Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Interrogatus duntaxat, cujus contradicerem nomine, reposui: meo privativo, qua canonicus Zagrabiensis vocemque habens in capitulo. Tum subjunxi: ne putent me ideo contradixisse, quod ab electo non sim nominatus, scripto si volunt resignare paratus sum, quod nunquam archidiaconus esse velim. Sed Deo notum est, quod hanc contradictionem faciam qua fidelis, ne regalia in regno Croatiae inducantur et quidem per clerum ipsum, sique volunt, martyres Anglicanos imitari paratus sum. Dominus canonicus Putz

-- 78 --

lectorem supplens contra perpetuam archidiaconatus cessionem protestatus est, neque ut scribam admisit. Alios nomen regaliae exhorrescere fecit, consequenter tacentes canonico duntaxat Malenich mihi ad aures insussurante, quod mecum sentiat, at loqui sibi non fidat, canonico autem Szkerba meam fortitudinem admirante et extra consistorium coram aliis dicente, me, virum omnino fortem esse. Atque ita 14. Decembris dissolutum consistorium. Cumque domi legissent libros, nemo capitularium fuit, qui mille sibi scrupulos non fecisset, quod in regaliam consenserint, sese tamen solabantur, quod siluissent. Res tota quanta per singulos detecta episcopo, et cum nescirem, qualiter quibusve modis, domum adveniens, mori etiam resolutus, quid factu opus cogitabam. Cum autem vilissimos quosque de re secrete in consistorio acta loqui observassem, consangvineis meis nescio quae metuentibus, tandem staffetaliter universa Suae Majestati, comiti cancellario, domino consiliario baroni Patachich, archiepiscopo Colocensi, significavi, contradictionis tenorem iisdem submittendo, ac etiam eandem scripto ipsi domino electo episcopo exhibendo cum hac prolocutione: Cum notum vulgo foret etiam, me heri actui capitulari contradixisse, indubie illustrissimae et reverendissimae dominationi vestrae quoque innotuit, qualiter autem quibusve rationibus hanc contradictionem posuerim, sequenti, quod peto suscipi, scripto declaro. Accepit ipse scriptum, tum addidit: Ego nil quaero aliud, quam ut pro futuris casibus et temporibus prospiciam, saltem scietur, quis jus habeat nominationis. Quibus auditis recessi.

137
Previous paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.