Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Confusio Szellensis.)

In Szella ad Siscium loco, ubi olim egi parochum, a Mathia Szantek nunc loci parocho templum elegans e ruderibus veteris Sisciae fuit extructum. Anno hoc episcopus Belgradiensis et praepositus Zagrabiensis qua loci, quia Gorensis archidiaconus novam consecrabat ecclesiam; consecratione facta, cum solenne perageret sacrum episcopus et concionator ambonem conscenderet, fit in templo repentinus tumultus clamorque, ut fugiant, quod mox turris cum templo corruerent viderique e turri scintillas quasdam. Itaque concionator primus evolat, adstantes pontifici per fenestras prosiliunt, populus ingenti tumultu et clamore qua per portas qua fenestras totus in fugam rapitur. Plures calcati ab aliis, plures laesi, duo plane conculcati et mortui, unus solusque episcopus et pontifex remansit; parochus loci primus fugam incoasse dicebatur. Tumultu hoc cessante et dilapso populo, cum turris templumque illaesa et integra mansissent, oportuit pontificem ad terminandum absolvendumque sacrum vocasse ministrum, quo obtento et redeunte, divina privati m absolvit. Super casu variae fuere conjecturae, variae explicationes; illa videtur verosimilior, quod parochus e turri voluerit jaculationes et campanator stuppam, quae flammam dedit observatam a deforis stantibus casu succendisset, deportabat autem et superius in turri deposuerat carbones pro turribuli necessitate. Parochus, ut plebi terrorem et pessima |641 omina removeat, terrorem illum subsequis concionibus ad vim consecrationis retulit, pulsosque fuisse daemones, qui ibi Christo confusionem facere volebant, terrore illato, vicisse nihilominus Christum, dum ecclesiae nullum illatum est damnum. Invidebant autem daemones, quia templum illud ex lapidibus olim a gentilibus positis et facile diis seu daemonibus sacratis olim haberetur constructum. Quibus rebus populum successive ad novum templum revocavit. Hos ejus sermones ex fideli relatione eorum, qui audiverunt ut sermonum auditores, refero, parochum ideo a zelo, eruditione laudantes, ut his ineptiis candidari pro canonicatu meruerit.

Tertio.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.