Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].

Next paragraph

Commissionis quoque hujus sub decursu in praedas illas investigatum satis est, cujus videlicet commissione factae sunt. Vicebanus a populo et secum exeuntibus sustinere videbatur factas illatasque. At contra eum pugnabat primo, quia easdem ipsemet accepisset et divisisset, 2do quod populus adeo durus fuisse non appareat, quia in bonis illorum, ubi is noluit, factae praedae non fuissent. Si ergo cohibere imperio suo potuit, ne Lovrechinae et in Raven apud Raffay fiant, eodem suo imperio et alibi abstinuissent, 3. quod capitaneus Matlekovich, qui supremi vigiliarum prafecti munus obibat, cum eodem confrontatus vicebano sustinuit, se habitis a vicebano ordinibus in Biszag praedandi facultatem promulgasse, idque consilio Raffaji et Georgii Jellachich factum exstitisse. Idipsum Georgius Petkovich, Dragovanich et quidam Spissich Carolostadiensibus partibus non solum attestati sunt, sed plures desuper produxerunt scarthecas et domini Raffay scripturas, Schytaroczi autem quoad Negovecz unum solumque Raffay culpabat cum testibus eatenus exhibitis. Vicebanus litteris se Busanii exculpare potuisset, quas quia non produxit, de quibus plures dicebant Althamio, praepotentiae illius et foederis vel inde arguebatur. Itaque omnes illi, qui in illa vicebani fuere expeditione, examinati quoque sunt. Expeditio illa damnata omnimode, et vel maxime ex his capitibus. 1. Quod stabales creare officiales praesumpserit, taliterque vel regiam sibi arrogaverit

-- 181 --

authoritatem, vel eidem illuserit. Et quod regnum conferentialiter non fecit, id vicebanus cum Raffay praesumpsit. 2. Quod tam crudeliter in facultates miserorum, immo ipsam humanam vitam, et quidem sine defensae mediis saevierit, tumultu rusticorum nec viso. 3. Quod ad carnificis plane munus homines delegerit sub spe gratiae et vitae, quam promittere non potuit. 4. Quod avaritiam propriam saturare procuraverit. dum non studuit nec damnificatis per rusticos nec miserorum conservationi, immo a rusticis damnificatos, uti patres Jesuitas, comitem Patachich etc., neque vel praesumptive reos, minus autem citatos auditosque, ultro spoliavit et majores injurias intulit. 5. Quod ab exsecutione judicium incoaverit et post mobilium omnium (quae propria rusticorum essent) acceptionem spoliationemque, adeoque post poenam eosdem barbaro plane modo Zagrabiam examinandos judicandosque submiserit. Ista fuere contra vicebani expeditionem summa capita.

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.