Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(De insulis Dalmatiae quaestio.)
Item de insulis Dalmaticis Cherso et Veglia petebatur a statibus informatio, qualiter et qua ratione ad Venetos sunt devolutae. Quo in merito sciendum, imperatorem Franciscum I. ratione commerciorum, de rehabendo maris Adriatici si non dominio, saltem cousu cogitavisse, ac hunc in finem naves majores in portu Kralievicza et Bucari fabricandas ordinavisse; quae etiam fabricabantur. Informari voluit de eisdem insulis, cancellariae Note (foot) return to pagePisano: Pulus Hitter his de rebus indagasse, testarique eundem, in camera Posoniensi exstare Frangepaniana documenta, quibus jus regum Hungariae et Frangepaniorum possessorium probaretur; abalienatio autem, cum publicorum esset foederum, ad quae status Croatiae non influerent, neque tractarent talia, hic quaeri non posset, neque his ex partibus praestolari posse notitias alias, quam 1630. articulum 23., ad quem etiam camera inviaretur; tum ad foedus nobis ignotum, quod 1618. intra Venetos et Ferdinandum II. pactum est. Meam hanc ad folium unum deductam opinionem memoratus fiscalis camerae misit, postquam de insulis illis altum silentium contentique fuere camerales, ipsis suppeditatum fuisse modum, ut ad perquirendum ultro non stringerentur. Caeterum sparso rumore, ejusmodi Venetos fuisse attentos, fide digne intellexi, Dalmatasque partim novis gratiis, partim terrore regiminis austriaci, media vitae subditorum ad se trahentis; (id quod Veglienses aliique commetanei ex dispositionibus generalis Beck factis ad mare Adriaticum viderunt) sibi in fide confirmavere, ut domi meae Vegliensium unus fassus sit, malle se perire omnes, quam ad modernum austriacum regimen pervenire, dum viderent, quam tractentur vicini austriaci a Beck generali.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.