Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Generalis comes Petazzi transfertur Carolostadium. Succedit in Varasdinensi comes Gvicciardi.)Statim ac ad aulam delata est mors generalis hujus, comes Benevenutus Petazzi ex generalatu Varasdinensi ad Carolostadiensem motu reginae proprio translatus est. Huic autem successor elatus comes Gvicciardi Mutinensis. Atque ob adeo praedicatum reginae anno insequente adventum uterque sine mora ad suum generalatum sese conferre jubebatur, et effective contulit Petazzi illico, Gvicciardi post suum Mutina reditum. Uti prudens Petazzii fuit translatio, sic praeceps et infelix Gvicciardii promotio, ut eventus docuit.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|