Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Addenda ex actis regni.
(Congregatio.)

Die 5. Augusti Zagrabiae sub praesidio a bano denominati locumtenentis comitis Ludovici Erdoedy fuit celebrata, ubi a fumo singulo impositi fl. Rh. 19 effecerunt 33280. regni ordinaria necessitas fl. Rh. 30742.

(Pro capella Aquisgranensi.)

1. [1]

Note (foot) return to pageBilo prije 2., ali sam pisac se je ispravio, kada je pisao mjesto 4 pravije 3. Ad preces domini comitis Pauli Balassa pro reaedificanda capella Aquisgranensi, per Ludovicura I. condam Hungariae regem (videndum qua occasione) erecta, ordinati sunt in specie aurei 100.

(Privilegium capituli pro trajectu in Luczho.)

2. Publicatum Zagrabiensis capituli privilegium super trajectu in Luczko, statutumque ut tariffa seu vectigal in omui trajectu affigatur, quod nihilominus effectum desiderat, sed rapiunt et extorquent, quae lubet nautae, etiam a nobilibus. Hoc privilegium a me fuit obtentum et quidem difficilius, quia protonotarius Adamus Naisich, baronessae viduae a Sermage adulari cupiens, propter testamenti Chiculiniani (vide infra pag. 504.) effectum in submissa regnotenus eatenus informatione scripserat: dummodo ponti regio non praejudicet, necessarium trajectum inveniri. Qua clausula Viennae creditum ad Majestatis aerarium vicinum pontem vulgo Kraliev brod dictum pertinere. Quod elisi difficilius, unoque comitis cancellarii Leopoldi de Nadasd et episcopi Noviensis ac consiliarii in cancellaria Georgii Klimo favoribus videbatur nec postulari posse, ut suam informationem regnum revocet. Quare unde Kraliev brod dicatur, scribere me oportuit et docere, Kraliev brod privative possideri a baronessa, ac insuper, cur ita protonotarius Naisich scripserit. Quibus rebus a praeconcepta opinione Naisich cecidit apud cancellarium.

(Rationes comitatuum inferiorum non acceptatae. Quid inde secutum.) [2]

Note (foot) return to pagepg. nije naznačena, već je na drugom listu prešao odmah na pg. 14.

3. Comitatus Veröcensis ac Poseganus rationes cassae suae pro annis 1745. et 1746. statibus praesentarunt. Has Naisich et Busanius nec videre, minus recipere voluerunt, metuentes ne per hoc arcanum illud cassae regni quod ipsi ignorabant perdatur. Hinc postquam fati comitatus, recipere exhibitas

-- 8 --

rationes Croatiae status nolle experti sunt, has ad consilium locumtenentiale miserunt. Quo facto, quamvis fati comitatus occasione restitutionis et erectionis sui bano et regno fuissent subjecti et pro corpore Croatiae agniti, et bani Slavoniae titulum explentes, facto praedictorum garrulitatibus suis banali authoritati studentium a regno et bano sunt avulsi, ut per articulum in diaeta 1751. Hungariae instar particulares suos ablegatos ad diaetas mittant, praebuerintque occasionem, ut similiter Croatiae comitatus fato locumtenentiali consilio subjiciantur et banus sit aliquando purus baronis regni titulus. Sic fit, dum privatum interesse antefertur rationi publici: sic dum praesunt publico, qui ignorant publici boni interesse.

(Palatini litterae.)

4. Lectae quoque fuere missiles litterae comitis palatini Joannis Palffi et judicis curiae regiae Georgii Erdoedy, quibus ex odio cancellarii, et ne frater suus Franciscus banus evadat, svadent statibus, petere a Majestate, ut comes banus in officio banali permaneat, non obstante sui e regno absentia. Quod eo lubentius factum, ut imperium esset penes Rauch vicebanum, Naisich, Magdich et Busan.

(Pro domo cancellariae subsidium.)

Die 26. Novembris Zagrabiae iterum fuit celebrata regni congregatio sub ejusdem locumtenentis praesidio. Ubi pro emenda cancellariae, fixa stabilique domo Viennae (quia hactenus hospes erat et peregrina) fl. Rh. 1500 per regnum resoluti, ac per me Viennae regni nomine traditi sunt. Ablegati qui exmissi fuere Viennam pro petenda bani Caroli Batthyan confirmatione, reduces nil se fecisse retulerunt.

(Regula militaris distributa.)

Bani lectae litterae, quibus laudat copias banalium confiniorum, quae sub ductu et imperio suo in Belgio militarunt, ac una vernaculo idiomate descripta exercitii militaris condiscendi mittit exemplaria, per confinia distribuenda, ac ut confiniorum populus diebus festis juxta illa exerceatur, ordinat.

(De tormentis allatis.)

Et quia tormenta duo reduces e castris Belgicis conduxissent, ut de his disponat banus constituitur, et demum nundinales in Gotthalovecz publicantur.

14
Previous section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.