquila volans sive alis expansis, tum ad latus dextrum stella, sinistrum luna, demum inferiore ambitu turres tres, in rotundum inscriptio sequens : Sigillum regiae liberaeque civitatis Poseganae anno 1765.†, quod in caera expressum ponimus.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.