Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Malenich canonicus creatur vicecolonellus et commendans Dubiczae.)Vacabat quoque per promotionem domini baronis Patachich officium vicecolonelli et commendantis Dubicensis Dubiczae, ac licet canonicus Galliuff esse potuisset, attamen nec proponi se a capitulo passus est. Capitulum canonicum Gaal uti et episcopus bano commendarunt, sed canonicus Malenich patrocinio effecit locumtenentis, ut ipse resolveretur, prouti et fuerat resolutus, non multis contentis canonicis, quod capitularis commendatio fuisset postposita.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|