Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Tumltus II. Generalatus Varasdinensis cum suis circumstantiis.)

Caeterum de generalatus illius tumultu haec sunt. Die 7. Januarii anni hujus exigentibus jussu generalis Gvicciardi officialibus pro mondura pecunias, homines palam sese opposuerunt et quidem in Crisiensi regimine. Res haec colonello Crisiensi libero baroni Ignatio a Lalersperg a fratre meo Josepho Kercselich, ibi, ut vocant, majori locumtenente capitanei, ductis secum pluribus hominibus relata extitit. At colonellus referentem redarguit minatis compedibus, et redire confestim jussit, atque ad 20. diem Januarii incassare pecuniae praecepit, populique oppositionem figmenta officialium voluit. Frater igitur |241 meus, accepto ab amicis vale et mortis suae praeco, rediit Ternoviticzam, convocatoque populo, jussa generalis et colonelli eisdem exposuit, provocans semet ad eos, qui secum ad colonellum iverant. Quibus nil respondentibus, consilia continua apud capitaneum Petrum Liubojevich agitabantur, ac tandem ut pro die illa 20. Januarii totius generalatus homines ad locum Szeverin, ubi schismaticorum episcopus cum conventu esset, eorundemque conservantur privilegia, ductis secum officialibus convenirent, apud Liubojevich conclusum et per pagos generalatus promulgatum extitit. Propinquiores ad constitutum adfuere diem, remotiores comparebant tardius. Die nihilominus 20. Januarii ignis per generalatum totum arsit, in capiendis videlicet officialibus, quorum plurimi, vel observantes vel privatim de periculo edocti, aufugerant, praecipue autem ii, qui remotiores a Szeverin fuerunt. Ducti attamen plures officialium eo sunt die 22. et 23. Januarii, et quoscunque Liubojevich factionis caput trucidandos voluit, trucidati fuere.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.