Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Pro domo cancellariae subsidium.)Die 26. Novembris Zagrabiae iterum fuit celebrata regni congregatio sub ejusdem locumtenentis praesidio. Ubi pro emenda cancellariae, fixa stabilique domo Viennae (quia hactenus hospes erat et peregrina) fl. Rh. 1500 per regnum resoluti, ac per me Viennae regni nomine traditi sunt. Ablegati qui exmissi fuere Viennam pro petenda bani Caroli Batthyan confirmatione, reduces nil se fecisse retulerunt.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|