Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Incarceratorum miseriae.)

Incarcerati illi Zagrabiae rustici heu quam crudeliter sunt habiti, re nulla provisi erant. In luto et tanta actitudine detinebantur, ut quamplurimi eorum decesserint. Quamvis porro vicecomes Messich satis Busanium qua regni exactorem ad providendum miseris adurserit, immo vicecomes Petkovich cum Busanio in tricas coram locumtenente pervenerit, neque ob foetorem et sordes ad examina vicecomites accedere vellent, res tamen accomodata non fuit, quoadusque locumtenens non repraehenderetur, utve talium miserorum officialium quispiam curam habeat demandatum non exstitisset; nam tales reos servandos esse ob circumstantias, quas scire oporteret, monebatur locumtenens. Hinc contra Busanium tanquam tot funerum reum accepta indignatio et cassae comitatibus assignandae enatum projectum est. Miseriam incarceratorum horum medio Suae Majestatis confessarii pater missionarius et praefatorum miserorum spiritualis et ex officio suo ad eorum preces pater nempe Mathias Jussich aut potius hujus nomine collegii rector, pater Joannes Galliuff, exposuit,

-- 170 --

ipsisque jussu regio provideri postea debuit. Scopus examinis vicecomitibus impositi is esse videbatur, ut prodeat, tumultus causam conscriptionem conscriptoresque fuisse. Neutiquam attamen prodire istud potuit, neque vel unus hoc confessus est, nisi stupas illas, a domina Raffajana datas. De qua attamen causa postea.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.