Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Bisztriczei incarceratur.)656
Dicto sermone, consultatur illico in sacristia a canonicis, quid faciendum. Vicarius Popovich cum Petkovichio abeunt Vugram ad episcopum, qui rem dissimulâsse videbatur. Populus, totius veritatem tandem aliquando in cathedrali esse auditam, dicebat, et a nemine aliud sermocinabatur quam de celebri adeo concione. Die 14. Aprilis venit Zagrabiam episcopus, stimulabatur a canonicis adversus Bisztriczajum. Accidit, ut die 16. Aprilis cum cantore Zdenchay ob officium neglectum altercarentur in exteriori sacristia, qua occasione cum cantor clamavisset, hunc stultum esse occludendum, sese procuraturum ut praecludatur, reposuit Bisztriczei: habeo oris gladium et pistolettas calami, me defendam. Hoc dicto, subintrarunt uterque ad interiorem sacristiam. Bisztriczei valedicebat capitulo, quod die altero meditaretur Viennam atque inde Pragam ad votum exsolvendum s. Joanni Nepomuceno, commendans charitatem, pacem et vitam sacerdotalem canonicis, quam si non sequerentur, se potius resignaturum quam remansurum, juxta Christi effatum : cum vos persecuti fuerint; a nemine repositum ipsi est quidpiam. Interea sacrista presbyther cognomine Klarich ex dioecesi Polensi, adulatione meritus, et ad diocesim suscipi et ad sacristiam assumi, accedit episcopum narrando: palam dixisse in sacristia Bisztriczajum, esse sibi gladium et pistolettas, seseque occisurum episcopum. Dissolutis ad domus canonicis, Bisztriczei quoque domum appulit, cantor vero ad episcopum properavit petens, ut quemadmodum cantoratum sibi contulisset, sic in eodem sese protegeret, quia a Bisztriczajo persequeretur. Episcopus castellano accersito imponit; ut invigilaret, si ad ecclesiam vel arcem pergeret, ut illico compraehensum in subterraneum carcerem, vulgo Nebojan, conjiciat, pro genio episcopi macerandum. Media ibique deponi, ut inde, quo vult, proficiscatur. Haec sibi denunciata a castellano fuerunt; ille, quod lubet, ut faciant, reposuit. Demum a suis et capitularibus dispositus, pridie quam episcopus veniret, ex arce recessit.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.