Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Previous section

Next section

(Beckius exmissus ad tumultuantes.)

Appulerat Viennam colonellus baro Beck (erat regiminis Gradiscani colonellus) ipseque a caesare ad rebelles hos causa potissimum praesidiorum et officialium eximittitur pro quapiam in antecessum informatione. Mikassinovich, rei totius conscius, ob processum, quem cum Liubojevich sub Petazzio et Mitrovszkio habuit, et qui voluntate aulae ad Gvicciardium fuit devolutus, ac in nulla spe boni pro se exitus ob populum Liubojevichio inclinatum et penes illum attestantem, occasionem optimam |243 praepotentis sibi Liubojevich perdendi conspicatus, Beckium informat et causam totam Liubojevichium esse detegit, tum 2., ut apostata Romano-catholicus, ex parte populi motum illum esse ob Marchae unitis restitutionem et generalis Petazzi apostolatum, persvadet, seseque Beckio conjugit familiarius, nam alter per alterum promoveri cupiebat, sicuti et accidit. Descendit Szeverinum uterque. Audiendos spondet a clementissimis principibus Beckius, modo I. trucidatos sepeliant officiales, quod praestiterunt etiam, eosdem ad parochiam in Troisztvo deducendo et justa militari modo peragendo. Post mensem hoc licet factum, tamen fudisse eos et praecipue Josephum Kercselich copiosum sangvinem, plures de visu testes retulerunt. II. Officiales dispersos reciperent ac iisdem parerent. III. In praesidiis servarent vigilias et suis Majestatibus fidelitatem-

-- 153 --

jurarent. Quibus factis, oratores suos Viennam mitterent. Praestitere haec singula et dispersos officiales quaesiverunt ipsi et conduxerunt, pro suo interim beneplacito iisdem parentes. Vigilias reassumpserunt in praesidiis, et jurata coram Beck Majestatibus fidelitate, oratores post eum Viennam ablegarunt. Beckius ob ista ad dignitatem generalis vigiliarum magistri elevatus est. - Liubojevich orator praecipuus observabatur Viennae ad omnem motum gressumque. Egit satis, ut princeps Saxoniae ab Hildburghausen, confinii illius restaurator, in commissarium nominaretur, sed quia medio Beckii Mikassinovich hoc maxime inculcaverat, ne princeps tanquam Liubojevichii patronus pro commissario exmitteretur, si aula tranquillitatem in generalatu habere cupit, cum bis hactenus Liubojevich caput tumultus fuisset, ideo haec impetrare non potuit.

Previous section

Next section


Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.