Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(In negotiis ecclesiae duo plenipotentiarii mittuntur Posegam.)

Dein cum Posegana civitas, statim ab antecessoris episcopi morte, episcopalem Posegae domum confiscasset, neque eam ad mandata etiam regia, minus ad amicas requisitiones, etiam arendatitio titulo restituere voluisset, verum et sui incommodo constantes in ea vigilias servaret, et episcopi damno notabili in granariis ibidem frumentum componere admitteret; prouti et in eodem confuso comitatu Posegano instigatione cujusdam Lakoczi et notarii Benedicti Krajachich, decimas ut vocant minores omnia negassent dominia; insuper pagi decimales Mala aliique ad Czernik ad confinium applicati fuissent, pagi quoque Vaska, Szopie et Szlattina ad episcopum Zagrabiensem Carolino diplomate revindicati 1728. ac hactenus per dominium Verocza possessi atque a suprema camerali administratione Sclavonica Eszekinensi, quasi arendae titulo, quotannis in fl. Rh. 716. xg. 15 ab iisdem depositis episcopo Zagrabiensi ut ad manus episcopi deveniant, spectabilis dominus Joannes Busan comes curialis et reverendissimus dominus Balthasar Kercselich canonicus a latere, eatenus Posegam ad commissionem Sclavonicam et supremum illius commissarium dominum comitem Grassalkovich, exmissi | 36 cum sufficienti plenipotentia fuerunt.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.