Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Cur dominus canonicus Sikuten fuerit praesens in statutione.)Dominus autem canonicus Sikuten ad has statutiones ivit, non quod aut necessarium esset, aut hactenus practicatum, sed causa voluntatis et consensus, ac datae prius ad episcopum petitionis venerabilis capituli Zagrabiensis magis contestandae, et demonstrandae ratihabitionis. Quare praesentia sua juribus et consvetudinibus episcopalibus nihil praejudicavit.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|