Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].

Next paragraph

Qui die 23. Augusti Posegam advenientes, non reperta ibidem adhuc commissione, Poseganum senatum amice requisiverunt, de domibus episcopalibus restituendis, et si praetensionis quidpiam haberent aut juris, de accomodandis amice rebus. Sed non tantum dominos plenipotentiarios nullo responso dignati sunt, sed insuper vetitum sub amissione officii, ne ullus senatorum

-- 20 --

vel loqueretur cum episcopi plenipotentiariis. Quare judicialiter admoniti, an domum resignare vellent, reposuerunt, se ad illegitimum nihil debere respodere. Quo non intellecto responso exspectanda erat commissio, cui ad Kuttievo itum obviam. Et cum eadem concessum Posegam, dum confiscatio facta examinata fuisset, cives neglectum a fundis censum quaerebantur, litterasque binas Zagrabiensis episcopi Georgii Braniug producebant, quibus, reperta et demonstrata obligatione, se persoluturum promittebat. Obligationem autem docere volebant, quodam libro suo praetendentes, domum illam cujusdam decimatoris olim fuisse, quae in rationibus succumbenti ab episcopo Braikovich accepta fuisset.

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.