Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Baronessa vidua Sermage.) Baronessa similiter vidua Sermage injurias sibi a vicebano illatas atque violentias repraesentare non cessabat, protecta ab episcopo et consiliario Adamo Patachich, amico suo et cum Sermage conjunctissimo, et utrique, uti mihi constat, multum ex certa circumstantia obligato. De Raffaji quoque injuriis lamentatum ivit, epistolam quandam sibi scriptam occasione certae petitae a se judiciariae sententiae submittendo, et medio Kleffeldii, qui, ut supra monuimus, Viennae erat, agendo. Ipse vicebano infensus prompte egit omnia.
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|