Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].

Next paragraph

Haec pro decore sui battaglione uno provissa erat, qui battaglio sub tentoriis in campo lato, vulgo Široko polje, manebat. Cohors una singulis diebus sese commutans vigilias dabat commissariis in episcopali arce. Custodiebat quoque captivos rusticos alia, demum locumtenenti, in superioris civitatis Draskovichiana domo habitanti, suae praestabantur vigiliae. Locumtenens, uti aliunde ab officio suspensus, jussis stabat commissionis, et quid facere debeat, ordines a praeside

-- 173 --

accipiebat. Pro visum statim a principio (ob instantiam superius insinuatam) miseris captivis est, iisdemque ordinatum diurnum, quod, fidelitatem putans Busanius, dum difficultaret, in disgratiam incidit et dare debuit, servandos hos enim esse, dicebat commissio. Qua occasione de Busanii potentia et causa revelabantur plurima praesidi commissionis. Ipsa autem commissio propriis impensis vixit, neque ulla accepit donaria, omniaque persolvebantur episcopo. Althamius singulari benevolentia tractavit | 265 singulos, oscula dare solitus. Qua ejus humanitate quamplurimi decepti sunt, ut, quae ferme vellet, eidem dicerent. Fuit etiam non postremum stratagema, quod palam aversionem a vicebano, protonotario, Busanio et Raffajo demonstraret. Qua re visa, undiqne properabatur ad eosdem accusandos, et si quispiam vel verbum proferri audivit a quopiam, ad Althamium deferebatur. - Extradare etiam commissioni oportuit examina illa, quae vicecomites instituerant, nec tamen absolverant, contra reos. Item judicia illa, quae occasione praedarum facta fuêre a vicecomite Petkovich, uti manca et nulla, sic ob subscriptionem a vicebano factam, magna Petkovichii felicitate, soli vicebano data pro crimine. Acta quoque conferentiarum exhibere secretarium earundem Nicolaum Skerlecz oportuit, sed nec vicecomes nec secretarius talia exhibuerunt, nisi qua jussi a locumtenente, subjecto commissioni. Ex his vidit commissio, sus deque pertractari in regno hoc negotia et quidem vitae plane humanae, in tot trucidatis misere hominibus illis. - Incoata sunt reorum illorum examina, et singula hebdomada acta commissionis Viennam ad cancellariam submittenda erant. Quae vero privata erant, per baronem Kooh et confessarium reginae Kampmiller a praeside perscribebantur tabellario singulo. Sub his reorum examinibus occurrerunt memorabiliora sequentia.

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.