Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Scholarum reformatio ad speciem.)

Hoc anno sub scholarum exordio adeoque mense Novembri Suae Majestatis sacratissimae decretum Zagrabiam quoque venit de reformandis studiis, praecipue majoribus uti philosophia et theologia esset, immortali reginae laude utpote quae sophisticam e scholis eliminabit aliquando. Philosophia ut ad utilia instituatur mandatum, neque scribatur sed praelegetur ex quopiam authore. Sitque liberum magistro ducem sequi quem placet. In theologia quoque ut praelegantur dogmatica et scripturae sacrae cum ecclesiastica historia. Hanc rem imbuti praejudiciis damnabant, detestabantur. Viri integri ad deitatem reginae referebant. Ex scholis enim exeuntes nil sciebant praeter loqui latinum. Hoc unum si fecisset, ut primi magistri ex Italia, Gallia sint, res summa fuisset, sed magistris haec primo condiscentibus et discipulis optato carebit

-- 117 --

institutum effectu, quia iidem magistri ad olus et veteres caepas respiciunt et eruditionem ipsam ad sophistica trahunt.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.