Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Interim eodem die et suprascripti ablegati regni Viennam comparuerunt, qui dominum domitem banum praeoccupantes variis utinam non sinistris informationibus a cleri parte abalienarunt. Inter alia mihi ignota, haec certissimum referentes: 1mo. Clerum omnium dissensionum causam et originem in congregatione fuisse et studuisse ut regulationem impediret, imo se scidisse a regno. 2do. Episcopum in publica congregatione regni turpe regnum et status turpes appellasse, status autem similibus asvetos non esse. 3tio. Capitulum disputasse omnia, imo contra nobilibus jura egisse, dum nobiles sessionis unius taxandos proposuit. 4to. Ab ablegatione exmissos esse tanquam interessatos ratione Dubiczae et dicandorum suorum hominum, et regno esse liberum, hunc vel alium deputandi, talemque libertatem, quod iisdem comes Adamus Bathyani Croatiae banus, parens bani praesentis, indulserit, non decere autem neque sperare status ut iilius parentis sui statuta abroget, et si hoc nihil spei relinqui statibus. Intellecto autem ex domino comite bano, canonicum Kukuljevich evocatum | 55 esse, excusationem supeditarunt, bano liberum non esse, publicas regni constitutiones et articulos immutandi.

Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.