Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Paulo Nenadovich archiepiscopo Graeci ritus non unitorum adeoque schismatico, qui prius erat episcopus Placzkensis, characterem actualis intimi consiliarii fuisse collatum publicatumque. Et quia cancellarius Hungariae comes de Nadasd promoti indignitatem variis ex causis, etiam Nenadovichii criminalibus processibus et ejusdem ad mortem condemnatione, qua eliberatus fuit per susceptos post fugam ordines, schismatis item per characterem -- 148 -- talem confirmationem (quia ante Nenadovich nemo Carlovicensium archiepiscoporum hoc fuit insignitus charactere), ideo episcopis Hungariae omnibus scriptum fuit, ut characterem actualis intimi consiliarii peterent acciperentque. Hac occasione Zagrabiensis Franciscus Thauszy, Syrmiensis Gyvovich, aliique omnes, dempto unico soloque Bosnensi episcopo Josepho Chiolnich, charactere actualis intimi consiliarii sunt insigniti.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|