Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous paragraph

Next paragraph

Domjanich, fratris mei necem, in Szeverin ipsi allatam, mihi suis litteris significando, expiscari a me conatus sit, num metus foret reductionis generalatus, ac ut me felicius ad suas induceret correspondentias, semet ista metuere ac opinari scriberet. Cui quia ego nil respondissem, rem eandem sub alio praetextu quaerit. Ipseque sub medium Februarii advenit Zagrabiam, me intra reliquos etiam visitando, atque de reductione sermonem faciendo et quod haec a plerisque intelligeret. Subjunxi ego, de aulae intentionibus constare posse Zagrabiae nemini, quia nec Viennae multis constarent, consequenter neminem vel divinare posse, quae sit Augustorum intentio. Tum ille, oportunitatem nunc convertendorum Rascianorum esse, quia illi potius Romana amplectentur sacra, quam ut reducerentur; credere vero se, crimen enorme illorum ob respectum hunc religionis conversionisque ipsorum indulgeri ipsis ab apostolica posse principe, seque eo fine fuisse in Szeverin, et promisisse Liubojevichium, convertendos iri omnes, si princeps iisdem indulgeat. Intelligens ego, Domjanichium in Szeverin fuisse, ut me ab homine expediam, svasi eidem, ut rem hanc Jesuitis conferat, quia ipsi aulae forent confessarii, et ipsorum medio peroptime talismodi reginae proponerentur. Ipsi insuper qua theologi videre possent, num iste sit conversionis eorundem finis et motivum sufficiens. Abiit ergo ad Jesuitas Domjanichius, prouti mihi pater Wenrtle et alii Jesuitae retulerunt, seseque sub commissione hac via defendit, quod nempe studio fidei et conversionis Rascianorum ad Szeverin et Liubojevich iverit. - Ad haec post adventum Beckii et officialium reditum rumores varii spargi a generalatu auditi sunt. I. Principem Josephum probare generalatus tumultum ideoque differi quampiam pro occisis pulsisque officialibus

-- 188 --

poenam, prouti in effectu admiratione omnium a Januario ad adventum usque commissionis Kanisiensis nullns ex parte aulae motus apparuit sive ad providendum praesidiis, ne tumultuantes eadem occupent pulveresque pyrios cum caetera re tormentaria tollant, sive consulendum generali aliisque officialibus, sed res tota dissimulata est. II. Promisisse Beckium ipsis omnia, et privilegiorum ad litteram, ac prouti ipsi vellent, executionem, modo officiales recipiant, quos et post Beckii adventum receperunt. Plurimaque talia. - Certum est, Liubojevichium cum reliquis ultra mensem sese in Szeverin in perlustratione privilegiorum Rascianae gentis detinuisse et pro Viennensi ablegatione praeparasse, ac sub ipso rusticano tumultu Viennam cum aliis abivisse. Certum item est, Rascianos vi privilegiorum suorum praetendere, ad ipsos et generalatum pertinere ex parte una, quod Raszinja fluvio includitur, alia terram, quam Glogoncza fluvius separat, et tum per defluxum Lonyae ac dein Chasmae fluviorum, quam rem occasione commissionum anni 1749. urgebant, item superiori anno 1754. per geometricam illam (quam vidi ipse) delineationem. Certum demum est, rusticos, qui tumultuarunt, intra praetensos a Valachis limites esse et cum ipsis terras habere promiscuas, item foenilia, silvarum tametsi controversum usum, immo quosdam pagos cum iisdem servire etiam; praeterea cognationibus et affinitatibus, uti vicinos, conjunctos et ligatos esse. Innegabile tandem est, a vineis, terris | 280 caeterisque tenutis, quae vicini hi intra generalatum possiderent, cum a talibus nunquam antea quidquam in medium generalatus solvissent, anno 1754. adigi incepisse sub praetextu facilitandae per confiniarios exsolutionis mondurae, jactatumque fuisse, regnicolares hos vicinos subditos et causae silvarum et terris illis ac vineis privandos simpliciter, aut vero et ab his contributione in cassam militarem solvenda vel servitiis uti caeteri confiniarii onerandos. Hinc quemadmodum causa tumultus Varasdinensium impositio illa per Gvicciardi imposita fuerat, sic et tumultuantium rusticorum facilis fuerit cogitatio, ut semet cum reliquis conjungant confiniariis, et a terris illis caeterisque tenutis in medio possessis pendenda in futurum contributione ea via, qua sperabant et confiniarii, eliberentur. Percrebuerat enim reliquos inter supra descriptos rumores, a confiniariis monduram non exsolvendam. His a prudenti lectore bene observatis consideratisque, existimo, causam rusticani tumultus ex vicinia hac cum tumultuantibus confiniariis fuisse. Atque hanc processisse ex parte quidem tumultuantium rusticorum ob mox praemissa tenuta, quae in medio generalatus possident ac a quibus aeque ad contribuendum adigebantur, dicuntque, sine illis se subsistere non posse. Hinc stulte arbitrantes, illa methodo se pro tenutis illis tueri debere, qua et confiniarii, ne imposterum et dominis terrestribus obnoxii sint et confinio, adeoque duplici graventur onere, rumoribus tot auditis neque viso ullo ad vindicandam injuriam aulae motu, accedente cognationis affinitatisque vinculo, quo aliis tumultuantibus nectebantur; non solum audita usque ad Lonyam Rascianorum praetensione, sed plane per geometrarum delineationem anno superiori ac sub ipsum tempus regnicolaris conscriptionis visa, bacchanalistico tempore et in hujus anni vini copia, sub spe protectionis confinii tumultuarunt. Ex parte vero Rascianorum et confiniariorum, et praecipue officialium quorundam, fuisse metum illum, ne reducantur. Hinc ne nota ipsos maneat severitatis, hanc per hunc tumultum regnicolis etiam studiosius procurasse, ut rei utrique

-- 189 --

in statu suo servarentur, et impediretur regnum cum bano ad postulandam reductionem. Rasciani praeterea accusari infamarique soli non possent ut tumultuantes, sed et romano catholicos nota maneret eadem. Opinionis hujus meae sequentes sunt rationes. lma. Et quoad officiales, quia tumultus iste rusticanus post eorundem accidit ad confinia reditum et intellectam reductionis spem. 2da. Quia Liubojevich domi eum est praestolatus, et sub ipsa rusticani tumultus grassatione Viennam cum aliis est profectus, ut videlicet non ita reus appareret. 3tia. Ob officialium et spanorum seductionem, qui tumultuantium rusticorum capita sunt effecti, spe certum obtinendi apud confiniarios kneziatus vei officialatus, taliterque semet in dominos asserendi. 4ta. Ob communicationem tumultuantium rusticorum cum Mihaljevich aliisque schismaticis officialibus, frequentioremque rusticorum ad officiales accessum scriptasque ultro citroque epistolas, quas Mihaljevich locumtenenti non communicavit aut misit, sed Vininae factas praetextuate ad se rusticorum instantias, quod confiniarii esse, velint sintque de generalatus appertinentiis, per consilium aulae bellicum promovit atque dein per commissionem Kanisiensem nobiles excessuum accusando. 5ta. Ob non rejectos captosque illico tumultuantes, qui se ad generalatum receperant, sed datum eis asylum tempore sat notabili. 6ta. Ob Hranilovichium, quem vicebanus Crisium submiserat, diutius detentum, quia a Mihaljevich Pettardius exspectaret ordines, quid respondendum. |

281
Previous paragraph

Next paragraph


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.