Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Cum tamen et super isto interrogatus fuisset, uti intellexi, dominus Raffay vicecomes, reposuissetque sciscitantibus, admonitionem non vanam fuisse Kercselichii, episcopo et istud relatum, qui primo reposuit, hac re Kerchelichio nil praejudicari, 2. idem ac synonima esse vel unitam vel possideri solitam. Ergo palam de jure patronatus nil actum est, clancularie autem plurimum. Consultae Jesuitae. Pater Jambressich, theologiae secundarius professor, putans se regale quodpiam habiturum, per dialectica ratiocinia tulit pro electo sententiam. Pater econtra Karina aliique pronunciarunt, vi canonicarum legum nullatenus istud episcopo electo competere. Elapsi et sex dies, nil de his actum publice, tandem die 9. Decembris staffetaliter ab archiepiscopo Klobusiczky venit resolutio, in archidiaconum Bexin resolvi dominum Adamum Patachich, in archidiaconum

-- 77 --

Goricensem Balthasarem Kercselich, de canonico autem nullam fecit mentionem. Die 10. Decembris habitum solenne consistorium, postulataque canonica institutio promotorum. At canonicus Paxi aeque ab electo hos declarari retulit, videlicet: Bexin Adamum Patachich, Goricensem Josephum Pogledich, Kemlek Nicolaum Magdich, Vaska Josephum Galliuff, quos jam Posonii nominaverat, canonicum vero Balthasarem Petkovich, parochum in Magierovo. Quid factu opus? serio consideratum, praeposito illiusque commensalibus pro electo stantibus hac ratione unica, quod electus in se assumat omnia, aliis omnino tacentibus. tum canonico Kercselich proloquente, quod vi canonicalis obligationis censeret ipse: 1. ut evictio scripto vel saltem coram capitulo Chasmensi detur, 2. quod capitulum exequi nullatenus deberet, neque possit alterutram promotionem, nisi postquam constiterit, qui legitime electi forent. Hoc autem vel probent jus patronatus praetendentes episcopi, vel per eosdem electi, capitulum autem in indifferentia maneat, hacve ratione et Viennae et Romae, si eorum res devenerit, semper laudandum fore. Placuit multis opinio, | 135 assentirique videbantur. Attamen, cum declaratio Paxii non fuisset capitularis, ipseque circa canonici promotionem variasset, asserens postea, se de canonico non bene abservasse episcopum, de candidatione actum consultatumque. Candidarunt in fine Paulum Goymerecz, parochum Bisztricensem, Georgium Delinich, sublectorem, Franciscum Popovich, parochum Crisiensem, Balthasarem Petkovich, parochum in Magierovo, Joannem Kukuljevich, parochum in Mihovlyan, et Nicolaum Thauszy, ex puro respectu episcopi, parochum in Kupinecz, hosque candidatos archiepiscopo submittendos resolverunt, et effective 12. Decembris litteris capitularibus submiserunt postulando resolutionem canonici. Qua ratione jus patronatus in archiepiscopo agnoverunt. Viso hoc candidatus Dellinich noctu cum litteris e consilio avunculi sui Chegetek ad me comparuit, miseruntque commendatorias ad archiepiscopum staffetaliter cum titulo a me scripto, metuebant enim, offensam episcopi, quod inimicis licet feci beneficium, egoque rursus staffetam misisse declamatus ringente episcopo. Interea die 14, venit ad capitulum ab archiepiscopo littera, quod is jam Romae praeconizatus esset, adeoque sua cessaret jurisdictio. Cum autem de electi Zagrabiensis praeconizatione non constitisset, vicarius capitularis dominus Adamus Ztepanich constitutus est. Archiepiscopus critizatus in pluribus, praecipue in factis a se promotionibus, quod videlicet jam cessante jurisdictione sua easdem fecisset, quare dominus Chegetek et Koosz ad electum episcopum missi cum postulatione vacantis canonicatus, qui reduces, superius a Paxio declarata, capitulo retulerunt, electum suprascriptas facere promotiones. Orta quaestio, an eosdem instituere etiam possit electus. Praeposito sustinente, Kercselichio negante, aliis altissime tacentibus, tandem in fine, cum rationes meas nec audire velle viderentur, ego actui huic solenniter contradixi |

136
Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.