Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Commissio limitanea regni cum Carniolia.)
Ad dominiumChabar intra Grobnik et Brod Batthyaniana collocatum, sed ad cameram Viennensem spectans ob ferri fodinas, quae isthic collerentur, exortae sunt differentiae et violentiae graviores, praecipue de pago Wintll vocato, cujus foret territorii, an videlicet regni Croatiae et sic sacrae coronae, aut provinciae Carniolicae; et dum partes sese ea tutarentur regula, quod vim vi repellere liceat, aula demandavit, ut tam regnum Croatiae quam et Carnioliae provincia ad faciem loci commissarios exmitterent, qui, si accomodare nequirent controversiam, genuinam darent informationem. Banus ergo commissarios ex parte regni nominavit dominum canonicum Zagrabiensem Antonium Pullai et vicecomitem ordinarium ejusdem comitatus dominum Mathiam Sztolnekovich aliter Bornemisza. Postrema regni congregatione petebatur ab his instructio, sed nec regnum nec comitatus ullam dare sciverunt, hinc et nullam dederunt. Domiuus protonotarius ex zelo erga patriam et ob diaetales articulos de metalium rectificatione personaliter me accedendo, petiit, ut, in quantum possem, juvarem vicecomitem, qui hoc ipsum etiam a me precabatur. Ego pro viribus patriae studens generalia ei dedi et regni limitibus scripto, tum et metales diplomaticas Belae IV., Sigismundi, Mathiae, Lucium et edita a Kollar diplomata in historia Ursini de Ferdinando I. His muniti die 4. Julii comparuêre ad Chabar, ubi diebus aliquot commissarios Carnioliae expectare oportuit. Hi duxerunt secum juris doctorem, qui exponeret; isti rem primo in urbario dominii vicini fundant, et quod comitatus Gotschensis Carnioliae esset. Nostri solide replicant, ex urbariis provinciarum limites desumi nequire; hinc diploma Belae regis exhibentes effecerunt, ut Carnioli quoque documenta sua provincialia exhiberent, fundarentque praetensionem tam in praecaedaneis duabus commissionibus (nostris et regno ignotis), ubi nomine regni missus olim Praszinszki subscripsit Carnioliae, tum Leopoldi quoddam rescriptum; |
660
sed dum partes fide optima sibi sua crederent, vicecomes et descripsit Carnioliorum omnia et ex posteriori Josephi I. decisione, ab illis habita, partes illas controversas regni Croatiae esse, factaque deductione et instrumente uno accepto, eo rem adduxit praecipue ex quibusdam correcturis, ut omnino adverterint et recognoverint Carnioli ipsi, rem esse dubiam et de violentia homines castigari non posse. Hinc accomodando studebant negotio, offerentes domus ex pago Wintll novem, at vicecomes sese destitui ea plenipotentia dixit, nec posse aliud, quam ut regnum et sacrae coronae jurisdictio reponatur in integrum. Dicebant illi, ob catastrum Carnioliae se ad haec ire non posse; referebatur vicecomiti, in catastro loca illa non esse, quod is, quia nempe regni et sacrae coronae cura vicinis provinciis praecipue ob articulum diaetae etiam postremae. Quod autem attinet petitas obtentasque suppetias, id sibi vitio dari non debere, praecipue in defectu cujusvis instructionis esto petitae; sed nec mandati, nec ab ullo informatur, alias potuisse cedi rem Zagrabiae, nec opus erat exmissione cujusvis. Excanduit ad haec banus dicens: noverit, se
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.