Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Bullarum Romanarum procuratio. Taxa Romana pro bullis.)

Bullarum Roma procurandarum. curam eminentissimus cardinalis et archiepiscopus Viennensis Sigismundus a Kollonics, pro sua in episcopum amicitia, in se susceperat, quas et suo Romae agenti domino Antonio Rotta effectuandas commendavit. Qui agens praeconizatione mense Septembri ante authumnales ferias peracta, significavit, pro bullarum expeditione Romam millia florenorum 12 praetendere, eo quod haec taxa episcopatus Zagrabiensis in cancellaria inveniretur. Communicatis tamen eidem rationibus | 6 sequentibus. 1. Episcopatus Zagrabiensis bona multum abalienata esse, partim per Turcam, partim vero per generalatum Varasdinensem, qui fere totus est ex bonis episcopalibus. 2. Sumptuum episcopi, qui pro defensione ecclesiae et nunc banderium servare deberet. 3. Quod Szvidnicensem episcopatum Graeci ritus unitorum pro reductione schismaticorum olim fundaverit, et nunc Basilitis loco pulsis, prospicere deberet. 4. Vicarium generalem totumque consistorium solvere, praeter tot pias fundationes hactenus per episcopos factas et diversis monasteriis etiam cum papae consensu applicatis olim episcopi redditibus. 5. Quod antecessor episcopus non nisi 1500 florenos in anno 1727. Romae deposuisset. Idem agens, typis Romae data instantia et cardinalibus distributa, ad postremum effecit: ut sumptus universi, taxarum videlicet, expeditionis et cardinalis protectoris Germaniae, eminentissimi Alexandri Albani congrua, floreni Rheinenses 4137 fuerint persoluti, et Roma hac summa contentata.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.