Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Lis praecedentiae soluta.)

In sessione hac difficultas de praecedentia primo exorta, quae a Sua Majestate decisa, ut post magnates canonicus etiam colonellum praecederet, sequeretur istum colonellus, post hunc protonotarius, supremus dein vigiliarum praefectus, assessores tabulae, tamquam per Suam Majestatem creati, tandem capitanei. Posthaec observans militaris status, vix se satisfacturum et rationem redditurum de omnibus, viso favorabiliter judicatum fuisse pro patribus societatis Jesu, Vienna mandatum a Sua Majestate procuravit, ne commissio quidquam decideret, sed pure inquisitoria esset. 2do. Ut excessus et violentias non assumeret alias, quam a regimine Suae Majestatis anno nempe 1740. Utrumque Croatiae status feriit, et quoad primum paruerunt nihil omnino decidentes, quoad alterum vero, cum legibus promissa foret et aliorum excessuum satisfactio, ad omnem eventum et anteriora assumpserunt.

Commissio ista propter militares, in replicis tardissimos, diu protracta est, et tandem in Augusto dissoluta facultate regia, et in Novembri iterum reassumpta | 30 anno tandem sequenti terminata. In hac plurima episcopatum concernentia, et ad bona Ivanich, Dombra, Gradecz, pertinentia

-- 17 --

pertractata, uti ex ejusdem processu, ad archivium episcopale reposito, videre est, ob graves generalatus violentias pertractata sunt.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.