Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. Igitur examinatis submissis scripturis, quae pure defectus quorundam exprimebant, et potissimum vicebani, protonotarii, Busanii, Raffaji, de systemate cogitavi, ac in tres paragraphos opus dispertiendum credidi. lmo. Geographicam et universalem regni notitiam. Jurisdictiones varias, nempe militarem, politicam, bancalitatis, commissionis invalidorum, privatorum item, uti cleri et dominorum terrestrium, atque has in uno exiguo regno commorantes et sitas, immo terris commixtas, confusionem summam causare, quia quaelibet distinctis uteretur legibus, privilegiis, a distinctis dependeret dicasteriis, quae ipsa protegendo suos, juxta informationes quae dantur, confusionem causarent. Erantque descriptae cum locorum notitia et situ hae jurisdictiones, quae et illud haberent, ut, quod una vult, nolit alia, et res quibusdam firmata exemplis. mancipentur gubernii, erit procurare, et qualiter exsecuta referre: ita si quaepiam exsequi non possent, examinare, et referre principi. Videre, quae e re sunt patriae et principis. Relationes informationesque capere ac submittere. Abusus ab usibus legitimis distinguere. Uniformitatem in iis, quae regiminis sunt, |270 ubique procurare. Cassae habere curam, et dati acceptique rationes habere videreque, publicae sanitatis, oeconomiae per commercia, viarum securitati item rationes habere, unionem procurare, verbo omnia, illa quae publicum respiciunt, dirigere, ut hoc primae sit forum instantiae in similibus, et ab hoc resolutiones principis recipiantur. In generalatibus ea, quae pure et duntaxat militaria sunt, officiales agant, et auditores majorem non habeant authoritatem, quam et in regulatis regiminibus, ut quaestiones de fiscalitatibus, successionibus, impositionibus, titulo etiam mondurae, ad hoc gubernii forum pertineant, ab exemplo etiam Transylvaniae. Istud porro vel Zagrabiae in meditullio, vel Crisii residere posset. Comitatus manerent ad speciem, quia ad districtuales judlium ac vicejudlmm nil aliud pertinere, quam exsecutio committendorum, et omni quindena relatio de singulis districtibus. et quid in iis corrigendum. Supremus comes, vicecomites duo, notarius, et assessores tres forum causarum comitatus essent, sic ut causae illae, quas ex lege judlium recognoscunt, assessores privative judicare valeant, ab his suo ordine ad tabulam banalem fieret appellatio, quae tabula una cum districtuali in suo esse remanerent. Porro annis singulis, (nisi quid extraordinarii occurreret, jussumque speciale esset principis) bis regni celebrari deberet congregatio, in qua jussa promulgarentur principis, et qualiter iisdem satisfactum, diceretur, audirenturque omnium consilia, si quid in commune bonum esset. Ageretur etiam de dica et impositionibus, vel mittendis oratoribus ad principem, diaetam, aut similia. Item instructio talibus ibi elaboraretur et daretur. Verbo quidquid publicum, ut publici est, occurreret. Statuum vota audirentur, et generales ipsi ad talia vocandi censerentur. Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.