Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].

Reorum quidam, uti primae factionis caput Kussich, secundae item, prouti et tertiae Kellek, ad vicinum sese receperant Varasdinensem generalatum, gratiam protectionemqne apud officiales quaerentes, ac potissimum | 262 apud Mihaljevich vicecolonellum. Iste et pro sui commendatione atque tumultuantium confiniariorum alleviamine instantias eorum Viennam mittebat, ex quibus dominorum terrestrium saevitia et excessus causa totius esse tumultus subsumebantur. Dein ad edocendum, confiniarios partem nullam in hoc rusticano habere tumultu, idem Mihaljevich ad defendenda ab injuriis bona domini tabulae praesidis Balthasaris Magdalenich, Guscherovecz vocata, confiniarios Valachos misit, quod eorundem factum pro evincenti evidentique proba Viennae est habitum, confiniarios partem nullam cum rusticis habuisae. Proinde eo magis credebatur, ad tegendam dominorum terrestrium saevitiem scriptum Viennam, rebellionis causas confictas, cum nec conscriptio esset nec confiniariorum vicinia, immo haec astute praetendi, ut generalatus gravioribus vallatus circumstantiis in regnicolarem potestatem devolveretur, quod uti metuebant officiales, sic qui maxime impediebant. Adeoque saevitiei et excessuum nobiles et in aula et apud plebem diffamare accusareque е re ipsorum et generalatus erat. Caeterum quam fidi custodes bonorum Guscherovecz confiniarii fuerint, luculentum est. Depraedatores videlicet fuisse in effectu, quamvis satisfactionem aliquam obtinuisset ex iisdem domina Magdalechiana post diurnorum pro illa arcis expoliatione persolutionem. Incautum fuit politicum regni publicum, quod de hac depraedatione sub praetextu custodiae lamentatum Viennae non fuerit.


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.