Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Continuata banum -inter et cancellariam de jure nominandi locumtenentem disputatio. Cancellaria juris istud esse regii contendebat: 1mo. Quia nec palatinus neque ullus in Hungaria officii sui locumtenentem nominare potest, sed juris istud esse regii. 2do. Quia comes Joannes Draskovich, Petrus Keglevich aliique etiam viventibus, sed absentibus banis locumtenentes per regem constituti fuere. 3tio. Quia hanc banis authoritatem nec lex edocet, nec privilegium aliquod demonstrat, nec Turcica admittunt confinia, quibus providere regis est, et cui ea committat cognoscere, nec regis promovendum permitteret servitium, cum regi obligatum potius locumtenentem esse conveniat, |
8
nec regni exigeret commodum, cum locumtenens banalis pro nutu ejusdem amoveri posset, consequenter multis respectibus gubernare deberet status et ordines.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|