Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. Haec omnia accurate Suae significata sunt Majestati, quae sub Augusti primos dies regimen Molkianum ad compescendos exmisit. Mareschallum item plena authoritate Kheill, qui assumptis tribus ex Varasdinensi generalatu milibus, Carolostadiensium etiam duobus milibus, ad Petriniam consedit. Sed tumultuantes Petriniam vocati, comparentesque protestati sunt, quod neque arma contra eosdem assumere velint, neque fine eo unquam Komogovinam se congregatos fuisse, ut pugnent, sed ut audiantur. Hinc generales ad sua invitarunt confinia cum precibus, ut audiantur. Igitur generalis Kheill, Scherzer ad pagum Chetertkovecz cum militia sua profecti sunt. Et ibidem postulata, preces confiniaristicorum audita, fuse scripta, ut postea Suae Majestati praesententur. Quod dum praestitum fuisset, fidesque a generalibus data, quod haec Majestati praesentanda forent, tandem sub his conditionibus pax conclusa est. Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.