Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Statutum, ne plenipotentiarii esse valeant vicecomites.)Jubente igitur severissime aula, ne ausint vicecomites privatorum agere plenipotentias, ut Josephus Raffay ageret, idem Raffay, aliunde supplens protonotarium, suo proprio conceptu et calamo non solum status nomine in sui favorem excusationem exponit, sed se jam nec esse nec futurum amodo familiae plenipotentiarium, cum attamen in veritate remansisset, adeoque aulam decepisset | 193c-b
publico status nomine, haec res ruina fuit Raffajo, ut videre est in annis 1755. et 1756.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|