Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Khiug proditus.)
Caeterum tumultus principaliora inventa capita numero sex, capite plexa sunt. Theodorus autem Khiug, cum sese recepisset, astu Mikassinovichii (propterea vicecolonelli titulo in generalatu Varasdinensi decorati et hac occasione promulgati), cujus Theodorus sororius esset, ipsiusque consiliis regi crederetur, interceptus est. Evocavit clancularie sororium avunculus, fidem eidem spondens, nihil mali sibi futurum, interea Theodoro inscio Carlostadiensium agmen eidem insidiabatur, dumque ab avunculo recedere vellet, capitur et Costaniczam deducitur, vinculis carceribusque, una cum secretario suo popa Philippo Terbuhovich, mancipatur. Fit eidem processus, sed probabat ipse in eodem tumultu se summa praestitisse principi servitia, quoniam Zagrabiae ut pro 4. Julii per congregationem regni deputatio constituta fuerat, quae conscriptionis lamentantium injurias revideret, ita et effective consedit, sed post biduum dissoluta, nil plane operata est.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.