Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Statuta tria.)Statuta insuper condita sunt sequentia. 1. Reincorporatorum inferioris Sclavoniae comitatuum ablegatis sessionem nequaquam post vicecomites hujates, Zagrabiensem videlicet, Varasdinensem et Crisiensem, sed juxta senium promotionis competere ac imposterum admitti. 2. Delinquentes ac criminaliter attractos expensas magistratuales praestare non teneri. 3. Juxta elaboratam ideam vias esse reparandas de quibus fol. 33. 4. Universitatem campi Turopolia juxta puncta praescripta semet in suis restaurationibus regulare debere.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|