Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

Annus domini 1754.

Et in eodem acta gestaque.

(Pater Mulih moritur. Ejus patria et missiones.)

Venerabilis pater Georgius Mulih e societate Jesu, in summo apud omnes Croatas, Sclavones, Dalmatas et Hungaros sanctitatis conceptu, e terrestri hac terra ad coelos nocte diem hanc praecedente translatus est. Fuit patria Turopoliensis, societatem Jesu Zagrabiae ingressus, pietatis, quae posuit in tyrocinio fundamenta, nunquam dimisit. Postquam in eadem societate studia absolvisset, totum se apostolicae vitae dedit, annisque integris 24 eodem et constanti semper spiritu et ferventissimo zelo animarum saluti per missiones, ut vocant, Szegedianas dedit navavitque operam, fructu plane centesimo et ipsi Deo cognito. Peragrabat autem dioecesim hanc Zagrabiensem totam iteratis vicibus docens, praedicans, absolvens, et exemplo vitae suae vivificans et praedicata confirmans. Nec hujus dioecesis contentus finibus per Hungariam totam, ut nationem Illyricam continentem, signanter Jaurinensem, Vesprimiensem et Quinque Ecclesiensem dioecesim iterato obivit, illuminavit, vere gentis hujus apostolus et omnibus omnia factus. Hanc autem servabat rationem, ter quaterve de die pro concione dixit rudium captui sese accomodans, reliquum poenitentibus et institutis supplicationibus indulsit. Flagellationes in concionibus adhibere solitus. Cibum ad vesperam non adhibebat, sed absolutis divinis, tunc alimenta subministrabat et parcissime eaque obvia corpori. Apud neminem etiam parochorum divertere solitus, sed aut in obvio aedificio sive quopiam foenili vel in humili quadam casa requiescens, reliquum diem in templo vel penes consumpsit. Atque hoc de loco in locum progrediendo tota aestate, vere et autumno servabat incredibili hominum undique concursu, ut semper sub divo sive aperto in aere eum concionari oportuerit. Hyeme ad quodpiam religiosorum suorum domicilium se recepit, ubi conciones, catecheses festis dominicisque habuit,

-- 121 --

ad infirmos exibat et ad se recurrentibus consilio fuit. In confessionalibus continuus, et insuper sacra dabat exercitia, item libellos diversos scribebat et typo dabat, prouti tot tantosque edidit, tum piarum sacrarumpue cancionum, quas, edocto populo, gentilibus | 19 et profanis substituit. Populus enim Illyricanus his cantandis asvetus fuerat. Mulih ergo sacras composuit, docuit pro illis gentilium, quas alter ab altero condiscebat. Libellos precatorios diversos composuit lingva vulgari et edidit, tum vel maxime catechismos minores majoresque, uti liber Poszel aposztolszki, duobus tomis, et hoc pro Illyricano populo, ac secundum eorundem pro locorum varietate dialectum, hinc aliter pro Zagrabiensi, aliter pro aliis dioecesibus, videlicet quoad dialectum. Haereticos 300 ad veram fidem reduxit, Turcas quam plurimos, peccatores infinitos prope. Sane confitendum est, magnam illam, quae erat in plebe, ruditatem, ut nec ea, quae salutis erant et de necessitate, medii scirent prouti et praecepti, a viro hoc sublatam esse, parochos exemplo ejus ad praedicandum evangelium excitatos et doctos, nam illi ipsi, qui suo instituto adversabantur, docere, praedicare soli contendebant, prius enim major oeconomiae quam animarum cura fuerat. Munditiem etiam et nitorem per rurales parochias procuravit, fructum denique maximum ubique attulit, ut vere virum Dei et apostolum eum fuisse indubium sit. Fuit autem mitis et humilis corde ac ore, gravis nemini vel molestus. Corpore mediocri et sangvineo, carnosus mediocriter, infirmus tot inter labores et fatigia nunquam, pectore semper forti, non sine singulari Dei gratia et admiratione omnium, qui labores eius et fatigia, parcitatem quoque victus combinabat. Tandem 1753. ex Jaurinensi dioecesi, ubi prope Sopronium aestatem transegisset, Zagrabiam sub hyemem rediit et 31. Decembris in templo divae Catharinae, cum vesperi concionem de divinis beneficiis dixisset (quam is, uti et multas alias in Deum obligationes docuit, instituit die illa anni ultima gratiarum videlicet actionis pro Dei per annum susceptis beneficiis) hymnumque Te Deum laudamus cum populo decantasset, ad suum se recepit cubiculum et spasmo stomachi correptus, vitae suae finem intelligens, patres suos vocavit, susceptisque quam devotissime sacramentis et valedicens omnibus, sine doloribus ac infirmitate obiit vel obdormivit in suorum praesentia Zagrabiae - | 196 hora a prandiis media decima. Die altero, prima nempe Januarii, morte ejus divinitus potius patefacta, ineredibilis hominum undique etiam ruralium fuit concursus, videre mortuum omnibus cupientibus oportuitque votis populi satisfacere. Sed cum major esset concursus, ad preces magistratus civitatis Zagrabiensis aliorumque virorum nobilium in ecclesia sanctae Catharinae contra morem alias Jesuitarum fuit biduo expositus et pictus pro memoria aliorum. Sed semper vividus et corpore tractabili, ut vivus in tumba videretur, ingratum odorem nullum spargens. Tandem die 4. Januarii summo undique concursu ad sepulchrum repositus est. Quia autem in labore et fatigiis vixit, ideo sine labore et infirmitatibus in actuali charitatis exercitio de mundo translatus est. Vixit illibate, multumque meruit vivendo, hinc, quod vel deleat patiendo infirmitas vel augeat ad coronam fortis patientia, non indigus, ut sanus vixit in mundo, sic et sanus ad salvatorem transiit.

(Tabulae banalis initia. Sermage assessor tabulae. Gomes Joannes Patachich aeque, sed aggregatus.)

Post octavas Epiphaniae pro more

-- 122 --

tabula banalis decurrit. Et quia comes Adamus de Batthyan, ejusdem banalis tabulae assessor, promotus fuisset et locumtenens, in ejus locum comes Petrus Troillus Sermage suffectus est cum salario. Comes autem Joannes Patachich de Zajezda, filius Ludovici, supernumerarius, ut dicunt, et sine mercede eidem tabulae datus assessor. Quod factum ideo credebatur, quod hunc posteriorem tabula, postulasset et pro eo suffragium tulisset, regina autem Sermagium, ut seniorem et hactenus toties supplicantem, respicere dignaretur.

(Zagrabiae variae novitates libertatum.)

Hac quoque hyeme mundanae libertatis majus ac unquam Zagrabiae exercitium et voluptatis, ut dicam, triumphus. Equidem licet anno adhuc 1749. defuncta comitissa ab Erdoedy saltus publicos Zagrabiae antea nunquam auditos aut visos, et quid baal sit, ignorantes, induxisset comoediam Germanicam quandam agere, ipsa cum primariis quibusdam non dedignata res tamen a civibus et nobilibus detestabatur. Utpote quibus antea larva, maschera etc. res diabolica videbatur, neque placere poterat. Comitissa illa mundane mortua, cum actualis comitis locumtenentis uxor Theresia Illyeshazy venisset, | 197 foeminaque juvenis, formae egregiae, [et Dianae instar esset] [7]

Note (foot) return to page

Ovo bilo izkrižano, to je izpod gornje tinte pročitano.

popularis item, [voluptatibusque et vanitati ideo dedita atque maxime] [8]

Note (foot) return to page

Isto tako.

harum rerum promotrix maxima exstitit. Et prioribus annis ut 1750. ab episcopo arcebatur et Erdoedio, prouti et 1751., attamen in privatorum domibus, quin et regnicolari domo 1752., translato videlicet Klobusiczkio, actuali autem episcopo foeminae huic blandiente, balo (sic) publicum, mascherae, aliaque talia instituta sunt, accersitis ad festa talia officialibus confiniorum banalium, qui tempus totum magnis sumptibus transigere [ex respectu] debuerunt [in his ineptiis] in carneval ab Epiphania ad quadragesimam [transigere libertatem, verbo exempla svadere . . . adeo praestitere . . . ut ex . . . ta fuerit pudicitia, adeo nec . . . . . ] [9]

Note (foot) return to page

Ovoliko se riječi moglo donekle odgonetnuti ispod potonje tinte. Prekrižena su 2 redka. Nije moguće pročitati svega.

Anno autem hoc, quo praefata comitissa a capite esse cepit, summa libertatis fuit ratio, proinde vocatae comitissae omnes, juvenes nobiles, quibus libertas arrideret etiam, officiales similiter [erga ordines et mandata . . . . . . . . facti maximi. Jam . . . . . . Ut autem . . . . . . . congesta et ad domum regni . . . domosque justitiae templum veritatis effectum cujusdam Augustini . . . . .] [10]

Note (foot) return to page

Drugo se ne može pročitati.

Quivis accedentium xgeros 34 solvere omni et singulo vesperi debuit [quae . . . . . . comitissae oeconomiae fuit.] Cuivis obvio, rustico, ancillae liber aditus, dummodo solvat. Officiales ex respectu adesse obligabantur, ex politicis et nobilioribus juvenibus praecipue aeque singuli. Reddenda enim erat ratio, qui non comparuisset [. . . quem in his . . . ficiis non observasset. Hacve ratione, quae cives aliique majorum suorum traditione detestabantur antea, colere et adorare inceperunt, libertatem tam . . . . exequi, ut pudor et pudicitia vitium sint habita. Denique his rebus . . . . . persvasum. Sed neque his contenti . . . . . .] [11]

Note (foot) return to page

Više se ne može pročitati.

|

198

Alia quoque accessere inter reliqua, haec erant celebriora.

-- 123 --

(Varia symbola.)

Dominus Antonius Jankovich, obsequi magis gestiens mererique apud Dianam et singulos, non solum baal solenne et publicum pretio pro singulis per se exsolvendo, adeoque intrantibus pro majori eorum concursu libero, ad certam diem indixit, sed coenam splendidam et opiparam a se magni solutam in domo Kussevichiana instituit, ad quam foeminae, officiales, aliique pro suo vocati genio. Immo inutilibus sumptibus templum illud voluptatis ornavit picturis sub lemate variis, quibus symbolice nitebatur exprimere omnia, quae in regno essent, aut facta fuissent, addita ubivis subscriptione germanica, quod etiam cum debita illuminatione et ornatu, quem habere poterat, praestitit, per triduum postea expositum relinquens. At hoc communi bonorum offensa, nec ullo nisi complicibus probantibus. Erant autem picturae numero sex, quibus diversa exprimebantur, de inscriptionibus solicitus non eram tanquam juvenilibus. Sed nec ipsa symbola referebant, quae vel debuissent vel voluissent. Proinde non est, ut notentur. Ludi autem videbantur sequentes.

(Eorundem allusio.)

Primo, introducta libertas in imagine, qua vir cum foeminis luderet, pedes suos intra earum commiscendo, ut viri pes intra foemineos esset, et quidem unus pes intra unius, alter intra alterius foeminae. 2. Ludebatur confidentia locumtenentis cum vicebano et ejus asseclis sub schemate uxoris vicebani, quae admoneret discipulum: fide sed cui vide, qui suis et sibi fidus non est, eritne alienis et sibi. 3. Dissensio intra Kleffeld, vicebanum et Busanium, quos foeminae tacere docebant. 4. Locumtenentis in regendo incapacitas, et ruina regni futura ex mutuis odiis sub symbolo sese occidentium, ridente juvene. 5. Primarum foeminarum id est comitissarum dissolutio, sub symbolo foemellae suis, bisso et purpura indutae, sed quiescentis. 6. Casus Popovcensis, priori anno festo sancti Martini intercurrens. De quibus duobus ultimis sciendum. |

199

[Per nobiles has foeminas, uti libertati studiosas et eam Zagrabiam inducere procurantes, adeo populariter et scandalose fuisse conversatum . . . .] [12]

Note (foot) return to page

34 redka nečitljiva.

An tales rumores veri fuerint, Deus judicet. Jactantias ad nauseam ipse audivi. Hoc notorio et publico existente nec comitissae parcebatur [. . . . numinibus . . . . . concubina haberetur] [13]

Note (foot) return to page

Toliko se dade pročitati.

Nec illam tale mansit fatum, sed et reliquas. Quod verum vel falsum, quod crederem ego, Deus judex futurus. [Celebratissimum autem erat . . . . . .] |

200 [14]

Note (foot) return to page

Cijela strana prekrižana i nečitljiva.

[et . . . . . .] |

201

[. . . . Hinc erant, qui supra sub numero 5. posita lemata, comitissam tam designatam fuisse, credidissent.] [15]

Note (foot) return to pageSamo se ovo moglo odgonetnuti na 201. pg. na vrhu.

(Ad Popovecz violentiae.)

Circa 6. Bona Popovecz juris Keglevichiani defunctus condam Ladislaus Tgnatio Bedekovich sub pignore dederat. Quo mortuo ex legato Ignatii Nicolao obvenerunt. Petrus autem Keglevich suscitato processu ea revindicare voluit, sed ad annos aliquot per amicabilem contractum penes Nicolaum manserunt. Annus superior 1753. festo sancti Martini terminus reluendi pignoris fuit. Vidua Petri Keglevich, nata comitissa Anna Draskovich, haec reluere contendebat. Nicolaus autem Bedekovich cum vidua Alexandri Keglevich colludens, quod haec gauderet

-- 124 --

masculo, careret prior, certis pactis reluitionem bonorum Popovecz ab Alexandro-Keglevichiana voluit, quae et Bedekovichium inhibuerat authentice a levanda ab affine pecunia. Quare pridie festi sancti Martini provisor Loboriensis et procurator fiscalis Blaskoczi tanquam homines comitissae Alexandro-Keglevichianae ad Popovecz intrarunt. Festo autem sancti Martini in persona ipsa comitissa Petro-Keglevichiana cum suo fiscali Benedicto Krajachich et suis aliquot, reperiensque portam Popovecz apertam, pacifice intravit. Pecuniam obtulit, sed hanc recusavit plenipotentiarius Bedekovichii, item homines Alexandro-Keglevichianae. Interea adveniente etiam comite Petro Sermage cum suis et post reciprocas contradictiones, comitissa Petro-Keglevichiana Popovecz occupavit, Blaskoczium ejecit, quin et Lukauszkium, qui eo advenerat. Taliterque via facti in possessorio bonorum Popovecz remansit, vigilias posuit, gentes tam suas ex Topolovecz quam et fratris sui duxit. Et licet sub crepusculo comes Julius Keglevich comparuisset, illumque per fenestram quandam attrahere ad Popovecz voluissent, re per vigiles observata comitelus detractus est, et Crapinam recedere cogebatur. Sequenti die impudens Blaskoczi, item presbyther Hautman, instructor comitum, denuo Crapina reversi per viam Popovecz ducentem sunt. Comes autem Sermage cum comitissa rati, ad bonorum reocupationem ipsos procedere, dederunt ordines, ut igne repellerentur, hinc sub comite Julio occisus equus, instructor presbyther Hautman vulneratus locis pluribus, Blaskoczi prae | 202 timore vix non mortuus. Quae anno 1753. mense Novembri die 11. et 12. acta sunt. Et quia comitissa Alexandre-Keglevichiana ex superius descripto casu abfuisset e regno, carens qui prospicere valuisset, Bischan enim homo ineptus fuerat, Blaskoczi paulo melior, ideo redeunte ad Croatiam comitissa, non aliud quam odia intra foeminas nata, tandem ad actum majoris potentiae pro hujus anni banalis tabulae decursu evocati, praefata vidua Petro-Keglevichiana, comes Draskovich, Sermage, Krajachich, Antonius Bedekovich etc.

(Facta compositio.)

Quia vero Alexandro-Keglevichiana Zagrabiam ipsa pro hoc comparuisset termino et ad me Balthasarem Kercselich, pro consilio recurrisset, seseque aperuisset, alia quoque Petro-Keglevichiana jam antea in me confidentiam habuisset, et ipsa similiter pro consilio recurrisset, ego, visis consideratisque rebus, audita etiam arcanius utraque, rem totam cum iisdem domi meae composui, scripsique et compilavi ipse contractum, processui insertum. Vidi equidem, poenam actus majoris potentiae Blaskoczium nunquam obtenturum, quia ex priori contractu, coram tabula banali inito, jus Petro competebat reluendi Popovecz. 2. Quia vidua apertis intravit portis, nec intrando vim ullam intulit. Quod autem praemissos ejecerit, id absolute potuit, et sine dolo ac malitia fecit, consequenter poenam actus majoris potentiae (aliunde in foeminis de lege non tam gravem, quia emendae capitis) vix incurrit. 3. Quod similes causae longae essent, et comitissa Alexandro-Keglevichiana, quae Nicolao Bedekovich obligatoriam pro summa inhaerente 16 milium fl. cum obligato interusurio sex a cento plus damni experietur, interesse, extra possessorium bonorum solvendo annue, quam prosperaretur. Hocve damnum certum esset, incertum autem, num poenam actus majoris potentiae obtineret. Ideo hac ratione conventum est. 1. Ut comitissa Petro-Keglevichiana aut Bedekovichium exsolvat aut obligatoriam commutet et alteram indemnem reddat. 2. Ut

-- 125 --

probato eo, quod bona Popovecz concernant masculum, depositis his milibus, ad aliam statim devolventur. 3. Ut fl. Rh. mille comiti Julio alia deponat. 4. Conditionem medietatis ad sanctam Crucem ad sex annos eidem indulsit, Volebam autem, ut comes locumtenens hujus accordae haberet gloriam, ideo dum haec ageretur et coram eo comitissa Alexandro-Keglevichiana a 3. hoc puncto recessit et mille fl. eidem relaxavit. |

203

Iste igitur Popovcensis actus fuit, uti supra dictum, praesentatus magna omnium admiratione. Res autem tota, creditum ab omnibus, ab eadem comitissa Petro-Keglevichiana ac sibi adhaerentibus processerit.

(Bacchanalia.)

Taliter ergo ibant bacchanalia, et facile conjicies, qualiter banalis tabula. Hoc etiam accessit, quod in fine, die videlicet ultimo bacchanalium, distributae fuerint quaedam litterae, quibus singula foeminarum fuit descripta, et quae praesentes non erant, illis ad earum domus submissae fuerant. Una Magdalenichiana, ut rarae prudentiae foemina, laudabatur. Aliae se descriptas stridebant. Erant quoque frequenter rixae, et graviores, libertatibus naturales, zelotypiae, suspiciones etc.

(Kleffeldius Viennae.)

Kleffeldius jam ab anno priore Viennae fuerat, quo et vicebanus illico post banalem tabulam causa accomodandi sui cum colonello negotii abiit. Ubi ad bani preces scripto retractavit vicebanus, quae contra Busan coram eo fuerat locutus, in praesentia quoque plurimorum. Busan quoque per banum vocatus, Viennam progressus, qui ad talem ibidem accordam accessit, seseque, uti fuit observatum, amicius cum vicebano, Rauch conjunxit.

(Informatio de Metlicensibus decimis.)

Episcopus in Slavonia a Novembri mense superioris anni fuit. Quo absente, mandatum regium fuerat, ut genuina detur informatio de provincia Metlicensi, num aliquando ad hanc pertinuerit dioecesim. Et cum nemo canonicorum probare scivisset, rogatus eram ut deducerem. Deduxi. Probatum opus ab omnibus (quod in mea Zagrabiensis ecclesiae historia edidi) et Posegam submissum, sed quia meum, displicuit episcopo. Ego autem, Viennam submittens, laudem retuli. Vide istud in historia Zagrabiensi.

(De edenda Zagrabiensi historia consilium.)

Eadem occasione de edenda abs me historia ecclesiae Zagrabiensis capitulo primum proposui. Laudata ab omnibus intentio. Sed cum hoc episcopo perscriptum fuisset, Paxio adversante, et nescio, quae ex sua in me invidia proponente, quid eatenus scripserit, nescio. Dum tamen duo pro revisoribus in capitulo proposuissem, praepositus major Sinersperg, qui nuper et adjutorium obtulerat, restitit per omnia. 1. Quod nemo hactenus ex capitulo scripta sua typis dederit et Ratkay Georgius ideo pulsus sit. 2. Quod ecclesia haec sine sui historia jam tot saeculis manserit. 3. Quod | 204 episcopus libros non patiatur. 4. Quod hoc sit alios canonicos prostituere velle, et memet ipsum extollere, quod ego unus sim ex capitulo qui scribam. 5. Quod saecularibus arcana panderentur ecclesiae, immo ipsi principi. Et licet ego tanta haec argumenta diluissem, in vota tamen praepositi itum responsumque, capitulum non indigere doctis sed oeconomis, doctos ecclesiae et reipublicae perniciem esse, Lutherum ex doctrina factum haereticum, respublicas per doctos eversas, mihique non aliud quam doctrinam, et juris praecipue obstare. Interim ad episcopum remissus relegatusque sum. Scripsi eidem Posegam, sed responsum nullum recepi. Quare, ut ecclesiae et patriae

-- 126 --

meae consulerem, aliud non occurrit, ac comiti cancellario Leopoldo Nadasd dicare opus, et typographo Antonio Rainer procurare privilegium, quo eidem historiae hujus typus imponeretur. Utrumque obtinui. Cancellarius scripsit eatenus episcopo, qui tunc Georgium Reess et Nicolaum Magdich revisores nominavit. Volebant autem tradendum sibi a me opus integrum. Ego assentiri non potui, quod, exemplo Roich Josephi et Franciscae Tompa monialis Zagrabiensis edoctus, sciverim opera, quae integra dantur ad capitulum pro revisione, semper perire, prouti et mea sancti Francisci Salesii Philoteae traductio, quam ut parochus fato praeposito ut tunc vicario dederam, periisset nec visa est unquam amplius vel inventa. Item odio ad publicam notorietatem mei considerato, et vel maxime perpensis prioribus rationibus, tanto fortius, quod praxis aliorum foret eadem, quin ipsum mandatum regium promulgatum acceptatumque in regno, clero non contradicente, libros tantum dogmatis et fidei revisioni episcopali competere, alios Viennam mittendos. Hinc postquam historiam meam privilegio typographi insertam vidissem, cum eodem conveni sex florenis a folio, ita ut eum carthae et aliorum omnium rerum provisio maneat, is autem mihi mille exemplaria dare obligetur. Convenimus pro typo Cicero vocato. Et is hoc anno incoavit opus contra minas, prohibitiones eorum; neque enim lecto privilegio a quopiam est contradictum.

(Regni congregatio.)

Sub finem Maji fuit instituta regni congregatio, in qua haec potissimum pertractata. |

205

1.

(De ponte Carolostadiensi.)

Ratione pontis Carolostadiensis quantocius absolvendi et terminandi.

2.

(Sincerizationis mandatum.)

Mandatum sincerizationis intra Kleffeld, vicebanum Rauch et Busanium in merito, uti supra lectum. Prohibebatur, ne ullus de his vel loqui audeat, hinc imponebatur silentium. Fuit autem ex eo discordia, quod Rauch narrasset Kleffeldio, Joannem Busan olim cum certis latronitus fuisse complicem et sua opera a patibulo fuisse liberatum. De Busanio autem aliud legebatur plenum laudis et integritatis ejusdem. Quae silentii mandata etiam per vicinos generalatus erga consilii bellici ordines fuere promulgata. Per quod res ignota ibi quoque innotuit, dum scire avebant omnes, quid negotii intra eos fuerit. Illud autem, quo vicebanus Viennae verba sua retractavit, hic promulgatum publice non fuit, bene vero per Kleffeldium in banalibus confiniis. Immo hic Zagrabiae in mensa illud tenuit et cuivis ad se venienti legendum praebebat, mihique bis saltem obtulit. Qua re extrema in Kleffeldium molimina et non sincerizatio sed disgustatio facta. Hic tantae rei fuit exitus. Articulus 31. conditus.

3.

(De commissione limitanea.)

De commissionis limitaneae adventu fuit significatum cum ordine praecedentiae et honorum, quos intra se servabunt commissarii. Monitum item regnum, ut paratum cum probis sit, quae ex Stiriae vel Carnioliae provincia sibi deberi putant, cum jam a Ferdinando I. diaetarum singula res haec constanter urgeatur, sintque tot et tanti articuli. Quare sub decursu adhuc congregationis ordinati fuere respectivi judlium, qui viderent et referent. Sed dum retulissent, vix aliquid et nullis probis fultum prodiit, in toto juger semialterum ad fluvium Sutla. In partibus Varasdinensibus ad Dubravam violentiae in quadam sylva praetendebantur. Ad Mokricze autem quaedam terrarum plaga an proponenda

-- 127 --

difficultabatur. Cum comes Mokricensis eam Croatiae esse non difficultaret, quamvis neque hic neque in Carniolia a talibus terris aliquid publico penderetur, nec venit difficultas, nisi dum dominia Szamobor et Mokricze dissentiunt. Neque haec quaestio fuit resoluta, at dominus vicebanus assumpserat, se utrique scripturum comiti aut ad utramque accessurum et relaturum. Re tamen hac serio in considerationem accepta, cum superflua videretur, pro aliquot jugeribus terrae tam solennis commissio | 206 neque tamen credi posset sine fundamento a majoribus quoque tam constanter petitam fuisse commissionem limitum cum vicinis provinciis. Quare cum canonicus Kercselich majorem habere crederetur notitiam, utpote historiae incumbens, petitus requisitusque fuerat pro lumine quopiam. Quod cum is suppeditasset juxta seriem temporum et scripto breviter compraehendisset cum modis, quibus haec res probari possint, qualiter item avulsa fuerint et cur non restituta, videbatur res ejus in publico non legenda, at aliquibus solum fuerat communicata et probata plurimum. Tandem facta statui publico relatione, elicienda omnino, quae commissioni praesentari possint. Ad haec elaboranda vicebanus, protonotarius ac Busan fuere destinati. Rogati praeterea omnes, ut quae in suis hanc in rem haberent, communicarent. Kercselich sua recepit scripta, ne videatur impleri illud: sic vos non vobis. Nihil tamen etiam postea actum est. Scio in loco quodam Belae IV. Hungariae regis exstare diploma, in quo sub Stephano bano et capitaneo Stiriae omnium castrorum ad hoc regnum spectantium limites ponuntur. Quod ego legi ipse. Sed sicuti ex odio episcopi in me videbatur res talis mihi non committenda, ita in re tanta silentio praetereo, cum aliunde boni publici cura isthic nulla sit et praescriptum haberetur. Ex parte autem Carolostadiensi et Sihelspurg documenta ad rem hanc petenda veniant aliunde, et ex Zagrabiensi capitulo.

4.

(Pedagium novum ad Verbovszko.)

Bancalitas regia postquam Flumine Carolostadium usque vias stravisset, pedagium ab omnibus cujuscunque gradus et honoris hominibus, ut in loco duplici solvatur, effecit venitque eatenus mandatum ad status regium. In quo hae tres ponebantur rationes. 1. Parvitas solutionis. 2. Exemplum ab officialibus Carolostadiensibus, qui jam solverent. 3. Commercii facilius promovendi occasio. Quia vero talismodi mandatum contra praerogativas nobilitares foret, ideo sub praesidio baronis Stephani Patachich ordinati fuere ad compilandum responsum eatenus, vicebanus, canonicus Kercselich, Busan et Raffay. Qui et cum respondissent, quod mandatum tale sit contra leges, privilegia specialia et rescripta regia, ac 3. ex nulla ratione, quia nempe priores ita enervaverat Kercselich, ut nec responderi quid posse videretur. Hoc autem pedagium in Verbovszko sic dicto loco imponebatur. Ad repraesentationem talem Viennam submissam | 207 nil est repositum, sed, via facti, pedagium exigitur et extorquetur art. 27.

5.

(Praeparatoria pro adventu Majestatis articulo regni 22.)

Quia Sua Majestas sacratissima significasset medio comitis bani, se indubie anno 1755. in Croatiam venturam, eamque visitaturam, et quidem Flumine Carolostadium, inde per Jascam Zagrabiam venturam, ideo mandabatur, ut caeremoniale et alia necessaria praeparentur. Isto ergo in merito deputatio ordinata, quae haec omnia elaboret. Episcopi et comitis generalis Josephi Draskovich in his admirationi omnibus fuit aemulatio, ob quam

-- 128 --

hodie conclusa oportuit saepe numero alterare et mutare. Equidem tametsi primo justa banderialistarum proportio eruta fuerit ob inopiam etiam populi, qui se armare et vestire de novo debuisset, quia tamen generalis Draskovich per se ipsum 500 pedites, 200 granaterios, et 200 equites se producere velle declarasset, et hos proprio ac familiae nomine, cum militari exercitio et regiminis instar, episcopus quoque, ne superetur a Draskovichio, totidem sibi imponendos voluit et obtinuit, granaterios suis sumptibus vestiendos spondens. Capitulum quoque, cui 10 equites fuerunt ordinati, contradixit, et se coram regina non velle apparere sordidos, nunquam antea audito exemplo sese a vexillo scidit episcopi et, 100 equites per se statuendos sibi imponi adursit et obtinuit. Praepositus major similiter pedites 140 assumpsit. Omnes sub vexillis propriis. Haec admirationem causabant omnibus et commiserationem patronis ecclesiae. Alia autem dominia numerum hactenus solitum deprecabantur, potissimum palatini exmissus prouti et Erdoediani, sed episcopo urgente praecipue Erdoedianos, qui quid rei sit magis intelligebant, tandem 500 assumere debuerunt, prouti et comes palatinus compagniam sub numero virorum ad placitum, ut tamen Batthyaniana vocetur compagnia. Igitur post plures deputationis dies variasque de hac re concertationes tandem conclusum, quid cuilibet foret dandum de milite, de officialibus aliisque instar regulatorum regiminum necessariis. Insuper mandato bani conclusum, ut sub ductu officialium dominiorum universi libertini, praediales, sine mondura sistantur per vias ac diversa loca, ut Sua Majestas non solum videre possit viros, sed et detur talium cathalogus | 208 scripto, hinc duo talismodi 1. qui eorum, qui sub vexillis erunt, 2. eorum, qui sine vexillis, atque nullo virorum et masculi sexus cellatu. Insuper rustici robotantes quoque jubebantur comparere ad vias et instructi clamare: vivat regina Maria Theresia et imperator Franciscus. Quia vero et praejuncturae imponebantur, item hospitia, ideo rescriptum comiti bano fuerat, ut informare dignaretur, quis numerus equorum futurus necessarius. Quoad hospitia, Zagrabiae arx episcopi pro regina, pro aliis domus canonicorum plane per praetensionem oblatae nemine difficultante ex saecularibus. Fuit autem gravis quaestio de trajectu Savi, per quem transeundum reginae fuisset. Pons dictus regius non videbatur idoneus, ad Szuszed impossibilis viarum reparatio, prouti ad hoc investigandum dominus vicecomes Messich et comes ipse locumtenens exiverant. Vocatus quoque Carolostadio architecturae magister et capitaneus. Post iteratas perlustrationes tandem pons capituli Luchko fuit designatus cum ordinibus pontis sternendi sicci per Savum, etiam pro casu ne fors inundationis alicujus. Disputatum diu, cujus sumptibus pons talis erigi debuisset, tandem status publicus assumpsit. Litteris magnatibus in hoc regno possessionatis ut adventus regiae Majestatis intimetur, conclusum, prouti et vicinis provinciis et generalatibus. Hinc impositum, ut provisio fieret pro pane, carnibus, foeno, et hospitia majoribus assignanda gratis venirent. Exercitium militare sive confiniorum banalium quia Zagrabiae producendum ordinabatur, ideo designatus eatenus campus. Et penes Varasdinum pro generalatu Varasdinensi et comitis Draskovich banderialistis. Ubi domus comitis pro hospitio Suae Majestatis ordinata. Admonitae civitates pro portis triumphalibus et tam capitulares Zagrabiae quam et alii pro lampadibus noctu lucentibus. Fuerat autem ordinatum nobilitatis

-- 129 --

vexillum sub ductu vicebani. Ex quo ortae plures controversiae. 1. Quod assessores tabularum uti et protonotarius deprecati sint, quod sub vexillo comparere nolint, sed sequi ut privati nobiles, emeriti item officiales. Hinc cum observaretur, vix aliquem venturum praeter unius sessionis nobiles et campi Turopolya, qui iterum capitaneum suumque vexillum praetendebant et obtinuerunt, libertini quidam additi unius sessionis nobilibus, adeoque sub regnicolari vexillo fuerunt. Quo viso 2. episcopus per dies aliquot suorum | 209 praedialium praecedentiam ante regni vexillum praetendebat, secundabatque ejus vota Magdalenich, Busan, Lukavszki, capitulares. Et cum haec res diutius agitaretur velletque episcopus, ut bani decisioni quaestio substernatur, dispositus per dominum Raffay fuit, ut talismodi praetensioni tandem cesserit. Sed ut locum secundum ei nemo difficultabat, sic et datus est.

(Viarum reparatio.)

Viarum autem reparationi potissimum et maxime ut secundum factas eatenus dispositiones incumbatur, prouti et perficiendo ponti Carolostadiensi, impositum. Non minus et baroni Stephano Patachich ad Novigrad, murando cuidam ponti, erga tot mandata regia mandatum. Et effective his omnibus adimplendis cura omnis et studium positum. Praemissas dispositiones habes in fine hujus libri in originali ipso, prout fuere a statibus ordinatae et correctae, quae dein sunt descriptae. [16]

Note (foot) return to page

Na kraju ove knjige ne nadjosmo, što pisac kaže da bi imalo biti.

Ulteriores porro dispositiones quoad regiam Majestatem accipiendam ad futuram congregationem rejectae.

Interim privatis multas causavit impensas haec fama adventus regii. Episcopus murum aperire incepit pro erigenda porta majori, ut ex capitulari area curru intrari ad arcem possit. Incepit, et pro memoria in muro non aliud factum, ac quod laboris initium appareat. Draskovich etc.

(Festorum dispensatio. Sanctus Joannes Baptista pro patrono regni accipitur articulo 31.)

Romanus pontifex Benedictus XIV. ad preces reginae et archiepiscopi Viennensis Trautsonn cum jam bullam edidisset, qua ex tot numero festis dispensat, ut auditis mane missa et concione post haec populus libere servilibus operibus vacare possit, haec eadem in Croatia sub hac regni congregatione cum adjuncto bullae mandato regio fuit promulgata et acceptata, accepto in regni patronum sancto Joanne Baptista, quo die vacare servilibus non liberet. Multa de hoc rudium, ut in rebus novis fieri solet, erant dicteria. Nec scripsit quispiam nisi canonicus Kercselich pro archidiaconatu Bexin ob haereticorum viciniam. Quam ejus epistolam in fine anni hujus habes. [17]

Note (foot) return to page

Ne nalazi se na koncu ove godine, kako pisac kaže.

Porro festa dispensata in servilibus laboribus et hoc duntaxat pro plebeis et rusticis, ut robotam exigere talibus diebus dominia nec possint nec valeant, fuere sequentia. |

210
(Festa dispensata per bullam pontificis Benedicti XIV. et pro dioecesi Zagrabiensi sunt sequentia.)

In Januario: Conversionis sancti Pauli. In Februario: sancti Mathiae apostoli. In Aprili vel Martio: feria II. et III. Paschatis et festum sancti Georgii militis et martyris. In Majo: sanctorum Philippi et Jacobi et Inventionis sanctissimae Crucis. In Junio: feria II. et III. Pentecostes. In Julio: Visitationis beatae

-- 130 --

virginis Mariae, sanctae Mariae Magdalenae et sancti Jacobi apostoli; item sanctae Annae. In Augusto: Transfigurationis domini, sancti Laurentii martyris, sancti Bartholomei apostoli. In Septembri: Exaltationis sanctissimae Crucis, sancti Mathaei apostoli et sancti Michaelis archangeli. In Octobri: sanctorum Simonis et Judae apostolorum. In Novembri: sancti Martini episcopi, sanctae Elisabeth viduae, sanctae Catharinae virginis et sancti Andreae apostoli. In Decembri: sancti Thomae apostoli, sancti Stephani protomartyris, sancti Joannis apostoli et evangelistae, sanctorum innocentium extra Zagrabiam. Praemissis ergo post divina laborare licet, nota excepto loco vel parochia tali, ubi titulus ecclesiae vel loci patronus quispiam ex praemissis non foret, nam ubi esset, in tali loco manet festum non dispensatum.

(Festa non dispensata, quibus labores vetiti.)

In Januario: Circumcisio domini nostri Jesu Christi cum magno ecclesiae festo Epiphaniae. In Februario: Purificationis beatae virginis Mariae. In Martio: sancti Josephi ut patroni tutelaris ditionum Austriacarum, annuntiationis beatae virginis Mariae. In Aprili : dominica Paschatis. In Majo: Ascensio domini. In Junio: dominica Pentecostes, corporis Christi, sancti Joannis Baptistae ut regni patroni, sancti Ladislai ut fundatoris et patroni dioecesis, sanctorum Petri et Pauli. In Augusto: Assumptionis beatae virginis Mariae et sancti Stephani regis Hungariae ut coronae patroni. In Septembri: Nativitatis beatae virginis Mariae. In Novembri: Omnium sanctorum et sancti Emerici ut Sclavoniae ducis et patroni dioecesis et regni. In Decembri: Conceptionis beatae virginis Mariae et Nativitatis domini nostri Jesu Christi et sanctorum innocentium at Zagrabiae tantummodo ob reliquiam et unius innocentis corpus. Praeterea dies dominici omnes et praeprimis tanquam divini juris dispensati non sunt. Adnexa bulla docet uberius praemissa. [18]

Note (foot) return to page

Sada je nema.

|

211
(Quaestio enata ex dispensatione festorum.)

Occasione hujusmodi promulgationis fuit quaestio, an judicia testis dispensatis current, episcopo affirmativam ex eo tenente, quod sessiones in Viennensibus dicasteriis essent, canonico Kercselich negativam tuente, quod nempe 1. dispensatio a dispensante consideraretur, pontifex duntaxat a laboribus dispensaret in gratiam plebis miserae et ex rationibus in ejus brevi, hinc sicuti non dispensat a missa, sic neque cum judiciis, dum laborum tantummodo meminit; 2. pleraque dispensatorum festorum ex decreto sancti Ladislai consequenter ex lege esse, lex autem festis diebus ferias praeciperet, hinc nec Sua Majestate interpraetante, stare feriarum praesumptionem, neque a Viennensibus dicasteriis foret paritas, ibi enim legali via et ordine non proceditur nisi per instantiam; quod et dominicis diebus et quibuscunque praecipue in necessitate et cum pauperibus fieri posse, Christus ipse docuit; quare cum sit fors in dicasteriis necessitas, ad legalem viam trahi exemplum non posse. Videbatur omnibus tutior haec opinio. Quare protonotarius actis publicis nil inseruit, sed illo proponente, videndum esse, quomodo Hungariae fora sese in hoc gerent, in ejus sententiam ab omnibus itum, excepto episcopo.

-- 131 --

(De conscriptione actum.)

Sub hac quoque congregatione ob plura mandata regia, quae et hoc et prioribus annis de conscriptione universali fuerant, actum, et constituti nominatique conscriptores. Ad cujus rei genuiuam notitiam sciendum 1. Anno 1749., uti superius insinuatum, petitam fuisse regulationem confiniorum banalium, ac sub praetextu inducendorum quorumlibet ad contributionale quantum. Hinc etiam fuisse projectatum fundum pro exsolvendis officialibus. Concessa fuit regulatio, subjecti quanto contributionali omnes. Et anno 1750. facta per officiales dominales rusticanarum facultatum conscriptio, ad partes vero maritimas dominus Georgius Jellachich fuerat missus pro eadem conscriptione. Talis autem facta est conscriptio, ut nemo eidem praestaret fidem, sed neque praestare posset, quoniam ultra 50 milia hospitum prodiere et pro omnibus his vix 200 terrarum jugera. Praeterea exmissae vineae aliaque, uti superius insinuatum. |

212

2. Sub praesidio comitis Ludovici Patachich absolutam ita fuisse dicationem pro lubitu et favore Joannis Busan, ut nunquam revelare voluerint systema dicationis, minus fumi, sed prouti videbatur Busanio, sic scripti fumi. Ex quo summa improportio, universales quaerellae. Equidem partes Zagorianae et plurimorum nobilium, praecipue Busanio affinium, alleviatae partes et bona, partes e contra Transsavanae et dominia aggravata, ut communis esset lamentatio. Fuerat quidem correctoria deputatio ordinata, sed effectu caruit, quia ad eandem ordinati sua bona praeprimis corrigere debuissent. Hinc ad thronum augustissimum tanto magis devenere lamenta, quod ministerialis banco Viennae deputatio, cui bona maritima subjecta, graves eatenus fecisset repraesentationes, praecipue quod ad singulum hospitem maritimum fl. Rh. unus impositus fuisset, in Croatia vero, ubi tamen rustici terras, prata, vineas, sylvas haberent, ad singulum fl. non veniat, consequenter improportio et manifesta foret injuria. Sed et illud manifeste objiciebatur, quod regnum, dum regulationem confiniorum petiisset, de praegravio priorum fumorum lamentatum non sit, nec lamentari, dum in ejus arbitrio steterunt, potuerit, quin non priorum diminutionem sed ad priorum fumorum subsidium novos fundos pro stabilienda militia fuisse petitos, scriptumque, fundos veteres sive fumos 19, 23, 30 immo et per 40 fl. singillative hactenus contribuisse, hinc per novorum accessionem facile officiales intertenendos iri. Et quia in veteribus fumis 1760 fumi numerabantur, et per novos fundos totidem accessuri ad aulam repraesentabantur, ideo, facto ad quemvis fumum per 23 fl. computu, annue ex contributionali quanto obventura ad minus 95036 fl. credebantur. His additae tricesimae, civitates, ut supra 100 milia exeant, atque ita et officialibus militaribus satisfiat ef politicorum exiguis salariis. Per novam nihilominus fumationem utriusque classis fundi, novi nempe cum veteribus, ad mille centum aliquot fumos reducti, et per 30 fl. a fumo impositum. Quod factum pro dolo manifesto repraesentabatur et in aula habebatur.

(Repraesentatio militarium Viennae.)

Accessit quoque colonelli Kleffeld et vicecolonelli Francisci Kussevich facta Viennae gravis repraesentatio. 1. Quod ea mens esse videatur, ut petita confiniorum regulatio stare nequeat sine officialium salariis, ideoque sub praetextu regulationis privatam |213 duntaxat fuisse quaesitam interessentiam, et dominandi libidinem. Quod Kussevich antea tot annis exactor et depositus cum exacerbatione fusius deduxit, ac, ut iras effugiat, vicecolonelli charactere est

-- 132 --

insignitus. 2. Quod ad aulam decipiendam talis conscriptio facta sit,exmissae facultates et praecipuus fundus, vineae, silvae etc. 3. Exiguis illis salariis officiales subsistere non posse. Quare de sufficienti in Croatia fundo medio imperatoris reginam securam reddentes effecerunt, ut salaria officialibus augerentur anno 1752. et ad normam eam reducerentur, prouti in generalatibus Varasdinensi et Carolostadiensi officiales solvuntur. Hinc ex cassa comitatuum Szimeghiensis et Castri Ferrei 80 milia pro auctione salariorum ordinata, usquedum regni absolvatur conscriptio. Ex regno autem 40 milia dabantur.

(Projectum regni peragendae conscriptionis.)

Ex hac repraesentatione Kleffeldii uti omnino gravi processit 1. ejusdem odium, 2. ut pro confirmatione Kleffeldianae repraesentationis facta illa per officiales conscriptio Viennam submitti 1753. debuerit et submissa sit medio Joannis Busan et Georgii Jellachich, fumationis sistemate nunquam relevato. Ex quo uti Kleffeldiana repraesentatio fuit confirmata, ita gravius mandatum, ut novas conscriptionis ideas regnum pro approbatione submitteret. Et ne culpari iterum valeat, quod dolose cum principe ageret, quidquid facultatum occurrit, id fundo contributionali substratum est eum modo quoque, qui ab inexpertibus potest exspectari. Diviserant autem easdem facultates in stabiles seu fixas, ac in instabiles. Talisque idea, per regnum elaborata et ad Suam Majestatem pro ratihabitione submissa, approbata ex asse est, nihilque exmissum praeter solam facultatum fixarum ac instabilium divisionem et classem.

(Conscriptores denominati.)

Quare adveniente mandato strictissimo incoandae quo celerius conscriptionis lege ea, ut primum absolute revideatur opus et Suae Majestati pro ratificatione cum observationibus statuum submittatur, nominati fuere per status conscriptores. Et quidem ex statu magnatum pro praeside comes Joannes Patachich, ex clero Balthasar Kercselich canonicus Zagrabiensis, ex parte bancalitatis per Majestatem dominus Rossi Sabathini, ut art. 8., |

214 ex nobilibus Josephus Raffay, vicecomes Varasdinensis, et Georgius Petkovich substitutus vicecomes Zagrabiensis, erga diurnum cuilibet 4 fl. dietim, item vecturas de loco in locum. Duae acres intervenere quaestiones: lma de actuario, qui resolutus non fuit, verum ut praefatorum ammanuenses scriberent, habituri salarium: 2da circa assummendum ex Hungaria dominum Ladislaum Ballog, consilii regii locumtenentialis secretarium, quem pro directore et norma quasi comes banus epistola sua commendabat, quod is superiore anno in conscriptione simili comitatus Nitriensis fuisset. Postquam ultro citroquo de eodem vel assumendo vel deprecando fuisset clamatum, tam directe quam et indirecte, causa nempe salarii aliorumque tandem res substrata decisioni et voluntati banali circa praefatum dominum Ballog. Conclusumque, ne incoaret conscriptio, antequam responsoriae banales non habeantur, et cum dominus comes locumtenens conscriptores evocaverit, tunc ut exeant, ipsique domino comiti locumtenenti data plenipotentia quoad omnia, quae circa conscriptionem occurrerent.

(Assessor Magdich mortuus. Secutae promotiones.)

Sub eadem congregatione, die nempe 16. Maji, obiit ex ptysi Josephus Magdich, Suae Majestatis consiliarius et tabulae judiciariae assessor, ex hac familia in masculo ultimus. Sepultus apud moniales Zagrabiae. Ex propositis pro assessoratu

-- 133 --

domino Antonio Bedekovich, notario tabulae, domino Joanne Szaich, vicecomite comitatus Crisiensis, domino Georgio Petkovich, vicecomite comitatus Zagrabiensis, domino Georgio Ligutich, notario comitatuum Crisiensis et Zagrabiensis, Stephano Markovchich, emerito duorum banorum secretario, primus, dominus nempe Antonius Bedekovich, ex tabulae hujus notario per Suam Majestatem in assessorem resolutus est. Ejus loco notarius tabulae dominus Nicolaus Skerlecz ex fiscali domini comitis Antonii Grassalkovich, camerae regiae praesidis, factus, qui et per eandem tabulam fuit propositus licet postremo loco, cum eidem in candidatione fuissent antepositi jurati causarum advocati Ladislaus Lukavszki et Benedictus Krajachich.

(Geometrae in generalatu.)

Sic absoluta congregatione, cui etiam praepositus Castri Ferrei et Strigoniensis canonicus comes Josephus Batthyan, frater domini comitis locumtenentis, interfuit, idem comes locumtenens Petriniam cum fratre ac aliis, alii alio discesserunt. Episcopus in Sclavoniam iterum. Interea per confiniarios geometras generalatus Varasdinensis quoad limites cum regno mappae geographicae laborari incoatae |215 et sine cujuspiam regnicolaris praesentia pro lubitu confiniorum cum officialium interventu laborabantur. His a potiori ubique contradicebatur, per quorum ibant territoria. Capitulares autem homines ex Toplicza sese opposuerunt suumque terrenum tutati sunt, neque ullatenus praefatos geographos admiserunt ad capitulare terrenum. Sed tamen in vicino et limitaneo generalatus terreno eos quae vellent agere impediebant. Protestabantur illi, hi non admittebant. Ita autem praefati geographi operabantur. 1. Indubitatum confinii terrenum posuere. 2. Controversum. 3. A confiniariis praetensum, quod tamen non possiderent, sed a regnicolaribus possideretur, atque hoc ad obviam cujuscumque demonstrationem. Hinc nullius in comitatu Crisiensi ad limites bona habentis terrenum, quod non subintrassent et per columnas impositas magis dubium reddidissent, praecipue ex terreno praetenso, excepto solo domino capitulari Toplicza, ubi terreni praetensi ratio fieri non potuit, quia nullatenus fuere admissi. 4. Ubi terrae vel quid aliud commixtum esset, id specialiter in mappa continebatur, quoniam generalis Petazzi ea fuerat intentio, ut ducta linea et pagis alicubi cambiatis, alicubi cessis ab utraque partium (juribus singulorum in salvo relictis, si quando confinia vel removerentur vel cessarent), pax et quies intra generalatum et regnum fiat, cum haec plerumque ex tuitione limitum turbaretur, uti et sub eodem bis acciderat, semel ad pagum Oszek, semel ad montem Claudium cum vulneratione etiam hominum.

(Jubilaeas primitias praepositus celebrat.)

Hoc eodem anno festo ipso Ascensionis domini major ecclesiae Zagrabiensis praepositus, baro Sigismundus Bernardus Sinersperg jubilaeas, ut vocamus, primitias seu sacerdotii sui hac caeremonia absolvit. Incidente solennitate in diem 23. Maji, mane concionem habuit Nicolaus Thauszy canonicus, ab omnibus risu habitam, nam, in laudem praepositi dicere volens, nil dixit. Hora media nona cives areae capitularis et Novae villae vestiti decentius ad praepositi curiam venere, et eundem medio sui judicis salutarunt, praediales quoque capitulares ex decanatu. Tum duo ex capitulo canonicorum submissi,qui eidem nomine omnium gratulati; eum ad ecclesiam invitarunt pro missa decantanda, et cum |216 eodem, praecedentibus civibus, ad ecclesiam progressi sunt, canonicis in sacristia exteriori seni occurrentibus cum mucetis,

-- 134 --

applaudentibus, et ad interiorem sacristiam comitantibus. Ubi is pontificalibus indutus, assistentibus eidem sponte sua, et qui ab eodem invitati fuere, canonicis, modo plane eo, qui observari solet, episcopo solenniter celebranti. Sacrum uti episcopale cura duplici, ut vocamus, choro decantatum, eum tormentorum explosione sub sacri initium, ad Veni sancte spiritus, ad Gloria, ad Credo, ad Sanctus, ad Elevationem, et in fine Te Deum laudamus cura eadem explosione. Finita missa, in sacristia pro more primitiantum dedit cuilibet canonicorum benedictionem, accipiens ea occasione manus osculum, sed et ipse reddens. Post haec ad domum suam comitabatur a canonicis promiscue, iterum praecedentibus civibus. Prandio excepti multi, canonici praesentes omnes, aliique, qui confluxerant, viri et nobiles foeminae, parochi item ex archidiaconatibus ejus, qui omnes fere aderant. Quaedam carmina hac occasione pater Josephus Bedekovich ex ordine Paulmorum distribuit, quae laudem nullam tulerunt, alia canonicus Gregorius Gaszparich, quae meliora nec contemnenda erant, illaque brevia. De caeremoniali harum primitiarum antea in capitulo agebatur, eodem canonico Gaszparich fabro ejusdem. Quod tamen non substitit, sed ita, uti enarratum est, res fuit absoluta. Quin quoad canonicorum adstantiam contradictio expressa interposita, tum propter consequentiam cum et episcopales suffraganeos. Ad quam protestationem magis roborandam nemo canonicorum ad adstantiam vel quamcunque officiaturam more alias in episcopalibus sacris solito adscriptus est, sed pure admissum, ut, si qui volunt et invitati fuerint, possint eidem praeposito adstare. Adstiteruntque, ad latus dominus lector Stephanus Putz et cathedralis Reess, ad evangelium Gaszparich et Gaal, ad epistolam Szkerba et Gradinszky, in choro Schitaroczi cum Mikinovich, ad infulam Bisztricey, ad pastorale Goymerecz. Ex magnatibus solennitati huic interfuerunt comes Ludovicus Patachich cum filio suo Joanne, comes Christophorus Orsich cum sua conjuge et vidua comitissa Petro-Keglevichiana. Credebatur aliquid facturus ecclesiae, sed nihil plane.

(Generalis Scherzer mortuus.)

Sub initium Junii Vienna redux obiit in quodam pago Stiriae generalis Carolostadiensis Scherzer magno suorum dolore. Vir fuit multum affabilis, sed astutus admodum. Amicus ad oculum omnium, sed gravis plurimorum inimicus. |

217

In aula bene visus, magnaeque fidei et nominis. Pro libero murario habebatur passim, et talem se jactabat, vere vel per jocum, nescio.

(Generalis comes Petazzi transfertur Carolostadium. Succedit in Varasdinensi comes Gvicciardi.)

Statim ac ad aulam delata est mors generalis hujus, comes Benevenutus Petazzi ex generalatu Varasdinensi ad Carolostadiensem motu reginae proprio translatus est. Huic autem successor elatus comes Gvicciardi Mutinensis. Atque ob adeo praedicatum reginae anno insequente adventum uterque sine mora ad suum generalatum sese conferre jubebatur, et effective contulit Petazzi illico, Gvicciardi post suum Mutina reditum. Uti prudens Petazzii fuit translatio, sic praeceps et infelix Gvicciardii promotio, ut eventus docuit.

(Gvicciardii in Petazzium odia.)

Quoniam ex odio Petazzii ejusdem successor Gvicciardi reprobabat universa antecessoris sui, non quia mala, sed quia Petazzii. Erant autem iidem in generalatu Carolostadiensi olim insimul, Petazzi colonellus, Gvicciardi vicecolonellus, qui, promoto Petazzio,

-- 135 --

in colonelli officio eidem quoque successerat. Hinc partim intra eos ex aemulatione odia, partim et potissimum ex Petazzii conjuge, comitissa ab Heisensteyn, foemina morosa, brusca, arrogante et marito integre dissimili, ac demum quod Gvicciardi qua colonellus a Ludovico comite Erdoedio, priore locumtenente, filiam ejus primogenitam, Henricetttam, formae elegantis puellam, in uxorem postulaverit, et quia negata fuisset instinctu, ut ipse credit, Petazzii, qui cum Erdoedio intime amicus fuerat, ideo invisus Gvicciardio Petazzius. Quare ut Capronczam appulit, inhumanus in uxorem Petazzii ad omnium detestationem fuit, cum enim ipsa remansisset Capronczae, eam primum ex generalis domo pellere voluit, sed, resistente foemina, ab ejus accessu omnes vetuit, quamlibet eidem commitivam prohibuit, quotidie, ut abeat, ursit, quin vecturas abeunti etiam pro precio negavit, aliasque inhumanitates exercuit. Detestabatur omnes, quos Petazzi vel passus est. Et quia generalis Petazzi fuit facilis aditu, svavis, comis, humanus, populum ipse audiens ut lingvae gnarus, Gvicciardi totus oppositus. Nec officiali liber ad eum aditus, gregario nullus, populo autem plane vetitus. Nec ad mensam quemvis adhibuit. Hinc universorum fuit de Petazzio suspirium, |

218

Gvicciardii detestatio. Regimen servabat adhuc Caproncense Petazzius, quod et administrabat medio titularis colonelli, ab illo promoti Brentano. Quia vero, uti superius jam insinuatum, lis intra Mikassinovich et Liubojevich a Petazzio revidebatur, nec absoluta fuisset, Petazzi ad hujus continuationem, regina probante, colonellum equestris cohortis comitem Mitrovszky Carolostadio submisit, qui vices ageret Petazzii. Rem hanc aegre tulit Gvicciardius tanquam suae incapacitatis quasi argumentum, hinc tanto magis damnare acta Petazzii cepit, et, quos fovebat ille, ipse persequebatur. Erat Liubojevichio addictior Petazzi, cum propter Marcham ejus opera recuperatam, cum quod schismaticus populus ab illo quasi dependeret, ac potissimum quod illiteratus quamvis astutus admodum. E contra Mikassinovichio minus favens ex ejus in religionem romano-catholicam odio ac astutiis litteratura firmatis, praecipue repetitam saepius a fide apostasiam. Hinc uti sub Petazzio suam metuebat ruinam Mikassinovich, sic simultates intra Petazzi et Gvicciardi observans his uti cepit seseque ad protectionem Gvicciardii contulit, qui et eamdem suscepit, Liubojevichium detestans nec vel admittens. Hinc continuis ad generalem Kheill scriptitationibus effecit Gvicciardius, ut Mitrovszky a processus continuatione s steretur primo, tum provincia haec Gvicciardio committeretur. Quod animadvertens Liubojevich ac ex Gvicciardii alieno abs se animo desperans, de excitando universali tumultu cogitavit, et eum sub initium sequentis anni in effectum deduxit, ut anno sequenti dicturus, tanto fortius, quod novus generalis priorem monduram reprobasset et pro nova novas impositiortes ordinasset, terras aliaque tenuta mensurari praecepisset, ut onus iisdem imponatur. Quibus omnibus astutus Liubojevich usus. Ac ut sacerdotes et monachos schismaticos, sine quibus impossibilis apud schismaticos tumultus, excitet, avulsam a Petazzio Marcham (licet sua opera) objiciebat nec pati eos debere, ut non redeat, praecipue quod ad nationis opprobrium per confiniarios pro unitis custodiretur, quod esse videtur quasi unitorum eos fecisse servos ac mancipia. Posuerat autem anno superiore, quin adhuc 1752., dum Marcham ad munus generalatus acceperat, et anno integro quasi sub arresto tenuit ibidem vigilias compagniae unius. Hinc

-- 136 --

certum et sincere ac hac via profluxit anni sequentis rebellio, de qua ibidem fusius. |

219

Haec in generalatu Varasdinensi agebantur. In Carolostadiensi autem jubilus omnium ob aquisitum Petazzium, utpote qui ab omnibus amabatur audiebaturque justus, doctus, integer.

(Dissensiones intra Kleffeld et comitem Batthyan.)

In banalibus autem confiniis, ubi constanter a terminata congregatione locumtenens fuerat cum praeposito fratre suo, quandoque ad Draskovichium divertente, magnae quoque intercessere simultates, praecipue intra eundem dominum generalem et colonellum Kleffeld, exosum, uti ex superioribus pateret, episcopo, vicebano, locumtenenti et regno toti. Amabatur autem a confiniariis ob procuratos duos crucigeros, quoties in vigiliis essent, nec non ab officialibus ob aucta illis salaria. Non defuere tamen adulatores, qui more suo ad ventum moverentur et foverent inimicitias. Erat ad Petriniam militare campagmentum. Colonellus disponebat omnia. Hanc rem, uti apertus erat, et ipse exprobrabat saepe, incapacitates generalem arguens, et alii elevabant. Vicebani filium, quem supremum vigiliarum praefectum fecerat, persequebatur et vexabat, illo ad generalem una cum patre recurrente. Fuerat generali pro adjutantio quidam capitaneus Flumine Gerleczi sive Gerlechich, homo inconstans et adulator. Iste defert locumtenenti de Kleffeldio quaepiam, negata videlicet quapiam pecunia, quam gregariis dare debuisset, et is statim bano perscribit. Qui dum haec significat Kleffeldio, is coram officialibus omnibus, infamem eum esse, quisquis scripsit, compellavit, et acceptis testimoniis eadem generali Viennam bano submittenda offert, talismodi perscribentem coram eodem generale infamem appelans poscensque omnes examinare gregarios. Quod cum locumtenens non admisisset, is nihilominus in actuali exercitio et praesentibus omnibus ac ipso generali, an pecunia illa distributa illis sit, interrogat. Illis clamantibus, quod ita, rursus subjungit, estne infamis, quisquis talia continxit, scripsit, rursus clamantibus omnibus: est, est. Colonellus protestatus est, et testimonium petiit, abs se, pro satisfactione ad consilium bellicum submittendum.

(Kleffeld transfertur Carolostadium et succedit Settwicz.)

Hac re ita perturbatus et confusus fuit generalis et locumtenens, ut delirantis instar videretur, totusque melancolicus et confusus, hinc Ludbreginum sese recipiens, inde quid parenti suo comiti |220 palatino, comiti idem bano, scripserit, mihi quidem ignotum, imaginari tamen facile possumus. Res terminata sic est, ut instante bano ad Novembris initium colonellus Venceslaus Kleffeld commutaretur cum colonello Settwicz, et hic in vicem prioris Petriniam veniret ac Glinanum acciperet regimen, econtra Kleffeldius transiret Carolostadium, occuparetque regimen successoris, Gerleczi a locumtenente amoveretur. Atque haec fuit ac ex ista circumstantia (uti ex ore Kleffeldii habeo) ejus translatio et ex banalibus confiniis amotio, qui etiam sub finem Decembris Carolostadium abiit. Settwiczio Viennam ad banum vocato sub Decembris initium, ac post reditum Vienna Petriniam profecto. Scripserant quoque bano episcopus, vicebanus aliique in favorem locumtenentis et contra Kleffeldium. Maxime autem praepositus, frater locumtenentis, crediderim, peroraverit, qui ad Octobris initium ad patrem, tum patruelem profectus est. Sub Novembris quoque initium regimen suum Caproncense resignavit Petazzi, quod Guicciardio cessit,

-- 137 --

Petazzi autem Licanum accepit. - Jam ad conscriptores et conscriptionem redeundum.

Conscriptionis acta.

Dominus Ladislaus Ballog, secretarius consilii regii locumtenentialis, sub initium Julii Varasdinum appulit. Et quia dominus comes locumtenens aliis conscriptoribus nil significasset ad diem 24. Julii, ideo ibi eum praestolari alios fuit necessum. Die 26. Julii alii quoque conscriptorum Varasdinum moverunt iter, et, excepto domino vicecomite Petkovich, die 27. comparuere. Is autem primo die 2. Augusti adfuit. Congregati sessiones Varasdini de eodem conscriptionali opere habuere per quatriduum. In quibus perlectis examinatisque idealibus punctis nec non instructione regnotenus data, praecedentiae quoque superata quaestione, quam dominus Ballog moverat, qui utrumque vicecomitem praecedere voluit, his econtra Ballogium tanquam adjunctum et actuarium considerandum praetendentibus, praetensio accomodata sic est, ut praecedentiae nulla habeatur ratio, sed duntaxat laboris, et prouti quis venerit, aut quocunque loco sederit, res tota habeatur pro casuali, neque ulla in his accipiatur consequentia, verum res consideretur, uti intra laboratores solet. Tum 2. disputatum de rubricis et schediasmate, |221 regni conscriptoribus absolute exigentibus, ut rubricae universarum idearum ponantur, domino econtra Ballog obvertente sequentia, et quidem in generali impossibile id esse, ut universa in ideis contenta ad rubricas ponantur, quia ultra 60 rubricae fuissent nec charta haberi posset, ad quam ponerentur, sed sufficiet in observationibus attingere omnia. In particulari vero proponebat et objiciebat sequentia, et quidem scripto. lmo. Vehementer se mirari, quod sub nomine hospitum uxorati omnes considerentur, cum tamen alia sit ratio coloni, libertini, praedialis, decimalistae, arendatoris, censualistae, inquilini, subinquilini. Et cum occasione dicationis debeat haberi talium reflexio, si per conscriptionem non distingvantur, nunquam aequam contribuentium proportionem eruendam. 2do. Viduas praemissorum quoque conscribendas fore. 3tio. Sessionum habendam nullatenus esse considerationem, quia 1. constitutivum sessionis opus diaetale esset, et quia hactenus nunquam haec quaestio decisa fuisset, ne palatinalibus donationibus praejudicetur, a rustici ne revelatione tanta et tam delicata pendebit quaestio? Et si domini terrestres ipsi ignorent, quid integra sit sessio? quid media? etc., quo fundamento colonus dicere poterit, integram aut mediam incolit sessionem? Milleque talia prudenter objiciebat et proponebat pericula, quae ex hoc puncto, nobilibus et dominiis obvenire possent, praecipue urbariorum regulatio. 2. Quod universa Hungaria sessionum considerationem nec haberet nec admitteret in suo opere conscriptionali. Proinde cum is pro demonstranda methodo hungarica missus sit, talismodi rubricam exmittendam urgebat, ac sese prius comiti palatino scribere debere dicebat, quam ut in hanc rubricam consentiat, ut sua excellentia Hungariae providere sciat, si Croatia absolute praetendit, ut tanta res, ut est sessionis constitutivum, a rudis coloni confessione pendeat. 3. Hoc quoque oggerebat: Vel conscriptio probabitur regno vel non. Si ita, omisso sessionum baptismo nil peccabunt conscriptores; si non, occasio erit regno vel ex hoc defectu evertendae conscriptionis, et sine conscriptorum nota, cum tabellam rubricarum regnum non elaborasset, et conscriptores

-- 138 --

per Ballog submissum sese excusabunt. Plurimaque talia. |

222

4to. Easdem fere habuit quoad jugera reflexiones. Sed urgebat, ut sicuti in Hungaria ad metretas fiat conscriptio, maxime autem ideo, quia si ad jugera fieret, onus fundo inhaereret contra legem, cum jugera sint stabilia, nec rusticus sit eorundem dominus sed usufructuarius, solvaturque a facultatibus contributio. Dein addebat, qualia jugera regnum in suis ideis intelligit. 5to. Classificationem terrarum esse impossibilem, proinde quis ponet, terram A lmae, 2dae vel 3tiae classis esse, et quod fundamentum erit judicii? Si rustici interrogabuntur, nemo dicet, terram suam lmae classis esse. Atque ideo hanc omittendam, cum ex interrogatoriis rusticorum sponte profluet. 6to. Bene vero classificationem opificum, quae in ideis regnicolaribus exmissa erat. 7mo. Terras, prata, vineas, silvas, pallisectia, quae rustici usuarent, sive ex censu sive tertio manipulo inserendas esse, cum sint de facultatibus rustici, quamvis dominales et pro nutu domini amovibiles. Circa haec puncta aliaque cum triduo disputatum fuisset, tandem ita conclusum est die 4. Augusti Varasdini. 1. Ne opus conscriptionale tardetur, tabella rubricarum, per dominum Ballog elaborata et deputationali conscriptioni porrecta sub ea conditione acceptatur, ut in casum ejusdem non confirmandae per dominum comitem locumtenentem, ad difficultates occurribiles plenipotentiatum, eandem reformare liceat juxta dispositionem suae dominationis illustrissimae. 2. Universae quoque aliae difficultates, si quae occurrerint, ut eidem domino comiti locumtenenti proponantur et in scripta redigantur, postea regno publicandae. 3. Opus conscriptionale ut Ludbregini incoetur potissimum, quod ibi officiales Ungari essent jam magis practici et capaciores pro incoando opere, quibus eatenus et scriptum extitit. 4. Cista pro opere conscriptionali ematur. 5. Dominus comes Patachich diarium et protocollum ducet, litteras tam datas quam accipiendas referens et diei singulae acta. 6. Victus fiet communis. Cocus dominus Kercselich emptor et dispensator futurus et cassae victualis curam habiturus, ad quam aequaliter omnes contribuent, pro necessariis et scriba dominus Petkovich impensas notabit. - In praemissis ea statim fuit intra conscriptores dissensio, quod dominus Raffay voluerit, ut difficultates praemissae domini Ballog prouti et ejusdem observationes domino vicebano Rauch, protonotario et domino Busan submitterentur. Quod comes |

223

Patachich praeses aliique conscriptionis deputati absolute detractarunt, sed soli ac unico domino comiti locumtenenti, atque neque illi, nisi tabella rubricalis, quae sequens fuit. |

223-224

Tabella rubricalis operis conscriptionalis.

A1

Possessio N. ad dominum N. vel dominum N. pertinens aut oppidum N. pertinens.

Coloni

Nomina, cognomina v. g.

B1

Personarum numero

BA1

Hospites uxorati

BB1

Fratres, filii uxorati vel alii in domo

BC1

Filii non uxorati superantes annum 15.

C1

Opifices. Mercatores. Quaestores. Classis

CA1

1mae

CB1

2dae

CC1

3tiae

D1

Terrae arabiles ad sessiones pertinentes ad metretas Posonienses

DA1

Populosae

DB1

Desertarum

DC1

Extirpatitiae

E1

Prata ad falcatores

EA1

Populosa

EB1

Desertarum

EC1

Exstirpatitia

FA1

Vinea ad fossores

FB1

Silvae glandiferae ad jugera circiter

FC1

Pallisectia ad currus

FD1

Boves jugales

FE1

Vaccae mulgibiles

FF1

Vaccae steriles

FG1

Juvenci, juvencae vel hinuli aut hinullae 3. annorum

FH1

Equi caballae

FI1

Oves et caprae

FJ1

Muli et asini

FK1

Ahena crematoria

FL1

Molae rusticanae

FM1

Setigeri et majales anni unius et supra

G1

Dominales vel praediales sive ex censu aut aliter sed ad tempus et beneplacitum domini possessae

GA1

Terrae

GB1

Pratae

GC1

Vineae

GD1

Pallisectia

AA2

Simon figet ubi sunt faber cothurnarius etc.

AB3

Viduae colonorum

AC4

Summa colonorum

AD5

In eadem possessione pertinens ad dominum N. aut ad priorem:

Praediales

Libertini

Decimalistae

Inquilini cum domibus

Subinquilini sine domibus

Talium viduae

Arendatores

Censualistae

Molitores

Servitores ignobiles communitatis vel privatorum

Extranei

Vinicolae

BA2

1.

BB2

5.

BC2

3.

CA2

-

CB2

-

CC2

3.

DA2

8.

DB2

4.

DC2

6.

EA2

6.

EB2

3.

EC2

6.

FA2

10.

FB2

6.

FC2

3.

FD2

6.

FE2

8.

FF2

2.

FG2

4.

FH2

6.

FI2

12.

FJ2

-

FK2

1.

FL2

1.

FM2

12.

GA2

2.

GB2

2.

GC2

-

GD2

- |

-- 140 --

225

Quoad praemissam porro tabellam observandum, post quamvis contribuentium speciem, sub quocunque tandem venerint nomine, tales ordine scriptos fuisse, v. g. 1. colonos, post hos talium viduas. 2. Libertinos, dein talium viduas. 3. Praediales, atque ita de reliquis. 2do. Juxta possessiones sive pagos et non juxta curias nobilium, hinc si in eadem possessione plurlum dominorum fuissent incolae, scribebatur: Coloni etc. domini N. N. In eadem possessione coloni domini N. N. atque ita prouti reperiebantur. 3tio. Hospitis nomen cognomen ponebatur. 4to. Apud talem hospitem uxorati per numerum, prouti et non uxorati. Ratio hujus divisionis uxoratorum et non uxoratorum ea fuit, quod uxorati adjutorium vitae haberent et magis dicari solerent ob uxores ipsorum. 5to. Opifices, quaestores, mercatores, quoad classificationem sic considerabantur. Qui talium ex quaestu, mercatura vel opificio duntaxat vixit et uxorem et sodales tenuit, ad classem 1mam referebatur, cum specificatione in observationibus quaesturae, opificii etc. Item locus quoque considerabatur, in quo talia exerceret. Qui in minori loco, et hac duntaxat re non viveret, servos tamen teneret vel sodales, erat 2dae classis. Qui sine sodalibus et servis fuisset. et nec uxoratus, vel si ita in pagis duntaxat ruralibus, 3tiae classis considerabatur. - Lanioni, quot boves annue vel hebdomadatim mactaret et venderet, erat dicendum, quod in observationibus scribebatur; arendatori, quid et a qua re arendas solveret; censualistae aeque, una cum tenutis, quae habuit. Molitores, quantum ex mola annue perciperent, revelabant, et ubi venderent, tandem in quali fluvio mola esset. Officialium ignobilium, si quas tenerent, facultates conscribebantur cum expressione officii, v. g. spanus, hortulanus. provisor, praefectus etc. Extranei habebantur montanistae, qui hujus dominii subditi non sunt, sed propter jus montanum, decimam, censum etc. pertinent. Sic hi post colonos et alios in fine ad tale dominium vel bona exprimebantur cum facultatibus, quas tenebant ad tale dominium. 6to. Nomine terrarum populosarum intelliguntur sessionales, interrogando conscribendum, si omnes tales siligine inseminare deberet, quot metretis Posoniensibus eas inseminaret; atque ita de aliis: | 226 desertarum, quas ex desertis sessionibus usuaret, exstirpatitiarum, quae noviter et successive fuissent exstirpatae. Sic de pratis. Vineae sessionales vel montano juri obnoxiae promiscue scribebantur, dum in observationibus istud exprimeretur. Circa alia quoque, quae occurrissent, in iisdem erat notandum. De quibus videlicet.

(De observationibus.)

In his universa, beneficia et maleficia, pro loci cujusvis circumstantia exprimere necessum erat, quae per interrogatoria proponebantur.

(Porro inter beneficia censebatur.)

1. Personarum conditio, videlicet an colonus? praedialis? libertinus? vinicola? inquilinus? censualista? etc. Esset. 2. Qualitas, an nempe opifex, mercator, quaestor, lanio, aut ipse hospes vel ex domo ejus quispiam vel plures aut nullus, idque secundum suprarecensitas classes. An item viduus, uxoratus etc. 3. Terrae et prata sessionalia, an alicui? et quali oneri subjecta? an ab olim vel a quo tempore? 4. A desertis quid penditur vel solvitur? non minus et exstirpatitiis. 5. An a sessionalibus aut praemissis solvatur decima, nona, vel ab his sint liberi? aut certum quantum annuum cum dominiis pactatum vel inductum? Item an in natura vel pecunia et hac fixa vel secundum annualem

-- 141 --

conventionem? Verbo, si quid a talibus datur, sit capo, numus aut quid aliud, habita aequali consideratione foenilium sive pratorum, an ab his quid solvatur vel non. 6. Terrae qua frumenti specie inseminari possint, et a potiori inseminentur? v. g. tritico, siligine, hordeo, pannico, millio, farre, spelta, fabis etc. 7. An item bis vel semel, puta in authumno v. g. hordeo et in aestate pannico, eadem terra soleat inseminari? 8. An terrae non inseminatae falcari valeant vel sint pro pascuis, aut plane pro neutro? 9. Quales illae terrae sint, an videlicet arenosae? saxosae? argillosae? in planitie? monte? valle? aquarum exundationibus et stagnationi obnoxiae aut excavaturis per decurrentes aquas vel non? 10. Fimo an indigeant? et quot annis firmiatio durare solet. 11. Quot animalibus subarantur? duobus, tribus, quatvor, sex aut octo? ac quoties pro seminatura, semel, bis, aut ter? 12. Quid anno mediocri reddere soleant, v. g. ab una metreta Posoniensi ineminata quid obtinere soleat fertiliori anno et mediocri, qui mediocris inserebatur. 13. An in supplementum suarum terrarum, pratorum, conscribendus alienas excolere soleat et in quanto? an dominales vel rustici alterius? 14. Prata quo loco sint posita? an quis et qualis census ab illis? aquarum inundationi obnoxia? 15. An bis vel semel falcentur? et quot currus et praejuncturarum qualium a singulo falcatore obtineantur? |

227

16. Pascuatio in illis estne libera? et cui ? ac quamdiu? 17. Vineae sub quali onere? aut nullo? an onus pendatur a fossore vel vinea? et quale? decimae, juris montani, census pecuniarii, vel simul omnium aut aliquorum et quorum? et an etiam ultra tale onus? quid aliud detur? 18. Quantum fructificare solet vinea? Ubi iterum ad annum mediocrem relatio erat. Procreatum vinum quanti et ubi vendi ac distrahi soleat? 19. Lignatio unde et qualis, ac qualiter? Item palli. Sepes sive virgulta aut ne fors pro domibus harris etc. exstruendis aut cincturis? Et num a tali solvatur aliquid vel sit libera? In quanta item distantia a loco posessionis? Quot currus dietim conduci possunt et quot animalibus? 20. Animalia qualia sunt, et cujus valoris circiter? 21. Mola in quali fluvio? cum quot lapidibus? et qualibus? Quantum item annue molitori ex ea obveniat? et num quae alia penes eam habeat? 22. Arendatores quantum annue solvunt? Item caupones et censualistae? 23. Quod et in quanta distantia emporium sive lucus distractionis rerum quarumlibet? 24. Educillum quale? in loco? et an liberum? et a quo tempore? 25. Communitas an suum educillum arendare soleat et quanti? 26. Habetne quae in communi beneficia, uti pannificinae, molarum? silvas, pallisectia, dumeta? fornaces sive latericeas, molares, calcineas etc.? prata, terras, vineas, montes? Et si ita, quod et quale inde beneficium percipit? 27. Num ligna vendantur? qualia et quo? aut asseres, signa, instrumenta lignea, naves, costas etc.? 28. Unde et qualis ac quomodo habetur glandinatio, pascuatio? et num quid et cui a talibus solvatur? 29. Locum pro pascuis distinctum vulgo gmaine habetne possessio communitas? et quot metretarum Posoniensium capacem? 30. Num animalia aliqua in communi ut oves, capras etc.? 31. Domus suas ac aedificia unde et ex quibus construit? 32. Vasacostas, aratra aliaque lignea instrumenta unde procurat et a quibus? et quali loco, si emat? |

228

33. Num sit terra aliqua pro figulis? aut si figuli sunt, unde terram, cineres, ligna accipiunt? Et si solvunt, cui et, quantum? 34. Quae sit et qualis et an cum vel sine onere piscatio, et qualium, an nempe majorum

-- 142 --

piscium ? 35. Num aucupium vel venatio quaepiam vel per aliquem particularem? 36. Quis sese juvandi subditis modus, praecipue pauperioribus ? Et quae ac qualis industria? Num videlicet vecturas exerceant? re quapiam traficent v. g. pane, cremato, tabacca etc. ac unde talia habeant, ubi distrahant? 37. Num operas suas impendant in laboratoribus et quanti a laboratore aquirant? vel falcando aliis, nendo, metendo, triturando vivant ac se juvare possint? 38. Quibus praecipue rebus debitis passivis satisfaciant? 39. Servi salarium quod et quale accipiunt? 40. Num quae beneficia a fundationibus vel pietate Christianorum obtineant ac in quanto? consequenter unde vestitus eorum? 41. Arbores fructiferas uti pomorum, cerasorum etc. etc. in quanto habeant? et si ad unum locum collocarentur, quascunque talis possessio habet, spatium illud quot metretarum Posoniensium capax foret? et fructus talium arborum quo convertant, an nempe vendant vel iis utantur? 42. Lineta et canabetta num servent et in quali quantitate? 43. Aeque hortos, pomaria, pascetta num servent, habeant, et ad quam capacitatem metretarum Posoniensium? 44. Linum, canabes num vendant, prouti et hortensilia? quo et in quanto? Hinc cauletta quoque exprimenda. - Denique sicuti situs locorum natura foret inaequalis, sic et commoda, quare in locis singulis fidelissime indagandum, quae illa sunt media, quibus vivant et sustentantur. Quare et distantia a principalibus locis, ut civitatibus, praesidiis, singularum possessionum exprimenda. Item an locus sit transennae, et viae publicae, contiguus vel remotus? An confiniis et quibus adjacens, aliaque pro prudentia et circumspectione conscriptorum.

(Maleficia censentur.)

1. Ex defectibus priorum. 2. Si terrae sin arenosae, argillosae, saxosae et culturae difficilis, fimari quotannis indigae. 3. Excavaturis defluentium aquarum obnoxiae aut vero deciduitati terrae. 4. Ex maleficiis est, si ab aquis et earum inundationibus vallare terras oporteat. Hinc aggeres exprimendi in quanto sint et qualiter fiant, ac num saepe dissolvantur et cum quali terrarum damno. |

229

5. Onus ab iisdem quale, prouti et foenilibus, vineis. 6. De pratis idem est. De vineis qualis fossurae. 7. Emporii major distantia et consequenter lucri alicujus spes minor. 8. Lignatio focalis si ematur, maleficium magnum est, et quanti currus veniat, exprimendum. 9. Aeque pascuatio et glandinatio ac alia necessaria, uti vestes, instrumenta lignea. In quibus semper interrogandum, unde talia emant et ex quibus mediis. 10 Locus num nebulis, ut fuligine pereat frumentum, tempestatibus uti grandini, ventorum injuriis et corruscationibus sit obnoxius frequentius, ac unde in talem casum sibi prospiciunt. 11. Num a quopiam graventur, et unde et a quanto tempore talia ipsis praegravia. 12. Vinum num corruptioni sit obnoxium, et an possit pluribus annis conservari. 13. Pascua si debilia, aut plane noxia et venenosa sunt, uti solent esse in locis quibusdam. 14. Maleficia singulorum locorum, aut etiam cujuslibet, si quod foret considerabile, est annotandum, ac saepius proponendum, ut talia detegant, ne lamentari postea valeant.

(Conscriptoribus observanda.)

1. Ut sine respectu agant ubique, neque se partiales exhibeant, sed fideles, memores illius: reddite quae sunt caesaris caesari, et quod Deo daturi sint rationem, si cui eorum facto vel ex respectu fuerit injuria. 2. Ex bonis suis exesse debeant, prouti et ex bonis principalium

-- 143 --

suorum, si forent plenipotentiarii officiales, item sangvine juncti, affines aut quoquo modo interessati. 3. Cognoscendae veritati omnimode studeant. Mendaces redarguant, puniant. Quae eorum mendacia combinatione indictationis et responsionum ad interrogatoria impossibile, quin non prodeant. 4. Animalia connumeratum mittent. Ad silvas item et loca vicina, num quae absconderint. 5. Ex officialibus dominalibus aliisque licet subarhandis cognoscere studeant, quae loci beneficia et num sincera fuerit indictatio. Et si quis esset scrupulus, 2do et 3tio examinentur. Si major, solidius indagatur vel plane terrenum mensuretur. |

230

6. Absoluta conscriptione, ad oculatam conscriptarum terrarum, pratorum, vinearum, silvarum exibunt, convocatis officialibus ac rusticis etiam vicinis et audito quid sentiant, quot metretarum ab A ad B locus capax esset videbunt, notabunt opinionem suam ac aliorum, ac ita a C ad D etc. Quot falcatorum prata, modo eodem, ac etiam, vineae quot fossorum. 7. Pro capienda experientia, quantum terrae spatium metreta una Posoniensi inseminetur, probari coram omnibus potest, ut convincantur injuriam non fieri. Probavimus in planitie ac terra bona, orgiae 32 in longitudine, 19 in latitudine, adeoque orgiae quadratae 741 metreta una fuerunt inseminatae. 8. Post peractam oculatam summa indicatorum pagi cujuslibet ducenda prouti et oculatarum. In quanto hac superaverint indictationem, illud addendum veniet cum expressione, praemissae possessioni metretae Posoniensis in terris possessionatis, 300 vel N. N., in desertis N., in exstirpatitiis N. ultra indictatas addendum. In pratis falcatores N., in vineis fossores N. N. silvis jugera N., pallisectionum currus N. Ex connumeratione boves etc. N. N., alvearia etc. Si vero ex viri cujuspiam revelatione, id quoque erit significandum et exprimendum, aut alia ratione. 9. Ubi vineae ad pagos non sunt, sed suis distinctae montibus, penes dominia fiat oculuta et montes, atque ideo exprimendum erit, v. g. quia vineae in diversis jacerent montibus ac promiscue, tam ab intraneis quam extraneis possiderentur, ideo ex oculata montium omnibus insimul in hocce dominio vel bonis etc. adduntur fossores N. N. 10. Oculare vineas moraliter quasi est impossibile, praecipue foliosis arboribus vitibus. Ideo ubi sunt magistri montium, illi serio et sub juramento examinandi. 2do. Ex numero vel juris montani vel decimae si resciri potest ab officialibus vel subditis metienda proportio vineae. 3tio. Si qua arte obtineri possunt regestra dominalia. 4to. Combinatione indictatorum fossorum, oneris et procreationis. Et in fine ex quocunque capite oculata est addita, exprimendum. Si vero nullatenus haberi posset notitia, hoc ipsum exprimendum. 11. Difficultates si quae occurrerint notandae et unanimi opinione et votis illis prospiciendum. 12. Si ubi calcaturae fuerint, inserendum.

Sub his ergo ideis partim per dominum Ballog allatis, et quidem a potiori, partim conclusis, Ludbregini incoatum die 6. Augusti opus. Inde continuatum Bukovecz Nagy Attak, Gielekovecz (sunt loca stationum nostrarum, ex quibus vicina assumebantur et conscribebantur), Kuzminecz, Raszinja, Szlanje, Toplicza capituli in quantum est comitatus Crisiensis. Atque hic districtum Podravanum absolvimus. |

231

Tum ejusdem comitatus districtum alium, stationes figendo in Novimaroff, Szudovecz, Reka, Guscherovecz, Kalnik, Tkalecz, Lourechina, Gradecz, Dombra, Monte Claudio, Rakovecz, Biszagh, quo loco comitatum Crisiensem die 26.

-- 144 --

Octobris anni 1754. conscribendo absolvimus. Occasione autem conscriptionis hujus comitatus occurrere sequentia.

(Raffaii praepotentiae.)

1. In Raszinja contentio intra dominum Kercselich et dominum Raffay. Hic quia plenipotentiarius fuisset Erdoedianus occultus, pagos Erdoedianos alleviatos volebat. Hinc quia pago Martinich Erdoediano metretas 40 adjiciendas idem canonicus retulisset et invenisset, adhuc in Kuzminecz viis omnibus disponebat oculantem ut praescinderet. Et licet is se non posse respondisset, correctum tamen ad 20 metretas est, Raffajo decoquere nequeunte. Quare cum ad Raszinjam ventum fuisset, et idem canonicus pagum Grossichianum Czvetkovecz ibidem oculasset ac ultra indictata nil addi posse retulisset, idem dominus Raffay odii in familiam Erdoedianam et interessentiae erga Grossichium arguit, suam ac suorum enarrans potentiam, at indiscreto plane modo tractans canonicum. Is novam poscit ocultam instar reambulationis metalium, quia cum vicinorum interventu missus vicecomes Petkovich adinvenit pago Czvetkovecz addi nil posse amplius, et terras per dominum Raffay revelatas pro eorundem terris nullatenus ipsorum esse, sed allodiales dominii Raszinja. 2. Kuzmincenses vineas occultavisse, non minus testimonio ejusdem domini Raffay, quod idem dixisset subditorum Raszinensium esse plagam unam terrarum arabilium, quae erant tamen revera Kuzmincensium ad metretas Posonienses circa 300, prouti ex confrontatione vicinorum et Kuzmincensium confessione repertum est, et ipsius villici Erdoediani, quod ita instructus fuisset a plenipotentiario. Quare uti rem hanc gravissime dominus Raffay appraehendit, ac pro summa sui confusione accepit, ita in me quaequae evomuit, statimque domino vicebano Joanni Rauch, protonotario Adamo Naisich, et Joanni Busan, suo avunculo, scripsit. Et si hoc opus steterit, caput apposuit, et conscriptores, praecipue dominum Kercselich et Petkovich immo et praesidem, comitem Patachich, diurnum nunquam habituros promisit, quod tantam confusionem eidem causaverint. Ira fecit eum multa fari et arcaniora prodere, quod ipse quartus sit, penes quos regnum staret, sitque missus pro gubernatore et regula omnium, et scire me debere ac ipsi comiti Patachich, si volo, dicere, in manu ipsius et praemissorum suorum magnates omniaque stare | 232 et nos ita agere debere, ut illi volunt. Ipsos prostravisse clerum, magnatem baronem Patachich, quod iisdem saepius respondisset, exturbasse ab officiis, locumtenentem talem procurasse, quem regerent. Cancellarium Hungariae superasse, pluraque talia. Neque illi pro Erdoedio esse sed pro domino Busan, qui postremam fumationem fecisset, atque nos sic operari debere, ut is salvetur. Dein Montem Claudium semper ingeminabat, quid ex eo futurum est, quod viri divites inde facti, plurimaque talia, uti habendum non esse respectum nisi servientium. Hinc quorum subditi erant gravandi insinuabat, nempe comitis Draskovich, quia praemissis 4, uti nollet. 2. Auersperg, episcopales, capitulares, atque hunc in finem me fuisse in conscriptorem electum, quod viderent, mihi nec episcopum nec capitulum amicari. Nunc vero esse sibi modum, ut et illos accendat magis et nobiles a me reddat alienos. Aliaque ex ira plurima et incautissime. Quibus adeo me commoverat, ut nec edere potuerim, tantos considerans labyrinthos et ex parte alia Deum metuens. Quare abire volebam illico, at alii me rogabant, continebant, quod rem publicam fieri oporteret. Hinc mansi ego, at dominus

-- 145 --

Raffay praetextu laborum comitatus, reipsa vero ad instillandum in me et conscriptores odium, docendumque, qua arte eludere debeant vel possint, effectus uti haec omnia confirmavit. Szlanjâ die 27. Augusti abiit, adveniente domini comitis locumtenentis paulo post epistola, pro domino Raffay, judlium comitatus Varasdinensis, dominum Georgium Konczer pro conscriptore constitui. 2do. Topliczae dominum Ballog febribus fuisse correptum ex indefessis laboribus. Fatendum enim, nos operis fuisse sine hoc magistro incapaces. Quare Varasdinum ad curandam valetudinem concessit, ubi diuturno morbo et ad extrema gravatus sub Octobris initium aulae indultu Posonium rediit, ibidem tota fere hyeme infirmus. Diurnum illi solutum est, praeterea nihil, quia cum domino Raffay non convenisset. Vir sane insignis et qui, cum timore admissus, cum amore rediit. Priora testantur, providum fuisse ac majorem patriae habuisse zelum, atque quatvor illas columnas, utpote qui cavenda demonstravit praejudicia et pericula aperuit, quamvis redargutus, quod opus Busanii (cujus ideae illae fuere) vellicare et disputare praesumpserit. 3tio. Possessionum Opatovecz et Glogoncza contumacia prodiit, quorum primi nullatenus, posteriores post mandata colonelli regiminis Crisiensis baronis Ignatii a Lalersperg mandata, primo in Tkalecz conscripti sunt. Causa contumaciae fuit, quod ad generalatum accedere vellent, tam quam terras plures et beneficia signanter lignationis et glandinationis inde habentes. |

233

4to. Cum ad Montem Claudium ventum fuisset per Chasmam, dominus Raffay conscriptoribus Chasmae obviavit, et dum ad Montem Claudium ventum fuisset, neque provisum de quarteriis, comes Patachich pro iisdem, ubi provisa sunt, interrogare cepit. Ob praesentiam domini Raffay tacentibus omnibus, cum id ursisset comes, oggerendo dudum jam significatum fuisse officialibus conscriptorum adventum, nec conveniens esse, ut in aperto tamdiu morentur, tandem dominus Raffay efferbuit, factusque sui impotens in rixas prorupit, exaggerando, quomodo is absque omni suae personae respectu praesumpsisset, illius in Raven spanum concutere per oculatas in bonis domini Raffay, ipse exire cum domino judlium Konczer, cum illi soli illas credere potuisset. Repetiit quoque illa, quae in Raszinja domino Kercselich oggesserat. Tandem, scire debere comitem, actum hunc primum ac ultimum esse, quem ille nomine publici gerit vel geret. Ad quae magna admiratione omnium a Raffajo oggesta comes Patachich nil aliud reposuit, quam se missum esse ad conscribendum, non ad rixandum. Hinc declarari petiit, an velint admittere conscriptionem aut se eidem opponant, et an assignaturi sint vel non quarteria. Et tunc ad ipsam arcem admissi. Dies alter, nempe 27. Septembris, in clamore abiit, urgente populo, ut declaretur, quid et quales sint, coloni vel decimalistae. Quod cum officiales noluissent, ne tardetur conscriptio, sub nomine hominum Montis Claudii conscripti sunt. Erant autem magna lamenta populi. Et idem ad fallendum instructus, sed quia non bene, ideo summae contradictiones obvenere. Praeterea animalia depraehensa, celata terrena aliaque plurima consilio et mandato officialium. Hinc incommoditates summae hic loci causatae sunt, et ex his, uti postea et anno sequenti videbitur, rixae magnae. N. B. Lege et combina cum iis, quae fol. 313., 314. et 315. scribuntur.

(Jubente aula, conscriptores mittunt Viennam opus.)

5to. Cum in Rakovecz fuissemus, accepimus mandata duo. Primum de submittendis

-- 146 --

Viennam ex opere conscriptionali aliquot possessionibus, ut videatur, num bene procedat conscriptio. Ad quod (quia et opinio exigebatur, qui pagi describendi forent) data quoad possessiones opinione respondimus, actuario opus esse, cum sine retardatione operis describi non possit. Comes itaque locumtenens tanquam plenipotentiatus quaerendum quempiam pro actuario imponit et assumendi dat provinciam. Rescriptum, quod a quo talis solvetur? Quis cartham aliaque dabit? Nec esse conscriptoribus, quem adhibeant. Respondit comes, se stare pro salario. Interim commendat quempiam, a domino Ballog Varasdini relictum. Morabatur autem Ludbregini comes. |

234

Quare comes Patachich, acceptis libris conscriptionis, ad eum ex Rakovecz profectus est, ut narret quae ex Raffay audita fuere, nec locumtenenti tutum esse sine praemissorum quatvor assensu tanquam regnum constituentium quidpiam disponere, aliaque omnia. Quibus auditis et visis, locumtenens volebat terniones penes se relinquendos, ut per suos describantur. At duo in contrarium objecta a Patachich 1. quod sine directione cujuspiam conscriptorum opus nunquam purizabitur, 2. quod mandatum fuisset regium, terniones absoluto comitatu sigillandos venire neque ulli exhibendos nisi absoluto opere. Quare fieri non posse, ut comiti locumtenenti relinquantur. Igitur ut voluntati regiae satisfiat, possessiones Ludbreg, Raszinja, Kys Attak, Popov Dol ad Kalnik, et Supanecz describendas ab ipsis conscriptoribus veniri, dein Viennam mittendas. Ideo autem praemissae electae, quod ex iis, tanquam in diversis locis sitis, universa facile appareant. Quod et praestitum. - Ex privatis amicorum epistolis observantes conscriptores, domino Raffay odia in eosdem comparare non cessante, ne onus purizationis ipsis imponatur, pro actuario urgere locumtenentem non destiterunt, praecipue descriptis et submissis suprafatis possessionibus. Qui etiam ad Topliczam praefatum domini Ballog amanuensem submiserat, sed quia sine salario, cartha, occasione sivo commoditate sequendi conscriptores, ideo Ludbreginum remissus est. Scripserat enim comes locumtenens, ut nos cum eodem conveniamus, quod is pro ejus stet salario, cum tantum onus nobis imponi non posset, nec sit impositum.

(Furerii Vienna submissi pro viis videndis.)

Aliud banale mandatum fuerat, ut dominus vicecomes Petkovich, quia lingvae gnarus germanicae, Vienna submissos regios furerios pro videndis viis, per quas Sua Majestas foret transitura, item quarteriis in quibus moratura, deduceret, si tamen in opere conscriptionali necessarius non esset. Igitur per dominum vicebanum evocatur Petkovich et tum, dum jam furerii Zagrabiae fuissent. Qua re clam per amicos insinuata, Petkovich deprecatus est functionem. 1. Quod sua banalis excellentia vel dominus Raffay, qui domi esset, vel Petkovich proponent. 2. Quod sub conditione, si in opere conscriptionali etc., foret autem necessarius tum propter descriptionem praemissarum quinque possessionum, quae Viennam submitti jubentur, cum conscriptionis continuationem, quia dominus Konczer abiverat ex Monte Claudio causa mortis uxoris suae, quam sisti oportuisset, ubi tamen sine regia facultate sisti nequiret. 3. Quod plures essent, qui eosdem dominos furerios comitarentur. Accedebant et privatae rationes. 1. Quod fatigium Petkovichio solutum non fuisset pro more, nec erat quaevis mercedis habendae mentio. 2. Quod pro ipsis fureriis non scriberetur, unde provisio facienda? sed ut ita provideantur, ut decet furerios regios quoad omnia. 3. Quod defectus sibi

-- 147 --

tanquam ductori adscribendos evitare voluerit. |

235

Quare domino Petkovich venire nequeunte, dominus Busan eosdem duxit, ac nescio qua politica uti volens, iisdem incongrue prospectum voluit et providit fundamento eo, ut hac ratione persvaderent, ne Majestas Sua sacratissima veniat. Hinc et Crisium eos adducendo reliquit solos, quod iidem gravius tulerunt et questi sunt tam Viennae quam Ludbregini apud locumtenentem, qui eosdem medio secretarii sui Mathiae Plovanich ad regalem viam miserat. Sed nescio cujus factum consilio, ut per saxa et vias devias ducerentur. Abivere per Hungariam Varasdino. Questique de inhumanitate sunt ac indispositionibus Croatiae, quin retulerint indubie, vota illa Croatarum esse, ne Croatiam regia Majestas videat. Aegrius Viennae accepit comes banus facta ejusmodi et quaerens, cur ita accidisset, ut confletur vicecomiti Petkovich invidia, domini Raffay consilio culpa in eum lata, quod is nempe non iverit, et ita bani ordinationibus, vicebani et domini comitis locumtenentis neglexerit epistolam. Accepit Varasdini comitis bani et locumtenentis objurgatorias epistolas vicecomes, sed is pro rei veritate bano respondit. 1. Ordines transgressum banales non fuisse, quia opere conscriptionali impediebatur. 2. Neminem in toto regno aptius mitti potuisse ac dominum Busan tanquam regni exactorem et cassam prae manibus habentem. Si igitur is sic prospexit praefatis fureriis, unde dominus Petkovich prospicere potuisset? Submisit copias suarum epistolarum. 3. Si privatae quoque facultates metiantur, Busanium prae Petkovichio capaciorem esse ad ipsis serviendum. 4. Si et is ivisset, sic operari debuisset uti Busan, nam ab eo accipienda fuisset instructio. 5. Talem esse in regno abusum, ut licet per banum locumtenentem quispiam ordinetur, si tamen ab aliquibus ex regno hoc non fiat vel probetur, mercede laboris carere, uti in se ipso fuisset expertus, dum 1751. ad generalem Kheill jussu suae excellentiae et comitis eotum locumtenentis trimestri integro famulatus fuisset. Laboris tamen sui mercedem nullam accepit, quod dispositus per quosdam non fuisset, licet a comite locumtenente submissus et ordinatus. Exorata tandem intermittendae conscriptionis facultas in Decembri est, absolutoque districtu uno, nempe Cisdravano seu Varasdinensi, die 15. Decembris dissoluta est. Acta conscriptionis cum cista ad archivum regni deponenda offerebantur domino Busan, sed, eo recipere nolente, apud praesidem, comitem nempe Joannem Patachich, remanserunt. |

236

Superius descriptae a folio 204. regni congregationi 27. Maji Zagrabiae incoatae addendum.

1.

(Klobusiczki comites.)

Barones hactenus Klobusiczki, videlicet Franciscum archiepiscopum Colocensem antea Zagrabiensem, item fratres hujus Antonium supremum comitem comitatus Zempliniensis hujusque filium Antonium, Stephanum archiepiscopi fratrem alterum, atque Stephani hujus duos filios in comites esse publicatos et in Sclavonia inarticulatos articulo 2.

2.

(Cur episcopi Hungariae actuales intimi consiliarii.)

Paulo Nenadovich archiepiscopo Graeci ritus non unitorum adeoque schismatico, qui prius erat episcopus Placzkensis, characterem actualis intimi consiliarii fuisse collatum publicatumque. Et quia cancellarius Hungariae comes de Nadasd promoti indignitatem variis ex causis, etiam Nenadovichii criminalibus processibus et ejusdem ad mortem condemnatione, qua eliberatus fuit per susceptos post fugam ordines, schismatis item per characterem

-- 148 --

talem confirmationem (quia ante Nenadovich nemo Carlovicensium archiepiscoporum hoc fuit insignitus charactere), ideo episcopis Hungariae omnibus scriptum fuit, ut characterem actualis intimi consiliarii peterent acciperentque. Hac occasione Zagrabiensis Franciscus Thauszy, Syrmiensis Gyvovich, aliique omnes, dempto unico soloque Bosnensi episcopo Josepho Chiolnich, charactere actualis intimi consiliarii sunt insigniti.

3. Armales Georgii Chernolatecz, capitanei cohortis equestris, publicatae sunt.

4.

(Qualiter approbandi libri.)

Renovata fuit constitutio Carolina de libris pure asceticis, catecheticis et theologicis, ab ecclesiasticis censoribus revidendis, aliis autem omnibus, politicis, historicis per jurisdictionem loci approbandis inarticulata articulo 16.

5. Supplicatum Suae Majestati, ut dimensio geometrica per generalatum Varasdinensem in vicinis dominorum terrestrium locis, ne regno praejudicet, cum eorundem dominorum terrestrium interventu perageretur. Josephi Liubetich ex Domagovich nobilitas recognoscitur.

(Nota bene.) Hujus anni mense Octobri per patrem Franciscum Remigium, Capucinum provinciae Austriae, Lepoglavam ad exilium et arestum adductus est dominus baro de Wiesenhütter, vir capax et idoneus. Iste Hollandus esse perhibetur. Viennam appulit copiosiore cum aere. Pompam fecit majorem, splendorem, luxum. Primo ad gratiam domini baronis Bartensteyn eam introivit, ut per ipsum aulae et reginae innotuerit, dominia quaedam in Austria emerit. Reginae ad coronationem Bohemiae regni Pragam 174 . . proficiscenti tercentis fl. milibus succurrit, quin praedicti Bartensteyn filiam uxorem nactus est, habuitque promissam sibi bancalitatis post mortem Kinszki in officio praesidis accomodationem aut commercialis consilii erigendi praesidium. Ad invidiam ministerii Viennensis luxum fovit Viennae. Tergestum pro capitaneo missus fuerat. Mortuo Kinszki, bancalitatis praeside, cum officium hoc vigore promissorum et assecurationis reginae exigeret, invidia ministerii, quod exter esset et ignotus, pro dissipatore est descriptus et a socero accusatus. Hinc Rudolphus Codeck (sic) praesidio bancalitatis fuit decoratus. Quo facto ipse |237 cum ministerio Viennensi maledicere non cessaret et cumprimis Codekio ob casum ad Genuam, murmurando etiam contra reginam, post sententiam sub praetextu dissipatoris, dataque bona sua ad curam et administrationem soceri, eidemque baroni Weisenhütten sequestro imposito, consilio domini comitis Caroli de Batthyan Lepoglavam ad exilium missus est. Viennae morte ejus studiose vulgata et funerabilus celebratis ac ad speciem sepultura apud Minoritas, licitatione dein rerum suarum peracta, Lepoglavae idem jam in annum decimum degit. Servat per Europam totam correspondentias. Comitis titulos sibi vel usurpavit, qua exul vel obtinuerit, nescio. Qua exul comitem de Ciociochow ex Polonia se dixit, quin ex familia Konszki descendentem se praetendit, uti sua ad me data epistola evinceret, (quam hic adnectere volui sub AA.) [19]

Note (foot) return to page

U tom pismu, koje ovdje izostavljamo, potpis je: comes de Siéciochow

-- 149 --

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.