Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Vicebanus depraedatur, quos vult, parcit, quibus afficitur. Jesuitarum bona spoliat. Domino Raffay solo atque unico depraedanda Raven et Dubovecz constituto.)

Vicebanus, acceptis licet a locumtenente, ut redeat, ordinibus, tantum abest quod rediverit, quin, ex Lonycza movens, bonis Verbovecz parcens viduae Alexandro-Patachichianae, non autem subditis comitis Joannis Patachich, bonis item Lovrechina viduae Petro-Keglevichianae, per medium mox dictorum bonorum transiens ad bona Jesuitarum, Tkalecz vocata, atque in ipsam pervenit curiam suamque fixit residentiam. Vinum, quod Jesuitarum erat, et a tumultuantibus relictum, seduxit exposuitque praedae. Boves Jesuitarum pro se accepit, verbo non tantum eorum colonos, sed ipsos Jesuitas rebus eorum privavit. Ad bona autem Raven dominorum Raffay, Jellachich et Kaszner, ex quibus omne effluxit malum, accedere alium quemvis vetuit excepto domino Raffay, cui insuper pro securitate quosdam assignavit, ut rusticos suos ex Raven et Dubovecz is privative pro se depraedaretur, quod etiam praestitit. Progressum hunc suum ad Tkalecz defendebat vicebanus et cum eodem conjuncti rumore quodam, quod tumultuantes semet valasse et conjunxisse in silvis ibidem

-- 166 --

vicinis et Preszekae dicerentur, quos pro patriae securitate dissipare oportebat. - Non solum autem rumore publico bona Jesuitarum Tkalecz exspoliari Zagrabiae auditum, sed episcopalis banderii capitaneus Spoliarich gregem porcorum integrum directe Jesuitarum postquam submisset Zagrabiam et levissimo divendidisset pretio, vicebanus quoque boves dum per Zagrabiam depelli fecisset aliique alia, res in certitudinem venit.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.