Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Causa tumultus.)

His praemissis, opinione mea sequentem puto rusticani hujus tumultus causam fuisse, salva omni erga commissiones regias reverentia et respectu, quae velocitate sua in veram rationabilemque causam non inspexerunt neque eandem eruerunt. Igitur postquam Varasdinensis generalatus, ut superius descriptum, tumultuasset, ultro citroque dispersis per regnum officialibus ac apud nobiles commorantibus, cum hi occasione tali intelligerent, credi reducendum hunc ob tam frequentes tumultus generalatum, facile ad credendum ista inducti ob bani Caroli Batthyan in aula potentiam et gratiam, haec omnimode praecavebant, ut praefatus Stephanus |

279

Domjanich, fratris mei necem, in Szeverin ipsi allatam, mihi suis litteris significando, expiscari a me conatus sit, num metus foret reductionis generalatus, ac ut me felicius ad suas induceret correspondentias, semet ista metuere ac opinari scriberet. Cui quia ego nil respondissem, rem eandem sub alio praetextu quaerit. Ipseque sub medium Februarii advenit Zagrabiam, me intra reliquos etiam visitando, atque de reductione sermonem faciendo et quod haec a plerisque intelligeret. Subjunxi ego, de aulae intentionibus constare posse Zagrabiae nemini, quia nec Viennae multis constarent, consequenter neminem vel divinare posse, quae sit Augustorum intentio. Tum ille, oportunitatem nunc convertendorum Rascianorum esse, quia illi potius Romana amplectentur sacra, quam ut reducerentur; credere vero se, crimen enorme illorum ob respectum hunc religionis conversionisque ipsorum indulgeri ipsis ab apostolica posse principe, seque eo fine fuisse in Szeverin, et promisisse Liubojevichium, convertendos iri omnes, si princeps iisdem indulgeat. Intelligens ego, Domjanichium in Szeverin fuisse, ut me ab homine expediam, svasi eidem, ut rem hanc Jesuitis conferat, quia ipsi aulae forent confessarii, et ipsorum medio peroptime talismodi reginae proponerentur. Ipsi insuper qua theologi videre possent, num iste sit conversionis eorundem finis et motivum sufficiens. Abiit ergo ad Jesuitas Domjanichius, prouti mihi pater Wenrtle et alii Jesuitae retulerunt, seseque sub commissione hac via defendit, quod nempe studio fidei et conversionis Rascianorum ad Szeverin et Liubojevich iverit. - Ad haec post adventum Beckii et officialium reditum rumores varii spargi a generalatu auditi sunt. I. Principem Josephum probare generalatus tumultum ideoque differi quampiam pro occisis pulsisque officialibus

-- 188 --

poenam, prouti in effectu admiratione omnium a Januario ad adventum usque commissionis Kanisiensis nullns ex parte aulae motus apparuit sive ad providendum praesidiis, ne tumultuantes eadem occupent pulveresque pyrios cum caetera re tormentaria tollant, sive consulendum generali aliisque officialibus, sed res tota dissimulata est. II. Promisisse Beckium ipsis omnia, et privilegiorum ad litteram, ac prouti ipsi vellent, executionem, modo officiales recipiant, quos et post Beckii adventum receperunt. Plurimaque talia. - Certum est, Liubojevichium cum reliquis ultra mensem sese in Szeverin in perlustratione privilegiorum Rascianae gentis detinuisse et pro Viennensi ablegatione praeparasse, ac sub ipso rusticano tumultu Viennam cum aliis abivisse. Certum item est, Rascianos vi privilegiorum suorum praetendere, ad ipsos et generalatum pertinere ex parte una, quod Raszinja fluvio includitur, alia terram, quam Glogoncza fluvius separat, et tum per defluxum Lonyae ac dein Chasmae fluviorum, quam rem occasione commissionum anni 1749. urgebant, item superiori anno 1754. per geometricam illam (quam vidi ipse) delineationem. Certum demum est, rusticos, qui tumultuarunt, intra praetensos a Valachis limites esse et cum ipsis terras habere promiscuas, item foenilia, silvarum tametsi controversum usum, immo quosdam pagos cum iisdem servire etiam; praeterea cognationibus et affinitatibus, uti vicinos, conjunctos et ligatos esse. Innegabile tandem est, a vineis, terris | 280 caeterisque tenutis, quae vicini hi intra generalatum possiderent, cum a talibus nunquam antea quidquam in medium generalatus solvissent, anno 1754. adigi incepisse sub praetextu facilitandae per confiniarios exsolutionis mondurae, jactatumque fuisse, regnicolares hos vicinos subditos et causae silvarum et terris illis ac vineis privandos simpliciter, aut vero et ab his contributione in cassam militarem solvenda vel servitiis uti caeteri confiniarii onerandos. Hinc quemadmodum causa tumultus Varasdinensium impositio illa per Gvicciardi imposita fuerat, sic et tumultuantium rusticorum facilis fuerit cogitatio, ut semet cum reliquis conjungant confiniariis, et a terris illis caeterisque tenutis in medio possessis pendenda in futurum contributione ea via, qua sperabant et confiniarii, eliberentur. Percrebuerat enim reliquos inter supra descriptos rumores, a confiniariis monduram non exsolvendam. His a prudenti lectore bene observatis consideratisque, existimo, causam rusticani tumultus ex vicinia hac cum tumultuantibus confiniariis fuisse. Atque hanc processisse ex parte quidem tumultuantium rusticorum ob mox praemissa tenuta, quae in medio generalatus possident ac a quibus aeque ad contribuendum adigebantur, dicuntque, sine illis se subsistere non posse. Hinc stulte arbitrantes, illa methodo se pro tenutis illis tueri debere, qua et confiniarii, ne imposterum et dominis terrestribus obnoxii sint et confinio, adeoque duplici graventur onere, rumoribus tot auditis neque viso ullo ad vindicandam injuriam aulae motu, accedente cognationis affinitatisque vinculo, quo aliis tumultuantibus nectebantur; non solum audita usque ad Lonyam Rascianorum praetensione, sed plane per geometrarum delineationem anno superiori ac sub ipsum tempus regnicolaris conscriptionis visa, bacchanalistico tempore et in hujus anni vini copia, sub spe protectionis confinii tumultuarunt. Ex parte vero Rascianorum et confiniariorum, et praecipue officialium quorundam, fuisse metum illum, ne reducantur. Hinc ne nota ipsos maneat severitatis, hanc per hunc tumultum regnicolis etiam studiosius procurasse, ut rei utrique

-- 189 --

in statu suo servarentur, et impediretur regnum cum bano ad postulandam reductionem. Rasciani praeterea accusari infamarique soli non possent ut tumultuantes, sed et romano catholicos nota maneret eadem. Opinionis hujus meae sequentes sunt rationes. lma. Et quoad officiales, quia tumultus iste rusticanus post eorundem accidit ad confinia reditum et intellectam reductionis spem. 2da. Quia Liubojevich domi eum est praestolatus, et sub ipsa rusticani tumultus grassatione Viennam cum aliis est profectus, ut videlicet non ita reus appareret. 3tia. Ob officialium et spanorum seductionem, qui tumultuantium rusticorum capita sunt effecti, spe certum obtinendi apud confiniarios kneziatus vei officialatus, taliterque semet in dominos asserendi. 4ta. Ob communicationem tumultuantium rusticorum cum Mihaljevich aliisque schismaticis officialibus, frequentioremque rusticorum ad officiales accessum scriptasque ultro citroque epistolas, quas Mihaljevich locumtenenti non communicavit aut misit, sed Vininae factas praetextuate ad se rusticorum instantias, quod confiniarii esse, velint sintque de generalatus appertinentiis, per consilium aulae bellicum promovit atque dein per commissionem Kanisiensem nobiles excessuum accusando. 5ta. Ob non rejectos captosque illico tumultuantes, qui se ad generalatum receperant, sed datum eis asylum tempore sat notabili. 6ta. Ob Hranilovichium, quem vicebanus Crisium submiserat, diutius detentum, quia a Mihaljevich Pettardius exspectaret ordines, quid respondendum. |

281

7ma. Ob submissos quidem ad bona dominae Magdalenichianae, Guscherovecz vocata, per dominum Mihaljevich defendenda confiniarios, sic attamen defensa, ut exspoliarentur per eosdem sine impensa satisfactione, quin his depraedatoribus, quia castellum combustum non fuisset, diurnum a gr. 8 exsolvere praefata matrona debuit. Haec porro defensionis confiniariorum submissio praetextus fuit ad exculpandos confiniarios et Mihaljevichium, quasi illi semet tumultuantibus rusticis opposuissent. In veritate autem stratagema fuit, ut arbitrarentur etiam rustici, sibi confiniarios adesse auxilio, et regnum si accusaret confiniarios, quod cum rusticis conjuncti sint, praecipue postquam vicebanus Hranilovichium eatenus submisisset, ut accusationem eludere possint: ad speciem in Guscherovecz quosdam collocavit Mihaljevich, qui palam facerent, confiniarios damnasse tumultum, dum tumultuariis resisterent, hacve via ut poenitentes principis gratia mererentur. Verum si defendere voluerunt Magdalenichium, cur vicina ibidem ejus bona Bogachevo, spectantibus his defensoribus, immo cum tumultuantibus rusticis vina Magdalenichii ibi potare adjuvantibus, combusta sunt? Cur, nisi ob praemissum stratagema? Aut vero quod bona Bogachevo extra praetensos a confiniariis limites situarentur, Guscherovecz tanquam Crisio vicinum confiniarii eo fundamento praetenderent, quod a genitoribus Magdalenichianae, dominis nempe Schettar, qui in confinio primic gaudebant officiis, quamvis jure pignoris tenta antea possidebantur. Cur defensores hi castelli Guscherovecz pro se illud depraedati sunt? Sane suspicari facile est, dum et confiniarii et rustici exspoliare videntur, intra eosdem et de modo fuisse conclusum, quin utinam non incineratio illa forsitan ab iisdem suggesta. Incineratis equidem curiis cogitare poterant, dominos terrestres non adeo inhaesuros, ut eadem ipsis bona restituantur, et ad summum pecuniis aliquibus contentandos, aut vero ob excesstis et saevitiam, quae obtendebatur, per fiscum regium in poenam privandos: talibus bonis, atque his generalatui

-- 190 --

adjungendis hac via facilius. Svadet hoc neglectus ille defensionis bonorum Bogachevo et Bresane, quae, spectantibus confiniariis, in cineres abiverunt. Quid enim si rustici, in casum oppositionis et repulsionis ab incendio, data aperuissent consilia? Svadet etiam illud, quia incinerati nobiles, quam vis bonis illis in poenam privati non fuerint, rustici tamen a restitutione et bonificatione illatorum damnorum absoluti sunt. Interim de his lectura posteritas, quod placet, judicet. - Ex parte vero tumultuantium rusticorum praedescriptam tumultus fuisse causam, sequentibus adducor. lmo. Quod uno fere eodemque tumultuassent tempore et eodem modo. 2do. Quia in adjacentibus confinio locis, uti Raven, Verbovecz et partibus Podravanis. 3tio. Quod ultra Lonyam sive trans fluvios et praetensos a confiniariis limites progressi non sint, sed penes eosdem iverint. Facile erumpere poterant in Posavanas partes, et si malitia rusticorum tumultus exortus fuisset, eo et Siscium ac denique Transsavanas partes irrumpendum habebant, tanquam ad partes populosiores et armorum peritas. Dum ergo eo non iverunt, at duntaxat per partes a confiniariis praetensas, signum est, aliorum malitia et non rusticorum tumultum hunc fuisse suscitatum. 4to. Ex hominum Montis Claudii sub ipsa Zagrabiensi commissione demonstrata contumacia et regulationem omnem deprecatione, subsecuto successive horum tumultu, sub spe nempe suae ad confinium accessionis. Jam quisquis prudenter rem hanc metiri velit, tumultuasse nempe ex omnibus partibus et eodem tempore rusticos confiniis vicinos, terras aliaque tenuta promiscue cum confinio habentes, et quidem ex omnibus 4 partibus, nescio qua ratione dicet, a praevie tumultuantibus | 282 confiniariis commotos non fuisse. Ego sane sic existimo, futurus lector totaque posteritas, quod lubet, existimet. - Profecto cum ego ipse die 2. Septembris anni hujus Viennam appulissem, et tam apud consiliarium Patachich quam et aulae cancellarium dominum comitem Leopoldum de Nadasd suprascriptas reflexiones fecissem, obstupuit uterque, adeo publici neglectam in regno esse rationem, ut nemo aulae talia detegeret, sed privata publico quaererent nomine. Reposui, id evenisse inde, quia nec ante commissionem neque sub eadem ulla regni congregatio fuisset, finita autem commissione agere, acta esset commissionis evertere. Observavi, quod res non displicuisset cancellario ob illam Kollerio actorum commissionis fieri jussam a regina resignationem, cum attamen in regno confusa fuerint omnia, egove in persecutiones incidissem, praescidi ab omnibus. In habita nihilominus privata Suae Majestatis audientia de hac tumultus causa fui vel maxime interrogatus, et ego, quemadmodum et a cancellario et Patachichio monitus fueram, eam, quam supradescripsi, attuli et cum praemissis reflexionibus. Regina reposuit mihi, se tamen a tribus commissionibus, Kanisiensi nempe, Zagrabiensi et Veröcensi intelligere, saevitiem et excessus dominorum terrestrium causam tumultus esse. Ad quae reposui, me ita fuisse locutum, uti jussus sum, videlicet opinionis meae sensus promere, consequenter et sic locutum fuisse, a commissionibus autem praescindere. Tum facta interrogatione, num verum sit, quod parochus sub Bela Kefely populo sic ad accusandos nobiles obligationem promulgaverit, ut, qui non iverint, aeternum damnandi a Deo sint, reposui, id me nunquam audivisse, quemadmodum primo tunc ex ore reginae audiveram. Interrogavit, si tamen parochus hoc dixisset, quid credam, quo spiritu. Subjunxi: poena digno, et cum is in

-- 191 --

confinio antea capellanus fuerit, immo et in castris cum confiniariis, expediret forsitan, si hac de re interrogaretur, cur ita edixisset. Nil respondente ultro regina, de vicecomite Petkovich suscitari incepit, num verum sit, in Gay eum nullas praedas, nulla homicidia fecisse. Reposui, hoc esse verissimum, quia et a fratre meo, quem vicebanus ad revocandum Petkovichium submiserat, adeoque teste de visu, nullas eum praedas fecisse intellexi, neque in regno ab ullo mortalium. Neque de istis ultro suscitata est quidpiam. - Dices lmo: et in Biskupecz ad Varasdinum tumultuarunt rustici, qui tamen vicini confiniariis non sunt. Respondeo: isti ab exemplo aliorum et pure ex praeconcepta erga spanum vindicta, quem et occiderunt, aliis eos non secundantibus vicinis, surrexerunt et statim exstincti sunt, neque ivere per incendia vel praedas, sed ad officialium homicidia. Quod quia vicini illi confiniis rustici non fecerunt, quin spanos dominorum suorum pro capitibus habuerunt, ab exemplo Biskupcensium, bene ponderato et combinato, superiora nostra confirmari videntur. - Dices 2do: commissio causas illas non invenit. Fateor, quia ob velocitatem, qua progressa est, neque examinavit in veram causam sed animadvertens, praejudicium jam aulae esse, ex instantiis illis per Mihaljevich submissis medio consilii bellici, causam nempe tumultus dominorum esse praegravia, de his tantum inquisivit solicitaque fuit, ut in sua opinione aula firmaretur. - Dices 3tio: neque regnum praemissa unquam ita subsumpsit deduxitque. Respondeo 1. Quando hoc facere potuisset, congregatione nec ante commissionem celebrata neque sub commissionis decursu? 2. Protonotarius, cujus ista observare fuisset, tanquam commissionis membrum cum aliis sensit suffecitque eidem, aulam ita velle et persvasam sic esse. |

283

3. In tantis singulorum dissensionibus et animorum discordiis rationem boni publici, ut publicum est, nemo quaerebat, at quidam privatas cupiebant vindicare injurias, quidam promotiones aspexerut, alii et a potiori sese defendebant. Hinc boni publici adeo obliti erant singuli, ut aula et in his, quae publico scribebantur nomine, privatas interessentias metita sit, et res privatorum sub publico agi nomine lamentata.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.