Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Porro ut exactius universa fierent, dies prima Maji anni currentis pro hujus jubilaei initio constituta est. Ecclesiae designatae sancti Stephani regis cathedralis ecclesia, sancti Marci, patrum Franciscanorum et patrum Jesuitarum, eo quod majores et consequenter ratione populi magis idoneae forent, etiam propter binas portcas, quas haberent. Et cum universa dioecesis ad cathedralem invitaretur, ratione commoditatis majoris menses sex a Majo inclusive dati sunt, ut ita fidelis populus et pascua pro equis et meliores aestate vias habere posset. Promulgatum hoc jubilaeum sufficienter, quoniam primo missa per universos parochos, religiosorum conventus aliosque epistola paraenetica sive admonitoria, dein bulla ipsa cum suo extractu et prologo. Epistolam prouti et bullae addita compilavit composuitque dominus canonicus Balthasar Kercselich, quae sumptibus episcopi typis data sunt et pro futura notitia hic inserta. [6]
Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.