Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Civitates Crisienses uniuntur.)

Mense Martio die 10. ad uniendas civitates superioris et inferioris dictas Crisienses dominus electus episcopus, item dominus baro Stephanus Patachich, dominus vicebanus Joannes Rauch, et dominus tabulae judiciariae assessor Joannes Jursich profecti sunt. Quas et effective univerunt, ut amodo una eademque sit nuncupeturque

-- 104 --

civitas, sigillis restitutis novoque comparato et a Sua Majestate dato, in quo crux duplex visitur. Restauratio quoque magistratus facta et ex utraque civitate unus novusque magistratus constitutus. Judex dominus Kesser electus, notarius dominus Svagell, consul quidam Andrillovich aliique. |

173

Caeterum, ut posteritas notum habeat, hactenus Crisii duae civitates habebantur. Inferior illa vocabatur, quae est intra civitatis fossatum ac versus orientem post portam, qua intratur penes Paulinos. Haec commoditatem rerum distrahendarum et commertii magnam habuit, fuitque celebrior. Superior illa dicta est, quae est penes Franciscanos ac ad occidentem. Utraque suum habebat magistratum, sigillum et haec superior tenuta omnino majora. Saepe et frequentissime partes inter rixae fuerunt variae, occasioque militarium excessuum non modica, nam modo hae modo illae ad militares recurrebant ac ipsorum quasi mancipia efficiebantur. Ut ab olim jam actum de uniendis his civitatibus fuerit, plurimosque articulos diaetales, lector, in corpore juris offendes, ut hae civitates uniantur. At effectuatum ad hunc usque annum nunquam est, potissimum quod domestici impedirent, essentque ex regno ipso, qui modo his modo illis occulte favebant, suisque informationibus effectum impediebant. Anno 1749., ut superius dictum, constituta desuper fuit commissio, quae Zagrabiae in arce episcopali utriusque partis rationes audivit, et episcopus Klobusiczky opinionem suam positivam dare fuit jussus (uti mihi, qui illam concepi et scripsi, credas, lector) quid putet, an hae civitates uniendae forent. Ipseque censuit omnino esse uniendas, nec audiendam superiorem civitatem, causa tamen diaetae unionem exequi ipse non potuit, sed successori exequendam permisit. Porro superioris civitatis argumenta ad unionem impediendam fuere sequentia. 1. Sigillum distinctum ipseque magistratus. 2. Usus antiquitas. 3. Terrae vineaeque ipsorum, quas civitas inferior suspiraret, quarum communi habendo usu ipsi deteriorabuntur. 4. Privilegia pleraque superiori civitati distinctim elargita, quae hac ratione successivis saltem temporibus invigorosa reddentur, quae et effective produxerant. Pro uniendis autem his civitatibus erant 1. tot jam diaetales articuli ac consequenter leges publicae. 2. Ipsarum exilitas potioresque futurae vires, si uniantur. 3. Ipsae frequentiores rixae ac dissensiones et personarum pro utroque magistratu | 174 defectus. Hinc in superiori magistratu jam nec litteratos habere poterant, plurimique defectus et graves quidem in expeditionibus demonstrati fuere. Hanc autem unionem uti activitate sua promovit, ursit dominus judex Kesser, ita et eandem terminavit ringentibus plurimis.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.