Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Accusationes variae. Althamii frater Zagrabiae.)

Cum plurimi vel adulatorie vel ex passione vel spe salutis consequendae accusarent alios, ut facile est creditu, singulorum fere mores inclinationesque perspicere ex tantis relationibus valuisset Althamius. De locumtenente audivit plurima et ab officialibus vel maxime. Et quia comitissa ejusdem noctibus integris in militum campamento vel fuisset saltassetque, vel ad illud accederet, Althamius rem hanc tulit aegrius, levitatisque utrumque maritum nempe cum conjuge damnabat, atque, malevolis suggerentibus, (Deo permittamus judicia) optima bonaque domina male audiebat, et baronis capitanei Kulmar mancipium et lupa dicebatur, rumore facile ad Majestatis aures deveniente. Aderat siquidem cum Althamio conjux sua et liberi, quae uti conversationes locumtenentissae damnabat, sic fors plane et alibi de talibus questa est. Generalis quoque comes ab Altham, frater comitis praesidis, Zagrabiae fratrem invisit, de divisione maternorum honorum et substantiae cum eodem pertractans. Hinc | 273

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.